Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXIII. Civitatibus maxima laus est, quam latissimas circum se vastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quenquam prope audere consistere: simul hoc se fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sublato. Quum bellum civitas aut illatum defendit, aut infert; magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus ; sed principes regionum atque pagorum inter suos jus dicunt, controversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cujusque civitatis fiunt; atque ea juventutis exercendae, ac desidiae minuendae, caussa fieri praedicant. atque, ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint, profiteantnr; consurgunt ii, qui et caussam et hominem probant, suumque auxilium pollicentur, atque ab multitudine collaudantur: qui ex iis secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur; omniumque iis rerum postea fides derogatur. Hospites violare, fas non putant: qui quaque de caussa ad eas venerint, ab injuria prohibent, sanctosque habent: iis omnium domus patent, victusque communicatur.

XXIV. Ac fuit antea tempus, quum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem, agrique inopiam, trans Rhenum colonias mitterent. Itaque ea, quae fertilissima sunt, Germaniae loca circum Hercyniam silvam, (quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant,) Volcae Tectosages occupaverunt, atque ibi consederunt. Quae gens ad hoc tempus iis sedibus sese continet, summamque habet justitiae et bellicae laudis opinionem: nunc quoque in eadem inopia, egestate, patientia, qua Germani, permanent, eodem victu et cultu 'corporis utuntur. Gallis autem provinciae propinquitas, et transmarinarum rerum notitia, multa ad copiam atque usus largitur. Paullatim adsuefacti superari, multisque victi proeliis, ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.

XXV. Hujus Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo Ix dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum, et Nemetum, et Rauracorum finibus, rectaque fluminis Danubii regione pertinet ad fines Dacorum, et Anartium : hinc se flectit sinistrorsus, diversis ab flumine regionibus, multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit. neque quis

quam est hujus Germaniae, qui se aut adisse ad initium ejus silvae dicat, quum dierum iter LX processerit, aut, quo ex loco oriatur, acceperit. Multa in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sint: ex quibus, quae maxime differant ab ceteris, et memoriae prodenda videantur, haec

sunt.

XXVI. Est bos cervi figura, cujus a media fronte inter aures unum cornu exsistit, excelsius, magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus. Ab ejus summo, sicut palmae, rami quam late diffunduntur. Eadem est feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.

Harum est

XXVII. Sunt item, quae appellantur Alces. consimilis capris figura, et varietas pellium; sed magnitudine paullo antecedunt, mutilaeque sunt cornibus, et crura sine nodis articulisque habent; neque quietis caussa procumbunt, neque, si quo afflictae casu conciderint, erigere sese, aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant, atque ita paullum modo reclinatae quietem capiunt : quarum ex vestigiis quum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco, aut ab radicibus subruunt, aut accidunt arbores tantum, ut summa species earum stantium relinquatur. Huc quum se consuetudine reclinaverint, infirmas arbores pondere affligunt, atque una ipsae concidunt.

XXVIII. Tertium est genus eorum, qui Uri appellantur. Hi sunt magnitudine paullo infra elephantos; specie, et colore, et figura tauri. Magna vis eorum, et magna velocitas: neque homini, neque ferae, quam conspexerint, parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant homines adolescentes, atque hoc genere venationis exercent; et, qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed adsuescere ad homines, et mansuefieri, ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum, et figura, et species, multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt, atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.

XXIX. Caesar, postquam per Ubios exploratores comperit, Suevos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi longius: sed, ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret. atque ut eorum auxilia tar

E

daret, reducto exercitu, partem ultimam pontis, quae ripas Ubiorum contingebat, in longitudinem pedum cc, rescindit, atque in extremo ponte turrim tabulatorum iv constituit, praesidiumque cohortium XII, pontis tuendi caussa, ponit, magnisque eum locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque C. Volcatium Tullum adolescentem praefecit: ipse, quum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus, per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima, atque ab ripis Rheni finibusque Trevirorum ad Nervios pertinet, millibusque amplius D in longitudinem patet, L. Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris, atque opportunitate temporis, proficere possit; monet, ut ignes fieri in castris prohibeat, ne qua ejus adventus procul significatio fiat sese confestim subsequi dicit.

