Imágenes de páginas
PDF
EPUB

muro passis manibus, suo more, pacem ab Romanis petierunt. XIV. Pro his Divitiacus (nam post discessum Belgarum, dimissis Aeduorum copiis, ad eum reverterat) facit verba: Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Aeduae fuisse: impulsos ab suis principibus, qui dicerent, Aeduos, a Caesare in servitutem redactos, omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab Aeduis defecisse, et populo Romano bellum intulisse. Qui hujus consilii principes fuissent, quod intelligerent, quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse. Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Aeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur. Quod si fecerit, Aeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum; quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint.

XV. Caesar, honoris Divitiaci atque Aeduorum caussa, sese eos in fidem recepturum, et conservaturum, dixit; sed, quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate, atque hominum multitudine praestabat, DC obsides poposcit. His traditis, omnibusque armis ex oppido collatis, ab eo loco in fines Ambianorum pervenit, qui se, suaque omnia, sine mora dediderunt. Eorum fines Nervii attingebant: quorum de natura moribusque Caesar quum quaereret, sic reperiebat: Nullum aditum esse ad eos mercatoribus: nihil pati vini, reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium, inferri, quod iis rebus relanguescere animos eorum, et remitti virtutem, existimarent: esse homines feros, magnaeque virtutis: increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent, patriamque virtutem projecissent: confirmare, sese neque legatos missuros, neque ullam conditionem pacis accepturos.

XVI. Quum per eorum fines triduum iter fecisset, inveniebat ex captivis, Sabim flumen ab castris suis non amplius millia passuum x abesse ; trans id flumen omnes Nervios consedisse, adventumque ibi Romanorum exspectare una cum Atrebatibus, et Veromanduis, finitimis suis; nam his utrisque persuaserant, uti eandem belli fortunam experirentur: exspectari etiam ab his Aduatucorum copias, atque esse in itinere: mulieres, quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur, in eum locum conjecisse, quo propter paludes exercitui aditus non esset.

XVII. His rebus cognitis, exploratores, centurionesque praemittit, qui locum idoneum castris deligant. Quumque ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures, Caesarem secuti,

una iter facerent: quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt, atque iis demonstrarunt, inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere; neque esse quidquam negotii, quum prima legio in castra venisset, reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri: qua pulsa, impedimentisque direptis, futurum, ut reliquae contra consistere non auderent. Adjuvabat etiam eorum consilium, qui rem deferebant, quod Nervii antiquitus, quum equitatu nihil possent, (neque enim ad hoc tempus ei rei student, sed, quidquid possunt, pedestribus valent copiis) quo facilius finitimorum equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impedirent, teneris arboribus incisis, atque inflexis, crebrisque in latitudinem ramis [enatis], et rubis sentibusque interjectis, effecerant, ut instar muri hae sepes munimenta praeberent; quo non modo intrari, sed ne perspici quidem posset. His rebus quum iter agminis nostri impediretur, non omittendum sibi consilium Nervii aestimave

runt.

XVIII. Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat: ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic, et contrarius, passus circiter cc infima apertus, ab superiore parte silvestris; ut non facile introrsus perspici posset. Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant: in aperto loco, secundum flumen, paucae stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudo pedum circiter III.

XIX. Caesar, equitatu praemisso, subsequebatur omnibus copiis: sed ratio, ordoque agminis aliter se habebat, ac Belgae ad Nervios detulerant. nam, quod ad hostes appropinquabat, consuetudine sua Caesar vi legiones expeditas ducebat: post eas totius exercitus impedimenta collocarat : inde duae legiones, quae proxime conscriptae erant, totum agmen claudebant, praesidioque impedimentis erant. Equites nostri, cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi, cum hostium equitatu proelium commiserunt. Quum se illi identidem in silvas ad suos reciperent, ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius, quam quem ad finem porrecta ac loca aperta pertinebant, cedentes insequi auderent; interim legiones sex, quae primae venerant, onere dimenso, castra inunire coeperunt.

Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab his, qui in silvis abditi latebant, visa sunt, quod tempus inter eos committendi proelii convenerat; ita ut intra silvas aciem ordinesque constituerant, atque ipsi sese confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt, impetumque in nostros equites fecerunt. His facile pulsis, ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt; ut paene uno tempore et ad silvas, et in flumine, et jam in manibus nostris hostes viderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra, atque eos, qui in opere occupati erant, contenderunt.

XX. Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat insigne, quum ad arma concurri oporteret: signum tuba dandum: ab opere revocandi milites: qui paullo longius, aggeris petendi caussa, processerant, arcessendi: acies instruenda: milites cohortandi: signum dandum. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas, et successus, et incursus hostium impediebat. His difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod, superioribus proeliis exercitati, quid fieri oporteret, non minus commode ipsi sibi praescribere, quam ab aliis doceri, poterant; et quod ab opere singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere, nisi munitis castris, vetuerat. Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium, nihil jam Caesaris imperium spectabant; sed per se, quae videbantur, administrabant.

