Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Eadem significatione usurpatur formula recurrere ad aliquem. Vid. Tacit. de Orat. Dialog. c. 9 ibique Osann. Terent. Heaut. Prol. 44. cf. Terent. Andr. I, 5, 16. Bentleius qui scribit redit in fastos, ad stabiliendam suam scripturam citat locos (Od. I, 2, 45. IV, 2, 39. Virg. Georg. 3, 316. Aen. 12, 424), qui, huic loco minime convenientes, nihil probant. E novjssimis editoribus mecum sentit Stallbaum. - Ibid. vs. 90 e Bentleii coniectura Graiis Stallbaum et Pauly ediderunt, Haupt et Meineke recte Graecis. Vid. ad vs. 28 huius Epist. Ibid. vs. 109 auctoritate optimorum librorum adductus servavi pueri patresque severi. Qui post Bentleium ut suavius et modulatius' puerique patresque receperunt, in patresque avžnow esse paene necessariam, quae duplicata particula que evanescit, non animadverterunt. Ibid. vs. 187 scripturam omnium Bentleii coniecturam equiti

[ocr errors]
[ocr errors]

librorum equitis tuendam censui. praeter Oberlinum et Zellium amplexus est Meineke. Ibid. vs. 198 retinui omnium fere librorum scripturam mimo, quam etiam vetus commentator Cruquii tuetur; alii cum Blandin. antiquissimo paucisque aliis codd. nimio. Epist. II, 2 recte mecum iudicarunt Orelli et Stallbaum, inde a versu 16 Des nummos etc. incipere άлódoσ vv. 2. 3: Si quis tecum sic agat, ita ut sint verba Horatii ad Florum, non, ut alii opinantur, mangonis ad emptorem. Ibid. vs. 21 cum codd. Blandin. aliisque optimis retinendum iudicavi rediret, praesertim quum etiam ex seq. Quereris vs. 24 appareat, de Horatii responso frustra exspectato hic agi. Haupt et Meineke: veniret. Ibid. vs. 44 possem firmatur auctoritate optimorum codd.; vellem e codd. Torrentii aliisque paucis post Cuningamium receperunt Orelli et Pauly. Ibid. vs. 89 nunc cum plerisque editt. propter versus caesuram distinxi post illi; Meineke: Gr. ut hic illi foret, huic ut M. i. Ibid. vs. 128 in edit. V. posui punctum pro interrogandi signo post ringi. — Ibid. vs. 171 pro scriptura librorum refugit i. e. semper refugit atque etiam nunc refugit (doloros, ut Epist. I, 19, 48) i. e. prohibet, ne iurgia inter vicinos oriantur, Meineke refringit, Horkelii coniecturam, in contextum recepit. dem scripturam plurimorum codd. Pauperies immunda domus

[ocr errors]

[ocr errors]

Ibid. vs. 199 retinui qui

procul absit, sed negare nequeo, vocabulum domus vel quod alii volunt, domo supervacaneum atque adeo molestum videri. Emendationum, quas viri docti vel paucorum librorum vestigia, vel ingenium secuti, protulerunt (immunda procul, procul, vel immunda procul precor, Bentl.), ea, quam Gesnerus proposuit, immunda modo procul absit, optime placeret ut sententiae loci aptissima, dummodo metri ratio eam admitteret. Habet enim v. modo duas syllabas breves, quum metrum h. 1. brevem et longam requirat. Consideratione dignissimum videtur, quod Jeep, v. d., in programm. schol. Guelferb. 1844 commendat: immunda modo ut procul absit. Epist. 3 s. lib. de arte poetica vs. 23 post quidvis delevi comma in edit. V. Ibid. vs. 29 Pauly cum Praedicovio suspicatus est una pro Ibid. vs. 62 retinui vigentque ex auctoritate optimorum codd., quibus etiam mei, qui numero sunt triginta, suffragantur. Meineke cum Bentleio ex uno cod. virentque. Ibid. vs. 65 sterilisque (pro sterilisve) cum plerisque codd., etiam. meis, servavi. - Ibid. 101 contra omnium libbr. scr. fidem nolui scribere adflent, quod Meineke cum Bentleio e grammatico anonymo bibliothecae Vigorniensis edidit. Ibid. 103 tum olim e coniectura receptum retinui auctoritate codicis Bernensis antiquiss.; tunc enim in enumeratione post Primum locum habere non potest. Ibid. vs. 114 cum antiquis libris retinui divusne loq. an heros. Meineke: Davusne. Ibid. vs. 120 MeiIbid. neke e Bentleii coniectura homereum pro honoratum. vs. 157 Meineke cum Bentleio e paucis codd. edidit maturis, pro naturis, quod mei omnes tuentur. Ibid. vv. 253 et 254

unam.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

comma post ictus delevi in edit. V., et colon posui post similis sibi. Ibid. vs. 328 nulla causa urgente pro Poteras Pauly e coniectura Horkelii scripsit Poteris. Ibid. vs. 330 post At Ibid. 358 nunc comma posui. Vid. Hand Turs. I. p. 439. scripsi terve pró terque. Ibid. vs. 394 retinui urbis, quod e meis quoque codd. Dorv. 1. 2. Corb., Berol. 3. 4. Lips. 2. 3. Upsal., Guelf. alii tuentur. Cadmus conditor arcis, Amphion urbis.

Ibid. vs. 407 sine auctoritate librorum lyra pro lyrae Ibid. vs. 423 Meineke e Bentleii coniectura atris.

