Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tura. Errat enim y. d., quum ex Argent. A. dedi' scribit; nam in illo, codice, quod Oberlinus p. 369 ipse testatur, desunt omnia carmina inde a III, 2, 32. Quod cum non animadvertisset v. d., in adnotationibus suis criticis tribus et triginta locis bona fide ad auctoritatem huius codicis recurrit, cuius nulla est, quin etiam interdum Argentoratenses omnes' adhibet testes, etsi neque in tertio neque in quarto Odarum libri continentur. Sed redeo, unde abii. Ianum Quirini, omnium librorum scripturam, iam Chr. Jahn in ed. II. recepit quidem, sed allato Aurelii Vict. 3 loco male intellecto male defendit, siquidem ex Aurelii verbis (Numa Pomp.) portas Iano gemino aedificavit colligit, Romulum Quirinum Iani gemini templum exstruxisse, cui Numa portas addiderit, ita ut Ianus Quirini sit, 'quem Quirinus posuit'. Ut sine ullo discrimine dicebatur collis Quirinus et collis Quirini (vid. Bentl. ad Od. I, 2, 46), sic etiam Ianus Quirini recte dicitur, ubi Ianus est aedificium illud a Numa aedificatum (τὸ τοῦ Ἰανοῦ δίπυλον, Plutarch. de Fortuna Rom. p. 322. cf. Macrob. 1,9), Quirini autem cognomen Iani dei satis notum. Ibid. vs. 15 ad optimorum libbr. fidem

restitui ortum pro ortus.

[ocr errors]

Epodon lib., 1, 9 post laturi delevi comma cum Stallb. et Paulyio. - 2, 18 retinui cum optimis libris scripturam agris pro arvis, quod Stallb. recepit. Sententiae nostri loci sine dubio magis convenit agris, cuius significatio longe latior est, quam arvi, quod propius ad cerealium culturam spectat, agri ad omnis generis fructus. 5, 28 non sollicitanda erat scriptura omnium librorum, etiam scholiastarum explicatione fulta, currens aper i. e. a canibus exagitatus et in furorem actus in venatores strictis setis currens, qualis describitur apud Virg. Aen. 10, 707 seqq. Ovid. Halieut. 82 Stat. Theb. 11, 530 Sil. Ital. 1, 421, pro qua ex mera N. Heinsii coniectura a Bentleio, Meinekio, Paulyio al. Laurens contextui illatum est. Ibid. vs. 37 retinui scripturam vulgatam Exsucta i. e. exesa, exsiccata (Ammian. Marcell. 30, 4 ad usque ipsas medullas exsuctus). Stallbaum secutus unum cod. Torr. et Bersm. edidit exusta. Ibid. vs. 55 cum cod. IV. Blandin., Argentor. B. multisque aliis codd. apud Feam enumeratis restitui Formidolosae pro Formi

[ocr errors]

dolosis, quod alii tuentur. Ibid. vs. 60 scripturam codicis Blandin. antiquiss. aliorumque multorum (vid. ap. Feam) laborarint non commutavi cum laborarunt, quod est in aliis bonae notae codd. Ibid. vs. 87 loco a variis varie tentato nolui deserere scripturam codicum auctoritate firmatam. 12, 2 cur mihi cum plurimis codd. scr. retinui; nam quod nuper e paucis codd. dederunt quid mihi, id, recte iudicante Stallbaumio, curis grammaticorum debetur. Ibid. vs. 7 restitui Qui sudor vel propter sequens et quam malus etc., pro Quis, quod nomen quaerit. 13, 3 amici cum codd. retinui, quamquam postea vs. 6 ad unum, tamquam convivii ordinatorem, oratio conversa est. Meineke post Bentleium amice. 15, 8. 9 Turbarel et agilaret, cum optimorum librorum auctoritate firmetur, nolui commutare cum Turbarit et agitarit, quod Bentleius, quem nuper secuti sunt Haupt et Meineke, e duobus codd. et editione Locheriana recepit. 16, 14 cum Stallbaumio ad fidem codd. Blandin. aliorumque restitui Nefas videri pro vulgato videre. Recte comparat v. d. Od. IV, 2, 59. Ibid. vs. 33 scripturam codd. Blandin. aliorumque optimorum ravos, iam ed. V. receptam, non adspernatus sum; Stallbaum flavos. Ibid. vs. 65 ad scripturam, optimis codd. firmatam, Aere dehinc nunc etiam Meinekium revertisse gaudeo. 17, 64 retinui laboribus pro doloribus, quod e glossemate irrepsisse videtur in contextum, et ibid. 78 et 79 possim, pro quo Stallbaum e codd. nonnullis possum scripsit. Ibid. vs. 81 pro exitus recepi scripturam

optimis codd. firmatam exitum.

