Pone me pigris ubi nulla campis Quod latus mundi nebulae, malusque Pone sub curru nimium propinqui ODE XXIII. AD CHLOEN. VITAS hinnuleo me similis, Chloë, Matrem, non sine vano Aurarum et silüae metu. Nam, seu mobilibus vepris inhorruit Ad ventum foliis, seu virides rubum Dimovere lacertae, Et corde et genibus tremit. Atqui non ego te, tigris ut aspera, Gaetulusve leo, frangere persequor. Tandem desine matrem Tempestiva sequi viro. ODE XXIV. AD VIRGILIUM. Quis desiderio sit pudor, aut modus Tam cari capitis? Praecipe lugubres Cantus, Melpomene, cui liquidam pater Vocem cum cithara dedit. Ergo Quinctilium perpetuus sopor Urguet? cui Pudor, et Justitiae soror, Incorrupta Fides, nudaque Veritas Quando ullum inveniet parem? Multis ille bonis flebilis occidit; Quod si Threïcio blandius Orpheo Non lenis precibus fata recludere, * ODE XXV. AD LYDIAM. PARCIUS junctas quatiunt fenestras Quae prius multum facilis movebat Invicem moechos anus arrogantes Cum tibi flagrans amor, et libido, Laeta quod pubes hedera virenti Dedicet Euro. ODE XXVI. DE AELIO LAMIA. Musis amicus, tristitiam et metus Quid Tiridatem terreat, unice Necte meo Lamiae coronam, Pimpleï dulcis! nil sine te mei Possunt honores. Hunc fidibus novis, Hunc Lesbio sacrare plectro ODE XXVII. AD SODALES. NATIS in usum laetitiae scyphis Pugnare Thracum est: tollite barbarum Morem, verecundumque Bacchum Sanguineis prohibete rixis. Vino et lucernis Medus acinaces Et cubito remanete presso. Vultis severi me quoque sumere Cessat voluntas? non alia bibam Ignibus, ingenuoque semper Amore peccas. Quidquid habes, age, Quae saga, quis te solvere Thessalis |