Imágenes de páginas
PDF
EPUB

inops caloris natura deforme corporis animique frigus incusserit. Nec liberos ab eo diversos existere, quem suæ generationis auctorem habuerint, quod ab ipso commune nascendi principium traxerint. Ita se ac filios unius hominis loco censendos esse, quibus veluti unum corpus a naturâ tributum videatur. Cujus convicii rubore permotus Haldanus, provocationi parere cœpit, tam contumeliosum cœlibatûs exprobrationem egregiis virtutis operibus pensaturus. Cumque per opacam forte nemoris indaginem graderetur, hærentem obiter quercum humo radicitus eruit, solisq; spoliatam ramis in solidam clava speciem transformavit. Que gestamine fretus, tali carmen brevitate compegit:

En rude quod gerimus obnixo vertice pondus,

Vulnera verticibus exitiumq; feret. Sed neque frondosi gestamen roboris ullum Omine Gotenses horridiore premet. Ardua comminuet nodosi robora colli,

Et cava sylvestri tempora mole teret. Clava quidem sævum patriæ domitura furo

rem,

Nulla magis Suetis exitialis erit. Ossa domans, lacerosq; virûm libranda per

artus

Impia prærupto stipite terga premet; Cognatos pressura lares, fusura cruorem Civis, et in patriam perniciosa lues. His dictis Syvaldum cum septem filiis attentatum acerrimas eorum vires eximiâ clavæ mole frustratus, exitio tradidit.-Saxo G. lib. 7.

wwwwwww

Voyage of Thorkill.

HUIC (Snioni) succedit Biørn; itemq; post ipsum Haraldus rerum assequitur summam. Cujus filio Gormoni inter priscos Danorum duces non infimæ laudis locum rerum strenuè gestarum titulus tribuit. Hic enim novum audaciæ genus complexus, hæreditarium fortitudinis spiritum scrutandæ rerum naturæ vestigiis quam armis excolere maluit: utq; alios Regum ardor belli

cus, ita ipsum cognoscendorum mirabilium, quæcunque vel experimento deprehensa, vel rumore vulgata fuerant, præcordialis stimulabat aviditas. Cumq; esset externa atq; inusitata visendi cupidus, experiendam præ cæteris duxit Geruthi cujusdam sedium acceptam a Thylensibus famam. Incredibilia enim ab eis super opum inibi congestarum magnitudine jactabantur, sed iter omni refertum periculo ac penè mortalibus invium ferebatur. Ambitorem1 namque terrarum oceanum navigandum, solem postponendum ac sidera, sub Chao peregrinandum, ac demum in loca lucis expertia, jugibusq; tenebris obnoxia transeundum, expertorum assertione constabat. Sed in juvenili animo circumstantis periculi metum non tam prædæ quam gloriæ cupido calcabat, multum sibi claritatis accessurum sperante, si rem admodum intentatam auderet. Trecentis idem cum Rege votum nuncupantibus, auctorem famæ Thorkillum itineris ducem assumi placuit, utpote locorum gnarum, peritumq; adeundæ regionis ejus. Is officio non recusato, adversum inusitatam navigandi maris sævitiam firmiore structuræ genere, nodisq; crebrioribus, ac consertioribus clavis præparanda jubet navigia solidari; eademq; magnis repleri commeatibus, ac bovinis superne tergoribus claudi, quæ intrinseca navium spatia ab incursentium undarum aspergine tuerentur. tribus duntaxat liburnis navigatio tenditur, unaquâque centenos capiente delectos.

Inde

At ubi in Halogiam ventum, secundis | flatibus destituti, variâ pelagi jactatione, dubiis navigationis casibus agebantur. Tandem per summam alimentorum inopiam etiam pane defecti, exiguæ pultis usu traxere famem. Interjectis diebus eminus perstrepentem procellæ fragorem, perinde ac scopulos inundantis exaudiunt. Igitur intellectâ telluris viciniâ, agilitatis eximiæ juvenis, speculandæ rei gratia cacumen mali conscendere jussus, prærupti sitûs insulam

After quoting Dionysius Afer, STEPH. STEPHANIUS adds, "Hinc etiam Oceanus Eddicè dicitur Annulus, vel Zona regionum et insularum." Not. in lec. p. 183.—J. W. W.

