Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tur: quae tamen, anchoris jactis, quum fluctibus complerentur, necessario, adversa nocte in altum provectae, continentem petierunt.

XXIX. Eadem nocte accidit, ut esset luna plena: qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit; nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat, quasque in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad anchoras erant deligatae, tempestas adflictabat. neque ulla nostris facultas aut administrandi, aut auxiliandi, dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquae quum essent, funibus, anchoris, reliquisque armamentis amissis, ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est: neque enim naves erant aliae, quibus reportari possent, et omnia deerant, quae ad reficiendas eas usui sunt; et, quod omnibus constabat hiemare in Gallia oportere, frumentum his in locis in hiemem provisum non erat.

XXX. Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium factum ad ea, quae jusserat Caesar, facienda convenerant, inter se collocuti, quum equites, et naves, et frumentum Romanis deesse intelligerent, et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora, quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat ; optimum factu esse duxerunt, rebellione facta, frumento commeatuque nostros prohibere, et rem in hiemem producere; quod, iis superatis, aut reditu interclusis, neminem postea belli inferendi caussa in Britanniam transiturum confidebant. Itaque, rursus conjuratione facta, paullatim ex castris discedere, ac suos clam ex agris deducere coeperunt.

XXXI. At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum, et ex eo, quod obsides dare intermiserant, fore id, quod accidit, suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. nam et frumentum ex agris quotidie in castra conferebat ; et, quae gravissime afflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur; et, quae ad eas res erant usui, ex continenti comportari jubebat. Itaque, quum id summo studio, a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari commode posset, effecit.

XXXII. Dum ea geruntur, legione, ex consuetudine, una frumentatum missa, quae appellabatur vii, neque ulla ad id

tempus belli suspicione interposita, quum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii, qui pro portis castrorum in statione erant, Caesari renunciaverunt, pulverem majorem, quam consuetudo ferret, in ea parte videri, quam in partem legio iter fecisset. Caesar, id quod erat, suspicatus, aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes, quae in stationibus erant, secum in eam partem proficisci, duas ex reliquis in stationem succedere, reliquas armari, et confestim sese subsequi, jussit. Quum paullo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi, atque aegre sustinere, et conferta legione ex omnibus partibus tela conjici animadvertit. nam, quod, omni ex reliquis partibus demesso frumento, pars una erat reliqua, suspicati hostes, huc nostros esse venturos, noctu in silvis delituerant: tum dispersos, depositis armis, in metendo occupatos subito adorti, paucis interfectis, reliquos incertis ordinibus perturbaverant: simul equitatu atque essedis circumdederant.

XXXIII. Genus hoc est ex essedis pugnae: primo per omnes partes perequitant, et tela conjiciunt, atque ipso terrore equorum, et strepitu rotarum, ordines plerumque perturbant: et, quum se inter equitum turmas insinuavere, ex essedis desiliunt, et pedibus proeliantur. Aurigae interim paullatim ex proelio excedunt, atque ita currus collocant, ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum, in proeliis praestant; ac tantum usu quotidiano et exercitatione efficiunt, ut, in declivi ac praecipiti loco, incitatos equos sustinere, et brevi moderari ac flectere, et per temonem percurrere, et ir jugo insistere, et inde se in currus citissime recipere consuerint.

XXXIV. Quibus rebus, perturbatis nostris novitate pugnae, tempore opportunissimo, Caesar auxilium tulit: namque ejus adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto ad lacessendum et ad committendum proelium alienum esse tempus arbitratus, suo se loco continuit; et, brevi tempore intermisso, in castra legiones reduxit. Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempes. tates, quae et nostros in castris continerent, et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuncios in omnes partes dimiserunt, paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt: et, quanta praedae faciendae, atque in perpetuum sui liberandi, facultas daretur, si Romanos castris expulissent, de

monstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta, ad castra venerunt.

XXXV. Caesar, etsi idem, quod superioribus diebus acciderat, fore videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent; tamen, nactus equites circiter xxx, quos Commius, Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio, diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt, ac terga verterunt: quos tanto spatio secuti, quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt; deinde, omnibus longe lateque afflictis, incensisque, se in castra receperunt.

XXXVI. Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. His Caesar numerum obsidum, quem antea imperaverat, duplicavit ; eosque in continentem adduci jussit, quod, propinqua die aequinoctii, infirmis navibus, hiemi navigationem subjiciendam non existimabat. Ipse, idoneam tempestatem nactus, paullo post mediam noctem naves solvit : quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt; sed ex his onerariae II eosdem, quos reliquae, portus capere non potuerunt, et paullo infra delatae sunt.