--

[ocr errors]

--

Carmen seculare vs. 27 servavi cum codicibus Blandin. omnibus aliisque multis servet, quod reperitur etiam in contextu Stallbaumii, quamquam in notis indicativum cum Orellio se servasse ait. Ibid. vs. 65 pro arces, quod in editionibus prioribus legebatur, cum codd. Blandin. aliisque bonis scripsi aras. Ibid. vv. 68. 71. 72 cum omnibus fere antiquissimis codd. et vett. editionibus restitui Prorogat — Curat· - Applicat, pro quibus Stallb. errore suo ductus ex Argent. A. scripsit Proroget- Curet- Applicet.

Satirar. liber I. Sat. 1, 8 etiam in nova editione omisi prius aut, ubi Bentl. (et post eum Meineke in priore editione)

[ocr errors]

- aut.

e quattuor Lambini codicibus male scripserat aut Ibid. vs. 29 scripsi quidem Perfidus hic caupo, sed hodieque locum depravatum, et e codicibus Feae, qui campo exhibent, sanandum arbitror. Videantur, quae de hoc loco disputavi in Bibliotheca critica 1830. Tom. II. No. 81 et 82. pag. 323—325.

[ocr errors]

- Ibid. vs. 38 retinui sapiens, quod optimorum libbr. auctoritate firmatum iam in edit. V. recepi pro patiens, ut vs. 59 tantuli, adstipulante Kirchnero, pro tantulo, quod admisit Pauly. Ibid. 108 post redeo e codice Blandin. antiquiss. qui inserui cum Hauptio, Meinekio, Stallb. et Paulyio. Sat. 2, 13; hunc versum, quem praeeunte Sanadono Haupt ut spurium uncis inclusit, Meineke in marginem relegavit, Kirchnerus bene defendit. Ibid. vs. 38 dubitanter retinui moechos pro moechis, quod optimis codd. stabilitur. Ibid. vv. 45 et 46 cum Kirchnero scripsi cuidam - Demeterent ferro pro quidam · Demeteret ferro. Ibid. vs. 81 secutus Blandinianos codd. et alios bonos retinui: Sit licet hoc Cerinthe tuum pro eo, quod alii habent, hoc- tuo. Ibid. vs. 110 ex auctoritate optimorum codd. scripsi tolli pro pelli. Sat. 3, 7 post ea, quae Kirchnerus de hoc loco disputavit, Io Bacche' intactum reliqui. Ibid. vs. 38 post praevertamur, et vs. 40 post Hagnae, praeeuntibus Kirchnero et Stallbaumio posui colon. Ibid. vs. 57 cum codice Blandin. antiquissimo in edit. V. posui ille pro illi, neque sententia mutari poterat iis, quae contra moverunt Stallb. et Kirchner. Ibid. vs. 63 licenter, quod Praedicov coniecit pro libenter, valde placet. Ibid. vs. 65 cum Kirchnero et Meinekio distinxi quovis sermone: molestus!' et vv. 71-72 inclinet, amari Si volet: hac lege eadem interpunxi pro: inclinet; amari Si volet hac lege, in trut. Ibid. vv. 132 et 133 interpunctionem, ed. V. receptam servandam censui. Meineke, quem Pauly secutus est, distinxit: est opifex solus, sic rex. Sat. 4, 25 cum Paulyio retinenda videbatur scriptura in edit. V. recepta a recentioribus fere omnibus damnata elige, quam exhibet Cruquii cod. Blandin. quartus cum Tons. Basl. Nan. et Divae. Martiniique cod., Oberlini Argent. A. B. D., Kirchneri Lips. 1. 2. 3. Dorv. 1. 2. Dessav. 1. 3. Dresd. 2. 3. 4. Mon. 1. 2. 3. 4. 5. Bas. 3. Guelph. 1. Gotting. 1. 2. Mss. Lamb. I, duo. 2. 3.

[ocr errors]
[ocr errors]

