Imágenes de páginas
PDF
EPUB

musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt. Musculus ex turri lateritia a nostris telis tormentisque defenditur: hostes ex muro ac turribus submoventur: non datur libera muri defendendi fa cultas. Compluribus jam lapidibus ex ea, quae suberat, turri subductis, repentina ruina pars ejus turris concidit, pars reliqua consequens procumbebat.

XII. Tum hostes, turris repentina ruina commoti, inopinato malo turbati, Deorum ira perculsi, urbis direptione perterriti, inermes cum infulis sese porta foras universi proripiunt: ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt. Qua nova re oblata, omnis administratio belli consistit; militesque, aversi a proelio, ad studium audiendi et cognoscendi feruntur. Ubi hostes ad legatos exercitumque pervenerunt, universi se ad pedes projiciunt: orant, ut adventus Caesaris exspectetur: captam suam urbem videre, opera perfecta, turrem subrutam ; itaque a defensione desistere: nullam exoriri moram posse, quo minus, quum venisset, si imperata non facerent, ad nutum e vestigio diriperentur. Docent, si omnino turris concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedae in urbem irrumperent, urbemque delerent. Haec atque ejusdem generis complura, ut ab hominibus doctis, magna cum misericordia fletuque pronunciantur.

XIII. Quibus rebus commoti, legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt, operibus custodias relinquunt. Induciarum quodam genere misericordia facto, adventus Caesaris exspectatur. Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum ut re confecta, omnes curam et diligentiam remittunt : Caesar enim per literas Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur; ne gravius permoti milites, et defectionis odio, et contentione sui, et diutino labore, omnes puberes interficerent, quod se facturos minabantur: aegreque tunc sunt retenti, quin oppidum irrumperent; graviter que eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium, quo m nus oppido potirentur, videbatur.

XIV. At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt: interjectisque aliquot diebus, nostris languentibus, atque animo remissis, subito, meridiano tempore, quum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma verc omnia reposita, contectaque essent: portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operi

bus inferunt. Hunc sic distulit ventus, uti uno tempore agger, plutei, testudo, turris, tormenta flammam conciperent, et prius haec omnia consumerentur, quam, quemadmodum accidisset, animadverti posset. Nostri, repentina fortuna permoti, arma, quae possunt, arripiunt: alii ex castris sese incitant: fit in hostes impetus; sed muro, sagittis, tormentisque, fugientes persequi prohibentur. Illi sub murum se recipiunt: ibique musculum turrimque lateritiam libere incendunt. Ita multorum mensium labor, hostium perfidia, et vi tempestatis, puncto temporis interiit. Tentaverunt hoc idem Massilienses postero die: eandem nacti tempestatem, majori cum fiducia ad alteram turrem aggeremque eruptione pugnaverunt, multumque ignem intulerunt. Sed, ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita, proximi diei casu admoniti, omnia ad defensionem paraverant. Itaque, multis interfectis, reliquos, infecta re, in oppidum repulerunt.

XV. Trebonius ea, quae sunt amissa, multo majore studio militum administrare et reficere instituit. Nam, ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt, induciisque per scelus violatis, suam virtutem irrisui fore perdoluerunt; quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis, et convectis; aggerem novi generis, atque inauditum, ex lateritiis duobus muris, senum pedum crassitudine, atque eorum murorum contignationem facere instituerunt, aequa fere latitudine, atque ille congestus ex materia fuerat agger. Ubi aut spatium inter muros, aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, transversaria tigna injiciuntur, quae firmamento esse possint; et, quidquid est contignatum, cratibus consternitur, cratesque luto integuntur. Sub tecto miles, dextera ac sinistra muro tectus, adversus plutei objectu, operi quaecunque usui sunt, sine periculo supportat. Celeriter res administratur: diuturni laboris detrimentum sollertia et virtute militum brevi reconcinnatur. Portae, quibus locis videtur, eruptionis caussa in muro relinquuntur.

XVI. Quod ubi hostes viderunt, ea, quae diu longoque spatio refici non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae neque eruptioni locus esset, neque quidquam omnino relinqueretur, quo aut vi militibus, aut igni operibus, noceri posset; eodemque exemplo sentiunt, totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque

circumiri posse, sic, ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, quum paene inaedificata in muris ab exercitu nostro moenia viderentur, ac tela manu conjicerentur: suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent spatio propinquitatis interire; parique conditione ex muro a turribus bellandi data, virtute se nostris adaequare non posse intelligunt ad easdem deditionis conditiones recurrunt.

:

XVII. M. Varro in ulteriore Hispania, initio, cognitis iis rebus, quae sunt in Italia gestae, diffidens Pompeianis rebus, amicissime de Caesare loquebatur: praeoccupatum, sese, legatione ab Cn. Pompeio, teneri obstrictum fide: necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere; neque se ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam obtineret, quae vires suae, quae voluntas erga Caesarem totius provinciae. Haec omnibus ferebat sermonibus; neque se in ullam partem movebat. Postea vero, quum Caesarem ad Massiliam detineri cognovit, copias Petreii cum exercitu Afranii esse conjunctas, magna auxilia convenisse, magna esse in spe atque expectari, et consentire omnem citeriorem provinciam; quaeque postea acciderant de angustiis ad Ilerdam rei frumentariae, accepit; atque haec ad eum latius atque inflatius Afranius perscribebat: se quoque ad motum fortunae movere coepit.

