Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XLVI. Hoc quum esset modo pugnatum continenter horis v, nostrique gravius a multitudine premerentur; consumtis omnibus telis, gladiis districtis impetum adversus montem in cohortes faciunt, paucisque dejectis, reliquos sese convertere cogunt. Submotis sub murum cohortibus, ac nonnulla parte propter terrorem in oppidum compulsis, facilis est nostris receptus datus. Equitatus autem noster ab utroque latere, etsi dejectis atque inferioribus locis constiterat, tamen summum in jugum virtute connititur, atque, inter duas acies perequitans, commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat. Ita vario certamine pugnatum est. Nostri in primo congressu circiter LXX ceciderunt, in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis qui propter eximiam virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat. Vulnerantur amplius DC. Ex Afranianis interficiuntur T. Caecilius, primipili centurio, et praeter eum centuriones Iv, milites amplius cc.

XIV,

XLVII. Sed haec ejus diei praefertur opinio, ut se utrique superiores discessisse existimarent; Afraniani, quod quum esse omnium judicio inferiores viderentur, comminus tamen diu stetissent, et nostrorum impetum sustinuissent, et initio locum tumulumque tenuissent, quae caussa pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coëgissent: nostri autem, quod, iniquo loco atque impari congressi numero, v horis proelium sustinuissent, quod montem gladiis districtis adscendissent, quod ex loco superiore terga vertere adversarios coëgissent, atque in oppidum compulissent. Illi eum tumulum, pro quo pugnatum est, magnis operibus munierunt, praesidiumque ibi posuerunt.

XLVIII. Accidit etiam repentinum incommodum biduo quo haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur, ut, nunquam illis locis majores aquas fuisse, constaret: tum autem ex omnibus montibus nives proluit, ac summas ripas fluminis superavit, pontesque ambo, quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit. Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit. castra enim, ut supra demonstratum est, quum essent inter flumina duo Sicorim et Cingam, spatio millium xxx neutrum horum transiri poterat, necessarioque omnes his angustiis continebantur: neque civitates, quae ad Caesaris amicitiam accesserant, frumentum supportare; neque ii, qui pabulatum longius progressi erant, interclusi fluminibus, reverti; neque maximi comitatus, qui ex Italia Galliaque veniebant, in castra perve

nire poterant. Tempus autem erat anni difficillimum, quo neque frumenta in hibernis erant, neque multum a maturitate aberant: ac civitates exinanitae, quod Afranius paene omne frumentum ante Caesaris adventum Ilerdam convexerat; reliqui si quid fuerat, Caesar superioribus diebus consumserat: pecora, quod secundum poterat esse inopiae subsidium, propter bellum finitimae civitates longius removerant: qui erant pabulandi aut frumentandi caussa progressi, hos levis armaturae Lusitani, peritique earum regionum cetrati citerioris Hispaniae consectabantur, quibus erat proclive transnare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.

XLIX. At exercitus Afranii omnium rerum abundabat copia. Multum erat frumentum provisum et convectum superioribus temporibus: multum ex omni provincia comportabatur: magna copia pabuli suppetebat. Harum rerum omnium facultates sine ullo periculo pons Ilerdae praebebat, et loca trans flumen integra, quo omnino Caesar adire non poterat.

L. Hae permanserunt aquae dies complures. Conatus est Caesar reficere pontes. sed nec magnitudo fluminis permittebat, neque ad ripam dispositae cohortes adversariorum perfici patiebantur: quod illis prohibere erat facile, tum ipsius fluminis natura, atque aquae magnitudine, tum quod ex totis ripis in unum atque angustum locum tela jaciebantur; atque erat difficile, eodem tempore, rapidissimo flumine, opera perficere et tela vitare.