[ocr errors]

edidit Meineke.
firmata postea Pottieri codice 12.,

artis edidit pro

His propositis quamquam dubitare nequeo, quin haec, quam in contextu poëtae constituendo secutus sum, ratio non ubique lectoribus doctis placitura sit, id tamen effecisse mihi videor, ut in plerisque locis, de quibus hodieque grammatici certant et adhuc sub iudice lis est,' dignosci possit, quid vetus scriptura tulerit, quid ingenium virorum doctorum adstruxerit. Curabunt doctiores et sagaciores, ut ea, quae ego ut dubia aut obscura reliqui intacta, ad librorum vestigia restituant.

Iam nihil reliqui esse arbitror, nisi ut lectores moneam, brevi Horatii vitae, in discentium usum a me conscriptae, vitam illam antiquam, quae Suetonio adscribitur, ita intextam esse, ut literis obliquis dignosci possit.

Denique in Indice libello subiecto nomina propria omnia et verba intellectu difficiliora breviter explicanda iudicavi, in quo nemo, opinor, mihi vitio vertet, quod aliorum virorum doctorum explicationes, ubi cum illis mihi consentiendum fuit, in meum usum converterim.

Scr. Halberstadii d. XXVIII. m. Augusti a. MDCCCLV.

Th. Schmid.

DE

VITA ET SCRIPTIS.

Q. HORATII FLACCI.

Quintus Horatius Flaccus (Sat. II, 6, 37. Od. IV, 6, 44. Epist. I, 14, 5. Epod. 15, 12. Sat. II, 1, 18) L. Cornelio Cotta, L. Manlio Torquato coss. (Od. III, 21, 1. Epod. 13, 6) VI. Idus Decembres anni u. c. 689, a. Chr. n. 65 (cf. Epist. I, 20, 27) natus est ad Aufidum longe sonantem' (Od. IV, 9, 12) Venusiae (Iuvenal. Sat. I, 51) inde ab anno u. c. 463 Romana colonia, in confinio Appulorum et Lucanorum ita sita, ut anceps esset, ad quos potius pertineret (Sat. II, 1, 34 seqq. cf. Od. III, 4, 9 seqq.), patre, ut ipse tradit, libertino et exactionum coactore (Sat. I, 6, 6. 45. 46. Epist. I, 20, 20. Sat. I, 6, 86. cf. Od. II, 20, 5. 6) i. e. aut publicanorum ministro et pecuniarum his solvendarum exactore, aut argentarii mercenario. Etiamsi pro certo dici non potest, quod quidem nonnulli affirmant, Quinti patrem natione Graecum fuisse, e mira tamen diligentia, qua filii educationem Venusiae ipse incepit et postea Romae continuandam curavit, colligi potest, eum fuisse hominem sapientiae et humanitatis plenum eruditioremque, quam coloni Latini et libertini esse solebant. Nam cum quanto filius ingenio praeditus esset, intellexisset neque se melius puero consulturum iudicaret, quam si liberalibus artibus erudiendum curaret, macro pauper agello' (Sat. I, 6, 71) noluit Venusiae ludum, cui Flavius tum praeerat magister, ab infante non sine Dis animoso' (Od. III, 4, 20) frequentari, quamquam in eum magni pueri e magnis centurionibus orti ibant'; sed relicto agello et munere, quo Venusiae functus erat, puerum est ausus Romam portare docendum Artes, quas doceat

с

[ocr errors]

quivis eques atque senator Semet prognatos' (Sat. I, 6, 76 seqq.). Ibi pater optimus' tanta impensa quae ad filium. erudiendum pertinerent omnia suppeditavit, ut vestimentorum splendorem servorumque comitatum (ut esse solebat in magno populo, ubi puerorum nobilium ac divitum vestes pretiosae servique sequentes conspiciebantur), 'si quis vidisset, avita Ex re praeberi sumtus' puero 'crederet illos' (Sat. I, 6, 78—80). At pater, homo frugi, ab inani gloriolae aucupio et insana divitum ac potentiorum aemulatione alienissimus, qui id unum egit, ut traditum ab antiquis morem servaret' puero eiusque vitam famamque tueretur incolumem' (Sat. I, 4, 117 seqq.), non, ut moris erat, servis levibus et corruptelae omni obnoxiis filii curam commisit, sed ipse' ei custos incorruptissimus omnes Circum doctores aderat' (Sat. I, 6, 81. 82) eumque pudicum servavit ab omni Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi, Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim Si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor Mercedes sequeretur'. Praeceptorum, quibus Horatius Romae usus est, unum ipse commemorat Epist. II, 1, 69 seqq. Orbilium' Pupillum, Beneventanum, hominem plagosum', sed grammaticum satis doctum (de quo plura narrat Suetonius in libro: de illustribus grammaticis cap. 9), qui Livii Andronici carmina pueris dictare solitus erat. Tum etiam Homerum, quem magno amore amplexus tamquam summum omnis sapientiae et prudentiae praeceptorem suspiciebat (Epist. I, 2, 1 seqq.), cognovit, ut ipse significat, cum narrat Epist. II, 1, 41 et 42, Romae nutriri sibi contigisse atque doceri, 'Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles'. Praeter grammaticam ceteris quoque artibus, quibus eo tempore iuventus Romana nobilior instituebatur, imprimis arti oratoriae operam dedisse vero simile est. Quemadmodum autem omnes Romani nobiles et ingenui hisce scholis parum contenti ad ipsos literarum fontes in Graeciam descendere solebant, sic etiam Horatius, toga virili sumta, ipsas Athenas se contulit, quae adiecere paullo plus artis, Scilicet ut' posset curvo dignoscere rectum, Atque inter silvas Academi quaerere verum' (Epist. II, 2, 43-45). Quam Musarum sedem quo anno adierit Horatius,

« AnteriorContinuar »