Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,
Sunt qui non habeant ; est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare, et ludere, et ungui
Praeferat Herodis palmetis pinguibus; alter,
Dives et importunus, ad umbram lucis ab ortu,
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum ;
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, mortalis in unum-
quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
Utar, et ex modico, quantum res poscet, acervo
Tollam ; nec metuam, quid de me judicet heres,
Quod non plura datis invenerit: et tamen idem
Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet, et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sum-

tum

Invitus facias, nec plura parare labores;
Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda procul procul absit. Ego, u-

trum

Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo;
Non tamen adversis aetatem ducimus Austris :
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi. Quid? cetera jam simul isto
Cum vitio fugêre? caret tibi pectus inani
Ambitione? caret mortis formidine, et ira?

Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures, portentaque Thessala, rides?
Natales grate numeras? ignoscis amicis?
Lenior et melior fis, accedente senecta?
Quid te exemta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis, atque bibisti:
Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
Rideat et pulset lasciva decentius aetas.

Q. HORATII FLACCI

ARS POETICA.

EPISTOLA AD PISONES.

HUMANO capiti cervicem pictor equinam

Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne; Spectatum admissi risum teneatis, amici? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem, cujus, velut aegri somnia, vanae Fingentur species; ut nec pes, nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus atque poëtis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vi

cissim:

Sed non ut placidis coëant immitia; non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque, et magna professis, Purpureus, late qui splendeat, unus et alter Assuitur pannus; cum lucus et ara Dianae,

[blocks in formation]

Et properantis aquae per amoenos ambitus agros, Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur ar

cus.

Sed nunc non erat his locus: et fortasse cupressum Scis simulare; quid hoc, si fractis enatat exspes Navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit Institui; currente rota, cur urceus exit?

Denique sit quidvis, simplex duntaxat, et unum.
Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni,
Decipimur specie recti: brevis esse laboro,
Obscurus fio; sectantem lenia nervi

Deficiunt animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae ;
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum :
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber unus et ungues
Exprimet, et molles imitabitur aere capillos;
Infelix operis summa, quia ponere totum
Nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem,
Non magis esse velim, quam naso vivere pravo,
Spectandum nigris oculis, nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
Viribus; et versate diu, quid ferre recusent,
Quid valeant humeri: cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,
Ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici
Pleraque differat, et praesens in tempus omittat a

« AnteriorContinuar »