LI. Nunciatur Afranio, magnos comitatus, qui iter habebant ad Caesarem, ad flumen constitisse. Venerant eo sagittarii ex Rutenis; equites ex Gallia, cum multis carris magnisque impedimentis, ut fert Gallica consuetudo. Erant praeterea cujusque generis hominum millia circiter vi cum servis, liberisque : sed nullus ordo, nullum imperium certum, quum suo quisque consilio uteretur, atque omnes sine timore iter facerent, usi superiorum temporum atque itinerum licentia. Erant complures honesti adolescentes, senatorum filii, et ordinis equestris : erant legationes civitatum: erant legati Caesaris. Hos omnes flumina continebant. Ad hos opprimendos cum omni equitatu, IIIque legionibus, Afranius de nocte proficiscitur, imprudentesque ante missis equitibus aggreditur. Celeriter tamen sese Galli equites expediunt, proeliumque committunt. Hi, dum pari certamine res geri potuit, magnum hostium numerum pauci sustinuere; sed, ubi signa legionum appropinquare coeperunt, pau

cis amissis, sese in montes proximos conferunt. Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum: nacti enim spatium, se in loca superiora receperunt. Desiderati sunt eo die sagittarii circiter cc, equites pauci, calonum atque impedimentorum non magnus numerus.

LII. His tamen omnibus annona crevit : quae fere res non solum inopia praesentis, sed etiam futuri temporis timore ingravescere consuevit. Jamque ad denarios L in singulos modios annona pervenerat, et militum vires inopia frumenti diminuerat: atque incommoda in dies augebantur: et tam paucis diebus magna erat rerum facța commutatio, ac se fortuna inclinaverat, ut nostri magna inopia necessariarum rerum conflictarentur; illi omnibus abundarent rebus, superioresque haberentur. Caesar iis civitatibus, quae ad ejus amicitiam accesserant, quo minor erat frumenti copia, pecus imperabat : calones ad longinquiores civitates dimittebat: ipse praesentem inopiam, quibus poterat subsidiis, tutabatur.

LIII. Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora Romam ad suos perscribebant. Multa rumor fingebat, ut paene bellum confectum videretur. Quibus literis nunciisque Romam perlatis, magni domum concursus ad Afranium, magnae gratulationes fiebant: multi ex Italia ad Cn. Pompeium proficiscebantur; alii, ut principes talem nuncium attulisse; alii, ne eventum belli exspectasse, aut ex omnibus novissimi venisse viderentur.

LIV. Quum in his angustiis res esset, atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur, nec pontes perfici possent; imperat militibus Caesar, ut naves faciant, cujus generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat. Carinae primum ac statumina ex levi materia fiebant: reliquum corpus navium, viminibus contextum, coriis integebatur. Has perfectas carris junctis devehit noctu millia passuum a castris XXII, militesque his navibus flumen transportat, continentemque ripae collem improviso occupat. Hunc celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur, communit. Huc legionem postea transjicit; atque ex utraque parte pontem institutum biduo perficit. Ita comitatus, et qui frumenti caussa processerant, tuto ad se recipit, et rem frumentariam expedire incipit.

LV. Eodem die equitum magnam partem flumen transjecit : qui, inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi, quam magnum numerum jumentorum atque hominum

intercipiunt: cohortibusque cetratis subsidio missis, scienter in duas partes sese distribuunt; alii, ut praedae praesidio sint; alii, ut venientibus resistant, atque eos propellant: unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis, circumveniunt, atque interficiunt, incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertun

tur.

LVI. Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses, usi L. Domitii consilio, naves longas expediunt, numero XVII, quarum erant XI tectae. Multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur: magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, imponunt, atque hos praemiis pollicitationibusque incitant. Certas sibi deposcit naves Domitius, atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet. Sic omnibus rebus instructa classe, magna fiducia ad nostras naves procedunt, quibus praeerat D. Brutus. Hae au insulam, quae est contra Massiliam, stationes obtinebant.