XXI. Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, quam in partem fors obtulit, decucurrit; et ad legionem decimam devenit. Milites non longiore oratione cohortatus, quam uti suae pristinae virtutis memoriam retinerent, neu perturbarentur animo, hostiumque impetum fortiter sustinerent; quod non longius hostes aberant, quam quo telum adjici posset, proelii committendi signum dedit: atque, in alteram partem item cohortandi caussa profectus, pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas, hostiumque tam paratus ad dimicandum animus, ut non modo ad insignia accommodanda, sed etiam ad galeas induendas, scutisque tegimenta detrahenda, tempus defuerit. Quam quisque in partem ab opere casu devenit, quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne, in quaerendis suis, pugnandi tempus dimitteret.

XXII. Instructo exercitu, magis, ut loci natura, dejectusque collis, et necessitas temporis, quam, ut rei militaris ratio, atque ordo postulabat, quum diversis locis legiones, aliae alia in par

te, hostibus resisterent, sepibusque densissimis, ut ante demonstravimus, interjectis, prospectus impediretur; neque certa subsidia collocari, neque, quid in quaque parte opus esset, provideri, neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque, in tanta rerum iniquitate, fortunae quoque eventus varii sequebantur.

XXIII. Legionis nonae, et decimae milites, ut in sinistra parte acie constiterant, pilis emissis, cursu ac lassitudine exanimatos, vulneribusque confectos, Atrebates (nam his ea pars obvenerat) celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt; et, transire conantes insecuti gladiis, magnam partem eorum impeditam interfecerunt. Ipsi transire flumen non dubitaverunt; et, in locum iniquum progressi, rursus regressos ac resistentes hostes, redintegrato proelio, in fugam dederunt. Item alia in parte diversae duae legiones, undecima, et octava, profligatis Veromanduis, quibuscum erant congressi, ex loco superiore, in ipsis fluminis ripis proeliabantur. At, [tum] totis fere a fronte, et ab sinistra parte, nudatis castris, quum in dextro cornu legio duodecima, et non magno ab ea intervallo septima constitisset; omnes Nervii confertissimo agmine, duce Boduognato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt: quorum pars aperto latere legiones circumvenire, pars summum castrorum locum petere, coepit.

XXIV. Eodem tempore equites nostri, levisque armaturae pedites, qui cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, quum se in castra reciperent, adversis hostibus occurrebant, ac rursus aliam in partem fugam petebant: et calones, qui ab Decumana porta, ac summo jugo collis, nostros victores flumen transisse, conspexerant, praedandi caussa egressi, quum respexissent, et hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites fugae sese mandabant: simul eorum, qui cum impedimentis veniebant, clamor, fremitusque oriebatur: aliique aliam in partem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti, equites Treviri, quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui, auxilii caussa ab civitate missi, ad Caesarem venerant, quum multitudine hostium castra nostra compleri, legiones premi, et paene circumventas teneri, calones, equites, funditores, Numidas, diversos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, desperatis nostris rebus, domum contenderunt: Romanos pulsos superatosque, castris impedimentisque eorum hostes potitos, civitati renunciaverunt.

XXV. Caesar ab decimae legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus, ubi suos urgeri, signisque in unum locum collatis duodecimae legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento; quartae cohortis omnibus centurionibus occisis, signiferoque interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis, aut occisis, in his primopilo, P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque vulneribus confecto, ut jam se sustinere non posset; reliquos esse tardiores, et nonnullos ab novissimis desertos proelio excedere, ac tela vitare, hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere, et ab utroque latere inŝtare, et rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium, quod submitti posset; scuto ab novissimis uni militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit, centurionibusque nominatim appellatis, reliquos cohortatus milites, signa inferre, et manipulos laxare jussit, quo facilius gladiis uti possent. Cujus adventu spe illata militibus, ac redintegrato animo, quum pro se quisque in conspectu imperatoris, et jam in extremis suis rebus, operam navare cuperent, paullum hostium impetus tardatus est.

XXVI. Caesar, quum septimam legionem, quae juxta constiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit, ut paullatim sese legiones conjungerent, et conversa signa in hostes inferrent. Quo facto, quum alius alii subsidium ferrent, neque timerent, ne aversi ab hoste circumvenirentur, audacius resistere, ac fortius pugnare coeperunt. Interim milites legionum duarum, quae in novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant, proelio nunciato, cursu incitato, in summo colle at hostibus conspiciebantur: et T. Labienus, castris hostium potitus, et ex loco superiore, quae res in nostris castris gererentur, conspicatus, decimam legionem subsidio nostris misit. qui, quum ex equitum et calonum fuga, quo in loco res esset, quantoque in periculo et castra, et legiones, et imperator versaretur, cognovissent, nihil ad celeritatem sibi reliqui fecerunt.

XXVII. Horum adventu tanta rerum commutatio facta est, ut nostri, etiam qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi, proelium redintegrarent; tum calones, perterritos hostes conspicati, etiam inermes armatis occurrerent; equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis militibus praeferrent. At hostes, etiam in extrema spe salutis, tantam virtutem praestiterunt, ut, quum

« AnteriorContinuar »