5. 6. Pulm. 1-4. 10. tres ap. Bersm., ap. Torr. fere omnes, ap. Talb. et Bentl. plerique, octo apud Pott., sexdecim ap. Val., Orell. b. S. p. M., editt. vett. ante Aldum omnes, ita ut satis auctoritatis habeat. Optime vero etiam sententiae loci accommodatum est verbum. Nam quod dicit Heindorf, elige (wähle aus) non cadere in quemvis (tòv tvxóvτa, den ersten den besten), id nihil est. Etenim quivis, quod non significat tòv TVxóvta, et a quilibet' ita diversum est, ut voluntas a caeca libidine (vid. Doederl. Synonym. IV. p. 352 sq.), providam admittit electionem. Poeta autem non quemlibet (tòv tvxóvta) media turba temere eripi iubet, sed hoc vult: Elige curiose media turba quem vis (seiunctim scriptum legitur in nonnullis libris), vel eum, quem nullis vitiis obnoxium putes, tamen invenies aut avaritia aut ambitione inquinatum esse. Valeat igitur scriptura nonnullorum librorum, erue, nullo Cruquianorum codicum firmata, quam plerique recentiorum editorum amplexi sunt, valeat eripe, quod, paucis codd., etiam tribus Blandinianis addicentibus, recepit Stallbaum, qui se 'e Blandiniano quarto i. e. vetustissimo' hoc dedisse errans affirmat, valeat etiam Bentleii coniectura arripe! - Ibid. vs. 39 cum codicibus retinui poëtas pro poëtis, quod post Bentleium receperunt Haupt et Meineke. Ibid. vs. 100 post Fugerit cum Kirchnero aliisque posui colon, et vs. 124 pro factu cum codicibus Cruquianis omnibus aliisque optimae notae libris scripsi factum, ut vs. 141 pro veniet iisdem rationibus ductus veniat, quod Kirchnerus optime tuitus est. Sat. 5, 36 cum codicibus opt. scripsi vatillum pro batillum, vs. 97 Lymphis pro lymphis. Sat. 6, 4 pro imperitarent optimorum codd. auctoritate ductus suadente Kirchnero reposui imperitarint, ibid. vs. 13 retinui fugil pro fuit, quod recepit Stallbaum. Ibid. vs. 31 optimos

[ocr errors]

codd. secutus nunc scripsi Et cupiat pro ut c., pro quo Pauly ex uno cod. Gothano 2., qui habet pcupiat, constituit haberi et || Percupiat. Ibid. vs. 47 ad fidem optimorum codd., quorum quidem scriptura enotata est, servavi sum pro sim. Indicativum commendat etiam diversa ratio enuntiatorum, diversis particulis quia sum, et quod mihi pareret inductorum. Ibid. vs. 85 alii non recte distinguunt post olim. Ibid. vs. 107

[ocr errors]

pro Tulli nunc restitui Tilli, de quo optime disputavit Kirchner. Ibid. vs. 115 laganique retinui quidem, sed nescio an rectius scribendum fuerit lachanique, i. e. oleris, quod Lambinus, qui e cod. Rainutii Farnes. Card. recepit, bene defendit. De lagano, quod nullo modo habebatur in cibis parabilibus, vid. Athen. III, 28. p. 113. Quam saepe in vocabulis graecis lapsi sint librarii, notissimum est. Ibid. 126, ubi in vulgatis est: fugio rabiosi tempora signi, retinui scripturam codicis Blandin. vetustissimi, quae nunc egregie confirmatur codice Gothano 2., e reverendae vetustatis exemplari descripto, qui, ut primus vidit Kirchner, integram et sine rasura scripturam in contextu exhibitam offert. Pauly coniecturam suam fugio campum invisumque trigonem' audacissime in contextum recepit. Sat. 7, 7 auctore Kirchnero, qui nusquam apud Horatium syllabam finalem us in arsi productam inveniri docet, retinui tumidusque pro tumidus (om. que), quod Stallbaum et Pauly amplexi sunt. Sat. 8, 32 cum Stallbaumio nolui scribere utque pro ut quae; similem ellipsin vid. Sat. I, 1, 23: ne sic, ut qui iocularia, ridens percurram. Ibid. vs. 41 resonarent retinui cum Kirchnero, qui post Feam vulgatam omnibus libris scriptis fultam bene defendit a Bentleii coniectura resonarint, quam receperunt Haupt et Meineke. Sat. 9, 12 Stallbaum post tacitus punctum, post laudaret puncti loco comma non bene posuit. Ibid. vs. 16 scripturam librorum auctoritate satis firmatam Persequar, quam nunc Pauly recepit pro Prosequar, retinendam censui; quippe quae ipsum molestum et importunum hominem nobis tam vivide repraesentet, ut eum, praedam suam constanter Sat. persequentem, ante oculos positum videre videamur. 10, 8 puer est pro et reposui in edit. V. Fortasse scribendum est puerum est, ut Cato sit longe subtilior illo (Orbilio), qui plagosus Horatium puerum loris et funibus udis exhortatus est etc. Ibid. vs. 27 Kirchneri rationibus motus nunc cum libris scr. optimis scripsi: patrisque Latini, Cum Ped. pro patrisque, Latine Cum Ped., et vs. 30 post bilinguis exclamandi signum posui. Ibid. vs. 31 cum plerisque iisque optimis libris scr. servavi Atque ego pro Atqui ego, quod correctores ob contradictionem substituerant in aliquibus codd. Vid. Hand Tursell. I.

[ocr errors]

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »