nones Carnutesque conscientia facinoris instigari, altera Nervios Aduatucosque bellum Romanis parare, neque sibi voluntariorum copias defore, si ex finibus suis progredi coepisset; armatum concilium indicit, (hoc more Gallorum est initium belli:) quo, lege communi, omnes puberes armati convenire consuerunt: qui ex iis novissimus venit, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus affectus necatur. In eo concilio Cingetorigem, alterius principem factionis, generum suum, (quem supra demonstravimus, Caesaris secutum fidem, ab eo non discessisse), hostem judicat, bonaque ejus publicat. His rebus confectis, in concilio pronunciat, arcessitum se a Senonibus, et Carnutibus, aliisque compluribus Galliae civitatibus, huc iter facturum per fines Remorum, eorumque agros populaturum; ac prius, quam id faciat, Labieni castra oppugnaturum. Quae fieri velit, praecipit. LVII. Labienus, quum et loci natura et manu munitissimis castris sese teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam occasionem rei bene gerendae dimitteret, cogitabat. Itaque, a Cingetorige atque ejus propinquis oratione Induciomari cognita, quam in concilio habuerat, nuncios mittit ad finitimas civitates, equitesque undique evocat: iis certum diem conveniendi dicit. Interim prope quotidie cum omni equitatu Induciomarus sub castris ejus vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi caussa: equites plerumque omnes tela intra vallum conjiciebant. Labienus suos intra munitiones continebat; timorisque opinionem, quibuscunque poterat rebus, augebat. LVIII. Quum majore in dies contemtione Induciomarus ad castra accederet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum, quos arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res enunciari, aut ad Treviros perferri, posset. Interim, ex consuetudine quotidiana, Induciomarus ad castra accedit, atque ibi magnam partem diei consumit: equites tela conjiciunt, et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant. Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt. Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam conjectis, (quod fore, sicut accidit, videbat,) unum omnes petant Induciomarum; neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod, mora reliquo rum spatium nactum, illum effugere nolebat: magna proponit iis, qui occiderint, praemia: submittit cohortes equitibus subsidio. Comprobat hominis consilium fortuna, et, quum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus, Induciomarus interficitur, caputque ejus refertur in castra: redeuntes equites, quos possunt, consectantur atque occidunt. Hac re cognita, omnes Eburonum et Nerviorum, quae convenerant, copiae discedunt: paulloque habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam. LIBER VI. MULTIS de caussis, Caesar, majorem Galliae motum exspectans, per M. Silanum, C. Antistium Reginum, T. Sextium, legatos, dilectum habere instituit: simul ab Cn. Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio reipublicae caussa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consulis sacramento rogavisset, ad signa convenire et ad se proficisci juberet: magni interesse etiam in reliquum tempus, ad opinionem Galliae, existimans, tantas videri Italiae facultates, ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo id brevi tempore sarciri, sed etiam majoribus adaugeri copiis posset. Quod quum Pompeius et reipublicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto per suos dilectu, tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus, duplicatoque earum cohortium numero, quas cum Q. Titurio amiserat, et celeritate et copiis docuit, quid populi Romani disciplina atque opes possent. II. Interfecto Induciomaro, ut docuimus, ad ejus propinquos a Treviris imperium defertur, Illi finitimos Germanos sollicitare, et pecuniam polliceri non desistunt. Quum ab proximis impetrare non possent, ulteriores tentant. Inventis nonnullis civitatibus, jurejurando inter se confirmant, obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem sibi societate et foedere adjungunt. Quibus rebus cognitis, Caesar, quum undique bellum parari videret, Nervios, Aduatucos, Menapios, adjunctis Cisrhenanis omnibus Germanis, esse in armis, Senones ad imperatum non venire, et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare, a Treviris Germanos crebris legationibus sollicitari; maturius sibi de bello cogitandum putavit. III. Itaque, nondum hieme confecta, proximis iv coactis legionibus, de improviso in fines Nerviorum contendit; et prius, quam illi aut convenire, aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto, atque ea praeda militibus concessa, vastatisque agris, in deditionem venire, atque obsides sibi dare coëgit. Eo celeriter confecto negotio, rursus in hiber na legiones reduxit. Concilio Galliae primo vere, uti instituerat, indicto, quum reliqui, praeter Senones, Carnutes, Trevirosque, venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere videretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. Confines erant hi Senonibus, civitatemque patrum memoria conjunxerant; sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. Hac re pro suggestu pronunciata, eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur, magnisque itineribus eo pervenit. IV. Cognito ejus adventu, Acco, qui princeps ejus consilii fuerat, jubet in oppida multitudinem convenire: conantibus, priusquam id effici posset, adesse Romanos, nunciatur. Necessario sententia desistunt, legatosque deprecandi caussa ad Caesarem mittunt; adeunt per Aeduos, quorum antiquitus erat in fide civitas. Libenter Caesar, petentibus Aeduis, dat veniam, excusationemque accipit; quod aestivum tempus instantis belli, non quaestionis, esse arbitrabatur. Obsidibus imperatis centum, hos Aeduis custodiendos tradit. Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt, usi deprecatoribus Remis, quorum erant in clientela: eadem ferunt responsa. Peragit concilium Caesar, equitesque imperat civitatibus. V. Hac parte Galliae pacata, totus et mente et animo in bellum Trevirorum et Ambiorigis insistit. Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci jubet, ne quis aut ex hujus iracundia, aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis, motus existat. His rebus constitutis, quod pro explorato habebat, Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua ejus consilia animo circumspiciebat. Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos nunquam miserant. Cum iis esse hospitium Ambiorigi sciebat: item per Treviros venisse Germanis in amicitiam, cognoverat. Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat, quam ipsum bello lacesseret ; ne, desperata salute, aut se in Menapios abderet, aut cum Transrhenanis congredi cogeretur. Hoc inito consilio, totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treviros mittit, duasque legiones ad eum proficisci jubet: ipse cum legionibus expeditis v in Menapios proficiscitur. Illi, nulla coacta manu, loci praesidio freti, in silvas paludesque confugiunt, suaque eodem conferunt. VI. Caesar, partitis copiis cum C. Fabio legato, et M. Crasso quaestore, celeriterque effectis pontibus, adit tripartito, aedificia vicosque incendit; magno pecoris atque hominum numero potitur. Quibus rebus coacti, Menapii legatos ad eum pacis petendae caussa mittunt. Ille, obsidibus acceptis, hostium se habiturum numero confirmat, si aut Ambiorigem, aut ejus legatos, finibus suis recepissent. His confirmatis rebus, Comium Atrebatem cum equitatu, custodis loco, in Menapiis relinquit; ipse in Treviros proficiscitur. VII. Dum haec a Caesare geruntur, Treviri, magnis coactis peditatus equitatusque copiis, Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemabat, adoriri parabant: jamque ab eo non longius bidui via aberant, quum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt. Positis castris a millibus passuum xv, auxilia Germanorum exspectare constituunt. Labienus, hostium cognito consilio, sperans, temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatem, praesidio cohortium v impedimentis relicto, cum xxv cohortibus, magnoque equitatu, contra hostem proficiscitur; et, м passuum intermisso spatio, castra communit. Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen, ripisque praeruptis. Hoc neque ipse transire in animo habebat, neque hostes transituros existimabat. Augebatur auxiliorum quotidie spes. Loquitur in consilio palam, Quoniam Germani appropinquare dicantur, sese suas exercitusque fortunas in dubium non devocaturum, et postero die prima luce castra moturum. Celeriter haec ad hostes deferuntur, ut ex magno Gallorum equitatus numero nonnullos Gallicis rebus favere natura cogebat. Labienus, noctu tribunis militum primisque ordinibus coactis, quid sui sit consilii, proponit; et, quo facilius hostibus timoris det suspicionem, majore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudo, castra moveri jubet. His rebus fugae similem profectionem efficit. Haec quoque per exploratores ante lucem, in tanta propinquitate castrorum, ad hostes deferuntur. VIII. Vix agmen novissimum extra munitiones processerat; quum Galli, cohortati inter se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent; longum esse, perterritis Romanis, Germanorum auxilium exspectare; neque suam pati dignitatem, ut tantis copiis tam exiguam manum, praesertim fugientem, atque impeditam, adoriri non audeant; flumen transire et iniquo loco proelium committere non dubitant. Quae fore suspicatus, Labienus, ut omnes citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris, placide progrediebatur. Tum, praemissis paullum impedimentis, atque in tumulo quodam collocatis, Habetis, inquit, milites, quam petistis facultatem: hostem impedito atque iniquo loco tenetis: praestate eandem nobis ducibus virtutem, quam saepenumer imperatori praestitistis : adesse eum, et haec coram cernere, existimate. Simul signa ad hostem converti, aciemque dirigi jubet; et, paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis, reliquos equites ad latera disponit. Celeriter nostri, clamore sublato, pila in hostes immittunt. Illi, ubi praeter spem, quos fugere credebant, infestis signis ad se ire viderunt, impetum modo ferre non potuerunt; ac, primo concursu in fugam conjecti, proximas silvas petierunt: quos Labienus equitatu consectatus, magno numero interfecto, compluribus captis, paucis post diebus civitatem recepit. nam Germani, qui auxilio veniebant, percepta Trevirorum fuga, sese domum contulerunt. Cum iis propinqui Induciomari, qui defectionis auctores fuerant, comitati eos, ex civitate excessere. Cingetorigi, quem ab initio permansisse in officio demonstravimus, principatus, atque imperium est traditum. IX. Caesar, postquam ex Menapiis in Treviros venit, duabus de caussis Rhenum transire constituit: quarum erat altera, quod auxilia contra se Treviris miserant; altera, ne Ambiorix ad eos receptum haberet. His constitutis rebus, paullum supra eum locum, quo ante exercitum transduxerat, facere pontem instituit. Nota atque instituta ratione, magno militum studio, paucis diebus, opus efficitur. Firmo in Treviris praesidio ad pontem relicto, ne quis ab iis subito motus oriretur; reliquas copias, equitatumque transducit. Ubii, qui ante obsides dederant, atque in deditionem venerant, purgandi sui caussa ad eum legatos mittunt, qui doceant, neque ex sua civitate auxilia in Treviros missa, neque ab se fidem laesam: petunt, atque orant, ut sibi parcat, ne, communi odio Germanorum, innocentes pro nocentibus poenas pendant. si amplius obsidum velit, dare pollicentur. Cognita, Caesar, caussa, reperit, ab Sue |