XXXVII. Quibus ex navibus quum essent expositi milites circiter ccc, atque in castra contenderent, Morini, quos Caesar, in Britanniam proficiscens, pacatos reliquerat, spe praedae adducti, primo non ita magno suorum numero circumsteterunt, ac, si sese interfici nollent, arma ponere jusserunt. Quum illi, orbe facto, sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter millia vi convenerunt. Qua re nunciata, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt, atque amplius horis Iv fortissime pugnaverunt; et, paucis vulneribus acceptis, complures ex iis occiderunt. Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes, abjectis armis, terga verterunt; magnusque eorum numerus est occisus.

XXXVIII. Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus, quas ex Britannia reduxerat, in Morinos, qui rebellionem fecerant, misit. qui, quum propter siccitates paludum, quo se reciperent, non haberent, (quo perfugio superiore anno fuerant usi) omnes fere in potestatem Labieni venerunt. At Q. Titurius et L. Cotta, legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis,

aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt: reliquae neglexerunt. His rebus gestis, ex literis Caesaris dierum xx supplicatio a senatu decreta est.

LIBER V.

LUCIO Domitio, Ap. Claudio coss. discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat, quos legionibus praefecerat, uti, quamplurimas possent, hieme naves aedificandas, veteresque reficiendas curarent. Earum modum, formamque, demonstrat. Ad celeritatem onerandi, subductionesque, paullo facit humiliores, quam quibus in nostro mari uti consuevimus; atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, et ad multitudinem jumentorum transportandam, paullo latiores, quam quibus in reliquis utimur maribus. Has omnes actuarias imperat fieri: quam ad rem multum humilitas adjuvat. Ea, quae sunt usui ad armandas naves, ex Hispania apportari jubet. Ipse, conventibus Galliae citerioris peractis, in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat. Eo quum venisset, civitatibus milites imperat; certumque in locum convenire jubet. Qua re nunciata, Pirustae legatos ad eum mittunt, qui doceant: Nihil earum rerum publico factum consilio seseque paratos esse demonstrant, omnibus rationibus de injuriis satisfacere. Accepta oratione eorum, Caesar obsides imperat, eosque ad certam diem adduci jubet; nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum, demonstrat. His ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat, qui litem aestiment, poenamque constituant.

II. His confectis rebus, conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur, atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo quum venisset, circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio, in summa omnium rerum inopia, circiter DC ejus gene

ris, cujus supra demonstravimus, naves, et longas xXVIII invenit, instructas, neque multum abesse ab eo, quin paucis diebus deduci possent. Collaudatis militibus, atque iis, qui negotio praefuerant, quid fieri velit, ostendit, atque omnes ad portum Itium convenire jubet: quo ex portu commodissimum in Britanniam transjectum esse cognoverat, circiter millia passuum xxx transmissum a continenti. Huic rei quod satis esse visum est militum, relinquit: ipse cum legionibus expeditis Iv, et equitibus DCCC, in fines Trevirorum proficiscitur; quod hi neque ad concilia veniebant, neque imperio parebant, Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur.

III. Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet, magnasque habet copias peditum, Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In ea civitate duo de principatu inter se contendebant, Induciomarus et Cingetorix: ex quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit; se suosque omnes in officio futuros, neque ab amicitia populi Romani defecturos, confirmavit, quaeque in Treviris gererentur ostendit. At Induciomarus equitatum peditatumque cogere; iisque, qui per aetatem in armis esse non poterant, in silvam Arduennam abditis, quae, ingenti magnitudine, per medios fines Trevirorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit. sed, posteaquam nonnulli principes ex ea civitate, et familiaritate Cingetorigis adducti, et adventu nostri exercitus perterriti, ad Caesarem venerunt, et de suis privatim rebus ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent; Induciomarus, veritus, ne ab omnibus desereretur, legatos ad Caesarem mittit: sese idcirco ab suis discedere, atque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur: itaque esse civitatem in sua potestate; seque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum, et suas civitatisque fortunas ejus fidei permissurum.

IV. Caesar, etsi intelligebat, qua de caussa ea dicerentur, quaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treviris consumere cogeretur, omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis, Induciomarum ad se cum cc obsidibus venire jussit. His adductis, in iis filio, propinquisque ejus omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus Induciomarum, hortatusque est, uti in officio permaneret: nihilo ta

« AnteriorContinuar »