Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Hostium uxores puerique caecos

Sentiant motus orientis Austri, et
Aequoris nigri fremitum, et trementes
Verbere ripas.

Sic et Europe niveum doloso
Credidit tauro latus, et scatentem
Belluis pontum, mediasque fraudes,
Palluit audax.

Nuper in pratis studiosa florum, et
Debitae Nymphis opifex coronae,
Nocte sublustri nihil astra praeter
Vidit et undas.

Quae simul centum tetigit potentem
Oppidis Creten ;-Pater, o relictum
Filiae nomen, pietasque, dixit,
Victa furore!

Unde? quo veni? Levis una mors est Virginum culpae. Vigilansne ploro Turpe commissum? an vitiis carentem Ludit imago

Vana, quae, porta fugiens eburna,
Somnium ducit? Meliusne fluctus
Ire per longos fuit, an recentes
Carpere flores?

[blocks in formation]

Si quis infamem mihi nunc juvencum Dedat iratae, lacerare ferro, et Frangere enitar modo multum amati Cornua monstri.

Impudens liqui patrios penates:
Impudens Orcum moror! O deorum
Si quis haec audis, utinam inter errem
Nuda leones!

Antequam turpis macies decentes
Occupet malas, teneraeque succus
Defluat praedae, speciosa quaero
Pascere tigres.

Vilis Europe, pater urguet absens, Quid mori cessas? potes hac ab orno Pendulum zona, bene te secuta, Laedere collum.

Sive te rupes et acuta leto
Saxa delectant, age, te procellae
Crede veloci: nisi herile mavis
Carpere pensum,

Regius sanguis, dominaeque tradi
Barbarae pellex.-Aderat querenti,
Perfidum ridens, Venus, et remisso
Filius arcu.

Mox, ubi lusit satis, Abstineto,
Dixit, irarum calidaeque rixae,
Cum tibi invisus laceranda reddet
Cornua taurus.

Uxor invicti Jovis esse nescis?
Mitte singultus; bene ferre magnam
Disce fortunam: tua sectus orbis
Nomina ducet.

ODE XXVIII.

AD LYDEN.

FESTO quid potius die
Neptuni faciam? prome reconditum,
Lyde, strenua Caecubum,
Munitaeque adhibe vim sapientiae.

Inclinare meridiem

Sentis; ac, veluti stet volucris dies,
Parcis deripere horreo
Cessantem Bibuli consulis amphoram.
Nos cantabimus invicem

Neptunum, et virides Nereïdum comas:
Tu curva recines lyra

Latonam, et celeris spicula Cynthiae :

[ocr errors]

Summo carmine, quae Cnidon Fulgentesque tenet Cycladas, et Paphon Junctis visit oloribus:

Dicetur merita Nox

quoque naenia.

ODE XXIX.

AD MAECENATEM.

TYRRHENA regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado,
Cum flore, Maecenas, rosarum, et
Pressa tuis balanus capillis

Jamdudum apud me est. Eripe te morae :
Ne semper udum Tibur et Aesulae

Declive contempleris arvum, et
Telegoni juga parricidae.

Fastidiosam desere copiam, et

Molem propinquam nubibus arduis :

Omitte mirari beatae

Fumum, et opes, strepitumque, Romae.

Plerumque gratae divitibus vices,

Mundaeque parvo sub lare pauperum

Coenae, sine aulaeis et ostro,

Sollicitam explicuere frontem,

Jam clarus occultum Andromedae pater Ostendit ignem : jam Procyon furit,

Et stella vesani Leonis,

Sole dies referente siccos.

Jam pastor umbras, cum grege languido, Rivumqu fessus quaerit, et horridi Dumeta Silvani; caretque

[ocr errors]

Ripa vagis taciturna ventis.

Tu, civitatem quis deceat status,
Curas, et urbi sollicitus times,
Quid Seres et regnata Cyro

Bactra parent, Tanaisque discors

Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit Deus;

Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest, memento

Componere aequus: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum
In mare; nunc lapides adesos,

Stirpesque raptas, et pecus, et domos,
Volventis una, non sine montium

Clamore, vicinaeque silvae,

Cum fera diluvies quietos

« AnteriorContinuar »