Imágenes de páginas
PDF
EPUB

C. JULII CAESARIS

DE

BELLO GALLICO ET CIVILI

COMMENTARII.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

I.

GALLIA ALLIA est omnis divisa in partes tres; quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae: propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant, atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent, important; proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. qua de caussa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt; quod fere quotidianis proeliis cum Germanis contendunt, quum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano; continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum; attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum; vergit ad Septemtriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur; pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni; spectant in Septemtriones, et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes, et eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum solis et Septemtriones.

II. Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus fuit Orgetorix. Is, M. Messala et M. Pisone Coss. regni cupiditate inductus, conjurationem nobilitatis fecit; et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, quum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur ; una ex parte, flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit ; al

A

« AnteriorContinuar »