XXX. Basilus, ut imperatum est, facit; celeriter, contraque omnium opinionem, confecto itinere, multos in agris inopinantes deprehendit : eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur. Multum quum in omnibus rebus, tum in re militari potest fortuna. Nam, sicut magno accidit casu, ut in ipsum incautum atque etiam imparatum incideret, priusque ejus adventus ab hominibus videretur, quam fama ac nunciis adferretur: sic magnae fuit fortunae, omni militari instrumento, quod circum se habebat, erepto, rhedis equisque comprehensis, ipsum effugere mortem. Sed hoc eo factum est, quod, aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui, vitandi aestus caussa, plerumque silvarum ac fluminum petunt propinquitates, comites familiaresque ejus angusto in loco paullisper equitum nostrorum vim sustinuerunt. His pugnantibus, illum in equum quidam ex suis intulit: fugientem silvae texerunt. Sic et ad subeundum periculum, et ad vitandum, multum fortuna valuit

XXXI. Ambiorix copias suas judicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non existimarit, an tempore exclusus, et repentino equitum adventu prohibitus, quum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est. sed certe, clam dimissis per agros nunciis, sibi quemque consulere jussit: quorum pars in Arduennam silvam, pars in continentes paludes profugit : qui proximi Oceanum fuerunt, his insulis sese occultaverunt, quas aestus efficere consuerunt: multi, ex suis finibus egressi, se suaque omnia alienissimis crediderunt. Cativolcus, rex dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium

inierat, aetate jam confectus, quum laborem aut belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem, qui ejus consilii auctor fuisset, taxo, cujus magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.

XXXII. Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Trevirosque, legatos ad Caesarem miserunt, oratum, ne se in hostium numero duceret, neve omniuni Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse caussam judicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. Caesar, explorata re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones ex fuga convenissent, ad se ut reducerentur, imperavit si ita fecissent, fines eorum se violaturum, negavit. Tum copiis in tres partes distributis, impedimenta omnium legionum Aduatucam contulit. Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi caussa consederant. Hunc quum reliquis rebus locum probabat, tum, quod superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret. Praesidio impedimentis legionem XIV reliquit, unam ex iis 111, quas proxime conscriptas, ex Italia transduxerat. Ei legioni castrisque Q. Tullium Ciceronem praeficit, ducentosque equites attribuit.

XXXIII. Partito exercitu, T. Labienum cum legionibus II ad Oceanum versus in eas partes, quae Menapios attingunt, proficisci jubet: C. Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem, quae Aduatucis adjacet, depopulandam mittit: ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldem, quod influit in Mosam, extremasque Arduennae partes, ire constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat. Discedens, post diem vi sese reversurum confirmat: quam ad diem ei legioni, quae in praesidio relinquebatur, frumentum deberi sciebat. Labienum Treboniumque hortatur, si reipublicae commodo facere possint, ad eam diem revertantur; ut, rursus communicato consilio, exploratisque hostium rationibus, aliud belli initium capere possint.

XXXIV. Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non oppidum, non praesidium, quod se armis defenderet, sed omnes in partes dispersa multitudo. Ubi cuique aut vallis ab dita, aut locus silvestris, aut palus impedita, spem praesidii aut salutis aliquam offerebat, consederant. Haec loca vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam requirebat, non in summa exercitus tuenda (nullum enim poterat universis ab perter

ritis ac dispersis periculum accidere,) sed in singulis militibus. conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat. nam et praedae cupiditas multos longius evocabat, et silvae incertis occultisque itineribus confertos adire prohibebant. Si negotium confici, stirpemque hominum sceleratorum interfici vellet, dimittendae plures manus, diducendique erant milites: si continere ad signa manipulos vellet, ut instituta ratio, et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris; neque ex occulto insidiandi, et dispersos circumveniendi, singulis deerat audacia. At, in ejusmodi difficultatibus quantum diligentia provideri poterat, providebatur; ut potius in nocendo aliquid omitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento noceretur. Caesar ad finitimas civitates nuncios dimittit: omnes ad se evocat spe praedae ad diripiendos Eburones, ut potius in silvis Gallorum vita, quam legionarius miles, periclitetur; simul ut, magna multitudine circumfusa, pro tali facinore, stirps ac nomen civitatis tollatur. Magnus undique numerus celeriter convenit.

XXXV. Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur; diesque appetebat vii, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat. Hic, quantum in bello fortuna possit, et quantos adferat casus, cognosci potuit. Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla, quae parvam modo caussam timoris adferret. Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama, diripi Eburones, atque ultro omnes ad praedam evocari. Cogunt equitum 11 millia Sigambri, qui sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tenchtheros atque Usipetes, supra docuimus. Transeunt Rhenum navibus, ratibusque, xxx millibus passuum infra eum locum, ubi pons erat imperfectus, praesidiumque ab Caesare relictum : primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt; magno pecoris numero, cujus sunt cupidissimi barbari, potiuntur. Invitati praeda, longius procedunt : non hos palus, in bello latrociniisque natos, non silvae morantur: quibus in locis sit Caesar, ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt, omnemque exercitum discessisse cognoscunt. Atque unus ex captivis: Quid vos, inquit, hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet jam esse fortunatissimis ? 1 horis Aduatucam venire potestis: huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidii tantum est, ut ne murus qui

« AnteriorContinuar »