Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Huc juvenes aequum est descendere; non alienas
Permolere uxores. Nolim laudarier, inquit,
Sic me, mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operae pretium, procedere recte
Qui moechos non vultis, ut omni parte laborent;
Utque illis multo corrupta dolore voluptas,
Atque haec rara, cadat dura inter saepe pericla.
Hic se praecipitem tecto dedit: ille flagellis
Ad mortem caesus: fugiens hicdecidit acrem[mos:
Praedonum in turbam: dedit hic pro corpore num-
Hunc perminxerunt calones : quin etiam illud
Accidit, ut cuidam testes caudamque salacem
Demeteret ferrum. Jure, omnes : Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda !
Libertinarum, dico; Sallustius in qua
Non minus insanit, quam qui moechatur. At hic, si,
Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste
Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
Esse; daret, quantum satis esset, nec sibi damno
Dedecorique foret. Verum hoc se amplectitur uno,
Hocamat,hoc laudat: Matronam nullam ego tango:
Ut quondam Marsaeus, amator Originis, ille
Qui patrium mimae donat fundumque laremque;
Nil fuerit mî, inquit,cum uxoribus unquam alienis.
Verum est cum mimis, est cum meretricibus; unde
Fama malum gravius, quam res, trahit. An tibi

abunde Personam satis est, non illud, quidquid ubique Officit, evitare? Bonam deperdere famam,

Rem patris oblimare, malum est ubicumque. Quid Est in matrona, ancilla, peccesne togata? [interVillius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno Nomine deceptus, poenas dedit usque, superque, Quam satis est; pugnis caesus, ferroque petitus ; Exclusus fore, cum Longarenus foret intus. Huic si mutonis verbis, mala tanta videntis, Diceret haec animus; Quid vis tibi? numquid ego a Magno prognatum deposco consule cunnum, [te Velatumque stola, mea cum conferbuit ira? Quid responderet ? Magno patre nata puella est. At quanto meliora monet, pugnantiaque istis, Dives opis Natura suae, tu si modo recte Dispensare velis, ac non fugienda petendis Immiscere ! Tuo vitio, rerumne, labores, Nil referre putas ? Quare, ne poeniteat te, Desine matronas sectarier; unde laboris Plus haurire maliest,quam ex re decerpere fructus. Nec magis huic, inter niveos viridesque lapillos Sit licet, hoc, Cerinthe, tuo tenerum est femur,aut Rectius:atque etiam melius persaepe togatae. [crus Adde huc, quod mercem sine fucis gestat; aperte, Quodvenale habet,ostendit; nec,si quid honesti est, Jactat habetque palam, quaerit quo turpia celet. Regibus hic mos est: ubi equos mercantur, opertos Inspiciunt, ne, si facies, ut saepe, decora Molli fulta pede est, emtorem inducat hiantem Quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua.

cervix.

Hoc illi recte? ne corporis optima Lyncei
Contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
Quae mala sunt, spectes. O crus! obrachia! Verum
Depygis, nasuta, brevi latere, ac pede longo, est.
Matronae praeter faciem nil cernere possis,
Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata, nam te
Hoc facit insanum, multae tibi tum officient res;
Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
Ad talos stola demissa, et circumdata palla
Plurima, quae invideant pure apparere tibi rem.
Altera, nil obstat: Coïs tibi paene videre est
Ut nudam ; ne crure malo, ne sit pede turpi :

a
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis
Insidias fieri, pretiumque avellier ante,
Quam mercem ostendi? Leporem venator ut alta
In nive sectetur, positum sic tangere nolit, [nam
Cantat; et apponit, “Meus est amor huic similis ;
Transvolat in medio posita, et fugientia captat.'
Hiscene versiculis

speras

tibi

posse dolores, Atque aestus, curasque graves, e pectore pelli? Nonne, cupidinibus statuat Natura modum quem, Quid latura, sibi quid sit dolitura negatum, Quaerere plus prodest, et inane abscindere soldo ? Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris Pocula ? num esuriens fastidis omnia praeter Pavonem, rhombumque? tument tibi cum inguina,

num, si

Ancilla, aut verna est praesto puer, impetus in quem Tom. II.

B

Continuo fiat, malis tentigine rumpi ? [lemque, Non ego: namque parabilem amo Venerem, faciIllam, ' Post paullo; Sed pluris ; Si exierit vir ;' Gallis: Hanc, Philodemus ait, sibi, quae neque

magno Stet pretio, neque cunctetur, cum est jussa, venire. Candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque

longa Nec magis alba velit, quam det Natura, videri. Haec, ubi supposuit dextro corpus mihi laevum, Ilia et Egeria est : do nomen quodlibet illi. Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat; Janua frangatur ; latret canis ; undique magno Pulsa domus strepitu resonet; vepallida lecto Desiliat mulier; miseram se conscia clamet; Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mî. Discincta tunica fugiendum est, ac pede nudo, Ne nummi pereant, aut pyga, aut denique fama. Deprendi miserum est. Fabio vel judice vincam.

[blocks in formation]

OMNIBUS hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare, rogati ;
Injussi, nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quidquam proficeret : si collibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret, Io Bacche ! modo summa

Voce, modo hac,resonat quae chordis quatuor ima. Nil aequale homini fuit illi. Saepe velut qui Currebat fugiens hostem ; persaepe velut qui Junonis sacra ferret: habebat

saepe ducentos, Saepe decem servos: modo reges atque tetrarchas, Omnia magna,loquens; modo,Sit mihi mensa tripes, Conchasalis puri,et toga quae defendere frigus, [et Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses Huic parco, paucis contento, quinque diebus Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum Mane ; diem totum stertebat. Nil fuit unquam Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi, Quid tu? Nullane habes vitia? Imo alia, et fortasse minora. Maenius absentem Novium cum carperet; Heus tu, Quidam ait, ignoras te? an, ut ignotum, dare nobis Verba putas? Egomet mî ignosco, Maenius inquit. Stultus et improbus hic amor est,dignusque notari. Cum tua praevideas oculis male lippus inunctis, Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum, Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius? At tibi Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. [contra Iracundior est paullo: minus aptus acutis Naribus horum hominum: rideri possit eo, quod Rusticius tonso toga defluit, et male laxus In pede calceus haeret. At est bonus, ut melior vir Non alius quisquam: at tibi amicus: at ingenium

ingens Inculto latet hoc sub corpore. Denique teipsum Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim

« AnteriorContinuar »