XVIII. Dilectum habuit tota provincia; legionibus completis II, cohortes circiter xxx alarias addidit: frumenti magnum numerum coëgit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret; naves longas x Gaditanis, ut facerent, im peravit; complures praeterea in Hispali faciendas curavit ; pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in op pidum Gades contulit. Eo vi cohortes praesidii caussa ex pro vincia misit; Caiumque Gallonium, equitem Romanum, familiarem Domitii, qui eo procurandae hereditatis caussa venerat, missus a Domitio, oppido Gadibus praefecit: arma omnia privata ac publica in domum Gallonii contulit. Ipse habuit graves in Caesarem conciones. Saepe ex tribunali praedicavit, adversa Caesarem proelia fecisse, magnum numerum ab eo militum ad Afranium perfugisse: haec se certis nunciis, certis auctoribus, comperisse. Quibus rebus perterritos, cives Romanos ejus provinciae sibi ad rempublicam administrandam HS. CLXXX, et argenti pondo xx millia, tritici modios cxx millia polliceri coëgit. Quas Caesari esse amicas civitates arbitrabatur, iis graviora onera injungebat, praesidiaque eo deducebat ;

et judicia in privatos reddebat : qui verba atque orationem adversus rempublicam habuissent, eorum bona in publicum addicebat: provinciam omnem in sua et Pompeii verba jusjurandum adigebat. Cognitis iis rebus, quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat. Ratio autem haec erat belli, ut se cum II legionibus Gades conferret; naves, frumentumque omne ibi contineret: provinciam enim omnem Caesaris rebus favere cognoverat. In insula, frumento navibusque comparatis, bellum duci non difficile existimabat. Caesar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere; quod magna esse Pompeii beneficia, et magnas clientelas, in citeriore provincia sciebat.

XIX. Itaque, duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q. Cassio, tribuno plebis, ipse cum DC equitibus magnis itineribus progreditur, edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet. Quo edicto tota provincia pervulgato, nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret; nullusve civis Romanus paullo notior, quin ad diem conveniret. Simul ipse Cordubae conventus per se portas Varroni clausit, custodias vigiliasque in turribus muroque disposuit. Cohortes II, quae colonicae appellabantur, quum eo casu venissent, tuendi oppidi caussa apud se retinuit. Iisdem diebus Carmonenses, quae est longe firmissima totius provinciae civitas, deductis II in arcem oppidi cohortibus a Varrone praesidio, per se cohortes ejecit, portasque praeclusit.

XX. Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gades contenderet, ne itinere aut transjectu intercluderetur: tanta ac tam secunda in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur. Progresso ei paullo longius literae a Gadibus redduntur; simul atque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium, quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari servarent. Hoc inito consilio, denunciavisse Gallonio, ut sua sponte, dum sine periculo liceret, excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturos: hoc timore adductum, Gallonium Gadibus excessisse. His cognitis rebus, altera ex 11 legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis, adstante et inspectante ipso, signa sustulit, seseque Hispalim recepit, atque in foro et porti

cibus sine maleficio consedit. quod factum adeo ejus conven. tus cives Romani comprobaverunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet. Quibus rebus perterritus, Varro, quum, itinere converso, sese Italicam venturum promisisset, certior ab suis factus est, praeclusas esse portas. Tum vero, omni interclusus itinere, ad Caesarem mittit, paratum se esse, legionem, cui jusserit, tradere. Ille ad eum Sex. Caesarem mittit, atque huic tradi jubet. Tradita legione, Varro Cordubam ad Caesarem venit: relatis ad eum publicis cum fide rationibus, quod penes eum est pecuniae, tradit, et, quod ubique habeat frumenti ac navium, ostendit.

XXI. Caesar, concione habita Cordubae, omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere; Hispanis, quod praesidia expulissent; Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent, seseque in libertatem vindicassent; tribunis militum centurionibusque, qui eo praesidii caussa venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmassent: pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit: bona restituit iis, quos liberius locutos hanc poenam tulisse cognoverat: tributis quibusdam publicis privatisque praemiis, reliquos in posterum bona spe complet; biduumque Cordubae commoratus, Gades proficiscitur: pecunias monumentaque, quae ex fano Herculis collata erant in privatam domum, referri in templum jubet : provinciae Q. Cassium praeficit; huic iv legiones attribuit: ipse iis navibus, quas M. Varro, quasque Gaditani jussu Varronis fecerant, Tarraconem paucis diebus pervenit. Ibi totius fere citerioris provinciae legationes Caesaris adventum exspectabant. Eadem ratione privatim ac publice quibusdam civitatibus habitis honoribus, Tarracone discedit, pedibusque Narbonem, atque inde Massiliam pervenit. Ibi legem de dictatore latam, seseque dictatorem dictum a M. Lepido praetore, cognoscit.

XXII. Massilienses, omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam adducti, bis proelio navali superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus, (panico enim vetere, atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod, ad hujusmodi casus antiquitus paratum, in publicum contulerant) dejecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine fraude constituunt. Sed paucis ante die

« AnteriorContinuar »