Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Quo rem deducam. Si quis deus, En ego, dicat, Jam faciam quod vultis : eris tu, qui modo miles, Mercator ; tu, consultus modo, rusticus : hinc vos, Vos hinc mutatis discedite partibus : eia ! Quid statis ?-nolint: atqui licet esse beatis. Quid causae est, merito quin illis Jupiter ambas Iratus buccas inflet, neque se fore posthac Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem ? Praeterea, ne sic, ut qui jocularia, ridens Percurram ; (quamquam ridentem dicere verum Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi Doctores, elementa velint ut discere prima: Sed tamen amoto quaeramus seria ludo) Ille gravem duro terram qui vertit aratro, Perfidus hic caupo, miles, nautaeque, per omne Audaces mare qui currunt, hac mente laborem Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris Ore trahit quodcunque potest, atque addit acervo Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. Quae, simul inversum contristat Aquarius annum, Non usquam prorepit, et illis utitur ante Quaesitis sapiens; cum te neque fervidus aestus Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum, Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. Quid juvat immensum te argenti pondus et auri Furtim defossa timidum deponere terra? Quod, si comminuas, vilem redigatur ad assem.

At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acer-
Millia frumenti tua triverit area centum; [vus ?
Non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si
Reticulum panis venales inter onusto
Forte vehas ḥumero, nihilo plus accipias, quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
Naturae fines viventi, jugera centum, an
Mille, aret? At suave est ex magno tollere acervo.
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?
Ut, tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
Vel cyatho ; ac dicas, Magno de flumine malim,
Quam ex hoc fonticulo, tantundem sumere. Eo fit,
Plenior ut si quos delectet copia justo,
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer. [mo
At, qui tantuli eget, quanto est opus, is neque li-
Turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in

undis.
At bona pars hominum, decepta cupidine falso,
Nil satis est, inquit, quia tanti, quantum habeas, sis.
Quid facias illi ? Jubeas miserum esse libenter,
Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi contemnere voces
Şic solitus : Populus me sibilat ; at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina. Quid rides ? mutato nomine, de te
Fabula narratur : congestis undique saccis
Indormis inhians, et tanquam parcere sacris
Tom. II.

A 2

Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus? quem praebeat usum?
Panis ematur, olus, vini sextarius : adde,
Quîs humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes, hoc juvat ? horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
At, si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te affixit, habes qui
Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet, ac natis reddat carisque propinquis.
Non uxor salvum te vult, non filius : omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet, quem non merearis, amorem ;
At, si cognatos, nullo Natura labore
Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas, ut si quis asellum
In campo doceat parentem currere frenis ?
Denique sit finis quaerendi: cumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus ; et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Ummidius ; qui tam (non longa est fabula) dives,
Ut metiretur nummos; ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret ; ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victûs
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

Quid mî igitur suades ? ut vivam Naevius? aut sic,
Ut Nomentanus? Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere ? Non ego avarum
Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem.
Est inter Tanaïm quiddam, socerumque Visellî.
Est modus in rebus ; sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo: Nemone ut avarus
Se probet, ac potius laudet diversa sequentes ?
Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat? neque se majori pauperiorum
Turbae comparet ? hunc atque hunc superare la-
Sic festinanti semper locupletior obstat : [boret ?
Ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens, extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat, et, exacto contentus tempore, vita
Cedat, uti conviva fatur, reperire queamus.
Jam satis est: ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

SATIRA II.

AMBUBAIARUM collegia, pharmacopolae, Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne Moestum ac sollicitum est cantoris morte Tigellî, Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse Dicatur, metuens, inopi dare nolit amico, Frigus quo duramque famem depellere possit. Hunc si perconteris, avi cur atque parentis Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, Omnia conductis coëmens obsonia nummis; Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis. Fufidius vappae famam timet ac nebulonis, Dives agris, dives positis in fenore nummis. Quinas hic capiti mercedes exsecat; atque, Quanto perditior quisque est, tanto acrius urguet: Nomina sectatur, modo sumta veste virili, Sub patribus duris, tironum. Maxime, quis non, Jupiter! exclamat, simul atque audivit ? At in se Pro quaestu sumtum facit hic. Vix credere possis, Quam sibi non sit amicus: ita ut pater ille, Terentî Fabula quem

miserum nato vixisse fugato Inducit, non se pejus cruciaverit atque hic. Si quis nunc quaerat, Quo res haec pertinet? illuc; Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. Malchinus tunicis demissis ambulat; est qui Inguen ad obscenum subductis

usque

facetus: Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum. Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse, nisi illas, Quarum subsuta talos tegat instita veste: Contra alius nullam, nisi olenti in fornice stantem. Quidam notus homo cum exiret fornice; Macte Virtute esto, inquit sententia dia Catonis : Nam, simul ac venas inflavit tetra libido,

« AnteriorContinuar »