LVII. Erat multo inferior navium numero Brutus: sed, delectos ex omnibus legionibus, fortissimos viros, antesignanos, centuriones Caesar ei classi attribuerat, qui sibi id muneris depoposcerant. Ii manus ferreas atque harpagones paraverant ; magnoque numero pilorum, tragularum, reliquorumque telorum, se instruxerant. Ita, cognito hostium adventu, suas naves ex portu educunt, cum Massiliensibus confligunt. Pugnatum utrinque est fortissime atque acerrime: neque multum Albici nostris virtute cedebant, homines asperi et montani, exercitatı in armis: atque ii, modo digressi a Massiliensibus, recentem eorum pollicitationem animis continebant; pastoresque indomiti, spe libertatis excitati, sub oculis domini suam probare operam studebant.

LVIII. Ipsi Massilienses, et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi, nostros eludebant, impetusque eorum excipiebant: et, quoad licebat latiore spatio, producta longius acie, circumvenire nostros, aut pluribus navibus adoriri singulas, aut remos transcurrentes detergere, si possent, contendebant; quum propius erat necessario ventum, ab scientia gubernatorum atque artificiis ad virtutem montanorum confugiebant. Nostri, quod minus exercitatis remigibus, minusque peritis gubernatoribus utebantur, (qui repente ex onerariis navibus erant producti, neque dum etiam vocabulis armamentorum cognitis,) tum

etram gravitate et tarditate navium impediebantur : factae enim subito ex humida materia, non eundem usum celeritatis habebant. Itaque, dum locus comminus pugnandi daretur, aequo animo singulas binis navibus objiciebant: atque, injecta manu ferrea, et retenta utraque nave, diversi pugnabant, atque in hostium naves transcendebant: et, magno numero Albicorum et pastorum interfecto, partem navium deprimunt; nonnullas cum hominibus capiunt; reliquas in portum compellunt. Eo die naves Massiliensium, cum iis, quae sunt captae, intereunt IX.

LIX. Hoc primum Caesari ad Ilerdam nunciatur; simul, perfecto ponte, celeriter fortuna mutatur. Illi, perterriti virtute equitum, minus libere, minus audacter vagabantur; alias, non longo ab castris progressi spatio, ut celerem receptum haberent, angustius pabulabantur; alias, longiore circuitu, custodias stationesque equitum vitabant; aut, aliquo accepto detrimento, aut procul equitatu viso, ex medio itinere, projectis sarcinis, fugiebant. Postremo et plures intermittere dies, et praeter consuetudinem omnium, noctu constituerant pabulari.

LX. Interim Oscenses, et Calagurritani, qui erant cum Oscensibus contributi, mittunt ad eum legatos, seseque imperata facturos pollicentur. Hos Tarraconenses, et Jacetani, et Ausetani, et paucis post diebus Illurgavonenses, qui flumen Iberum attingunt, insequuntur. Petit ab his omnibus, ut se frumento juvent: pollicentur; atque, omnibus undique conquisitis jumentis, in castra deportant. Transit etiam cohors Illur. gavonensis ad eum, cognito civitatis consilio, et signa ex statione transfert. Magna celeriter commutatio rerum. Perfecto ponte, magnis v civitatibus ad amicitiam adjunctis, expedita re frumentaria, exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quae cum Pompeio per Mauritaniam venire dicebantur, multae longinquiores civitates ab Afranio desciscunt, et Caesaris amicitiam sequuntur.

LXI. Quibus rebus perterritis animis adversariorum, Caesar, ne semper magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus, nactus idoneum locum, fossas pedum xxx in latitudinem complures facere instituit, quibus partem aliquam Sicoris averteret, vadumque in eo flumine efficeret. His paene effectis, magnum in timorem Afranius Petreiusque perveniunt, ne omnino frumento pabuloque intercluderentur; quod multum Caesar equitatu valebat. Itaque constituunt ipsi iis locis excedere, et in Celtiberiam bellum transferre. Huic consilio suffragaba

« AnteriorContinuar »