Suavior, ut Chio nota si commista Falerni est. Cum versus facias: teipsum percontor, an et, cum Dura tibi peragenda rei sit causa Petillî, Scilicet, oblitus patriaeque patrisque, Latine Cum Pedius causas exsudet Publicola atque Corvinus, patriis intermiscere petita Verba foris malis, Canusini more bilinguis? Atqui, ego cum Graecos facerem,natus mare citra, Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus, Post mediam noctem visus, cum somnia vera : In silvam non ligna feras insanius, ac si Magnas Graecorum malis implere catervas. Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque Diffingit Rheni luteum caput; haec ego ludo, Quae nec in aede sonent certantia judice Tarpa, Nec redeant iterum atque iterum spectanda thea- Arguta meretrice, potes, Davoque Chremeta [tris. Eludente senem, comes garrire libellos Unus vivorum, Fundanî: Pollio regum Facta canit pede ter percusso: forte epos acer, Ut nemo, Varius ducit: molle atque facetum Virgilio annuerunt gaudentes rure camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino, Atque quibusdam aliis, melius quod scribere pos-
Inventore minor: neque ego illi detrahere ausim Haerentem capiti cum multa laude coronam. At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprendis Homero? Nil comis tragici mutat Lucilius Accî? Non ridet versus Ennî gravitate minores? Cum de se loquitur, non ut majore reprensis. Quid vetat et nosmet, Lucilî scripta legentes, Quaerere, num illius, num rerum dura negarit Versiculos natura magis factos, et euntes Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis, Hoc tantum, contentus, amet scripsisse ducentos Ante cibum versus, totidem coenatus? Etrusci Quale fuit Cassî rapido ferventius amni Ingenium; capsis quem fama est esse librisque Combustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam, Comis et urbanus; fuerit limatior idem, Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor, Quamque poëtarum seniorum turba: sed ille, Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum, Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra Perfectum traheretur; et, in versu faciendo, Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues. Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint Scripturus: neque, te ut miretur turba, labores, Contentus paucis lectoribus. An tua demens Vilibus in ludis dictari carmina malis?
Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere; ut audax,
Contemtis aliis, explosa Arbuscula dixit,
Men' moveat cimex Pantilius? aut cruciet, quod Vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigellî? Plotius, et Varius, Maecenas, Virgiliusque, Valgius, et probet haec Octavius optimus atque Fuscus; et haec utinam Viscorum laudet uterque: Ambitione relegata, te dicere possum,
Pollio; te, Messala, tuo cum fratre; simulque Vos, Bibule et Servî; simul his te, candide Furnî; Complures alios, doctos ego quos et amicos Prudens praetereo: quibus haec, sint qualiacun- Arridere velim; doliturus, si placeant spe [que, Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter jubeo plorare cathedras. I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
SUNT, quibus in Satira videor nimis acer, et ultra Legem tendere opus ; sine nervis altera quidquid Composui pars esse putat, similesque meorum Mille die versus deduci posse: Trebatî,
Quid faciam praescribe. Quiescas. Ne faciam, in- Omnino versus? Aio. Peream male, si non [quis, Optimum erat: verum nequeo dormire. Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto; Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus. Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos, Aut labentis equo describat vulnera Parthi. Attamen et justum poteras et scribere fortem, TOM. II. F
« AnteriorContinuar » |