in conspectu esse denunciat. Læti omnes regionem, quæ ab eo significabatur, avidis insequuntur luminibus, attentè promissi littoris præsidium exspectantes. Cujus tandem aditum nacti, in editiorem soli partem, per obstantes clivos, prælatis callibus enituntur. Tunc Thorkillus ex armentis, quæ in maritimis frequentia discurrebant, supra quod semel leniendæ fami sufficeret, negat esse tollendum: futurum enim, si secus agerent, ut a diis loci præsidibus discedendi potentiâ privarentur. At nautæ magis prorogandæ satietatis, quam servandi imperii cupidiores, incitamento gulæ salutis consilium subjecerunt, exhausta navium gremia casorum gregum corporibus onerantes. Qui ideo captu perfaciles extitere, quod ad inusitatos virorum aspectus firmato pavore mirabundi convenerant. Nocte insequenti monstra littori involantia, ac toto concrepantia nemore, conclusas obsedere puppes. Quorum unum cæteris grandius, ingenti fuste armatum, profundum passibus emetiebatur. Idem proprius admotum vociferari cœpit, non ante enavigaturos, quam fusi gregis injuriam expiando, viris pro navium numero traditis, divini pecoris damna pensassent. Cujus minis obsecutus Thorkillus, ut universorum incolumitatem paucorum discrimine tueretur, tres sorte denotatos exhibuit.

Quo facto, optato vento excepti in ulteriorem Biarmiam navigant. Regio est perpetui frigoris capax, præaltisque offusa nivibus, ne vim quidem fervoris persentiscat æstivi, inviorum abundans nemorum, frugum haud ferax, inusitatisq; alibi bestiis frequens. Crebri in ea fluvii ob insitas alveis cautes stridulo spumantiq; volumine perferuntur. Illic Thorkillus subductis navibus tendi in littore jubet; eo loci perventum astruens, unde brevis ad Geruthum transitus foret. Prohibuit etiam ullum cum supervenientibus miscere sermonem, affirmans monstra nullo magis nocendi vim, quam advenarum verbis parum comiter editis sumere. Ideoq; socios silentio tutiores esistere, se vero solum tuto profari posse, qui prius gentis ejus mores habitumque per

viderit. Crepusculo appetente, inusitatæ magnitudinis vir nominatim salutatis nauticis intervenit. Stupentibus cunctis, Thorkillus adventum ejus alacriter excipiendum admonuit, Guthmundum hunc esse docens Geruthi fratrem, cunctorum illic applicantium piissimum inter pericula protectorem. Percontantiq; quid ita cæteri silentium colerent, refert rudes admodum linguæ ejus ignoti pudere sermonis. Tum Guthmundus hospitio invitatos curriculis excipit. Procedentibus amnis aureo ponte permeabilis cernitur. Cujus transeundi cupidos a proposito revocavit, docens eo alveo humana à monstrosis rerum secrevisse naturam, nec mortalibus ultra fas esse vestigiis. Subinde ad ipsa ductoris penetralia pervenitur. Illic Thorkillus seductis sociis hortari cœpit, ut inter tentamentorum genera, quæ varius obtulisset eventus, industrios viros agerent, atq; a peregrinis sibi dapibus temperantes, propriis corpora sustentanda curarent, discretasq; ab indigenis sedes peterent, eorum neminem discubitu contingendo. Fore enim illius escæ participibus inter horridos monstrorum greges, amissâ cunctorum memoriâ, sordidâ semper communione degendum. Nec minus ministris eorum ac poculis abstinendum edocuit. Duodecim filii Guthmundi egregiâ indole. Totidemq; filiæ præclui1 formâ circumsteterant mensas. Qui cum Regem a suis duntaxat illata delibare conspiceret, beneficii repulsam objiciens, injuriosam hospiti querebatur. Nec Thorkillo competens facti excusatio defuit. Quippe insolito cibo utentes plerumq; graviter affici solere commemorat, regemq; non tam alieni obsequii ingratum, quam propriæ sospitatis studiosum, consueto more corpus curantem domesticis cœnam obsoniis instruxisse. Igitur haudquaquam contemptui imputari debere, quod fugiendæ pestis salutari gereretur affectu. Videns antem Guthmundus apparatus sui fraudem hospitum frugalitate delusam, cum abstinentiam hebetare non posset, pudicitiam labefactare

I MARTIANUS CAPELLA, lib. i. de Nupt. Phil. is quoted by Stephanus Stephanius for the word. Cf. Not. p. 184, ut suprá.-J. W. W.

constituit; omnibus ingenii nervis ad debilitandam eorum temperantiam inhians. Regi enim filiæ matrimonium offerens, cæteris quascunq; e famulitio peterent potiendas esse promittit. Plerisq; rem approbantibus, Thorkillus hunc quoque illecebrarum lapsum, sicut et cæteros, salubri monitu præcurrit, industriam suam inter cautum hospitem ac lætum convivam egregiâ moderatione partitus. Quatuor e Danis oblatum amplexi, saluti libidinem prætulerunt. Quod contagium lymphatos inopesq; mentis effectos pristinâ rerum memoriâ spoliavit. Quippe post id factum parum animo constitisse traduntur. Qui si mores suos intra debitos temperantiæ fines continuissent, Herculeos æquassent titulos, giganteam animo fortitudinem superassent, perenniterq; patriæ mirificarum rerum insignes extitissent auctores. Adhuc Guthmundus propositi pertinaciâ dolum intendere perseverans, collaudatis horti sui deliciis, eo Regem percipiendorum fructuum gratiâ perducere laborabat, blandimentis nisus, illecebrisq; gulæ, cautelæ constantiam elidere cupiens. Adversum quas insidias Rex Thorkillo, ut prius, auctore firmatus, simulatæ humanitatis obsequium sprevit, utendi excusationem a maturandi itineris negotio mutuatus. Cujus prudentiæ Guthmundus suam in omnibus cessisse considerans, spe peragenda fraudis abjectâ cunctos in ulteriorem fluminis ripam transvectos iter exequi passus est. Progressi atrum incultumq; oppidum vaporanti maxime nubi simile, haud procul abesse prospectant. Pali propugnaculis intersiti desecta virorum capita præferebant. Eximiæ ferocitatis canes tuentes aditum præ foribus excubare conspecti. Quibus Thorkillus cornu abdomine illitum collambendum objiciens, incitatissimam rabiem parvulâ mitigavit impensâ. Supernè portarum introitus patuit. Quem scalis æquantes, arduo potiuntur ingressu. Atræ deintus informesq; larvæ conferserant urbem. Quarum perstrepentes imagines aspicere horridius an audire fuerit, nescias; fœda omnia, putidumq; cœnum adeuntium nares intolerabili halitu fatigabat. Deinde conclave

saxeum, cui Geruthum fama erat pro regiâ assuevisse, reperiunt. Cujus arctam horrendamq; crepidinem invisere statuentes, repressis gradibus in ipso paventes aditu constiterunt. Tunc Thorkillus hærentes animo circumspiciens, cunctationem introitus virili adhortatione discussit: monens temperaturos sibi, ne ullam ineundæ ædis suppellectilem, tametsi possessu jucunda, aut oculis grata videretur, attingerent, animosq; tam ab omni avaritiâ adversos, quam a metu remotos haberent; neque vel captu suavia concupiscerent, vel spectatu horrida formidarent, quanquam in summâ utriusq; rei forent copiâ versaturi. Fore enim ut avidæ capiendi manus subitâ nexus pertinaciâ à re tactâ divelli nequirent, et quasi inextricabili cum illâ vinculo nodarentur. Cæterum compositè quaternos ingredi jubet. Quorum Broderus et Buchi primi aditum tantant. Hos cum rege Thorkillus insequitur. Cæteri deinde compositis gradiuntur ordinibus. Edes deintus obsoleta per totum, ac vi teterrimi vaporis offusa, cunctorum, quibus oculus aut mens offendi poterat, uberrima cernebatur. Postes longævâ fuligine illiti, obductus illuvie paries, compactum è spiculis tectum, instratum colubris pavimentum atq; omni sordium genere respersum, inusitato advenas spectaculo terruerunt. Super omnia perpetui fœtoris asperitas tristes lacessebat olfactus. Exanguia quoque monstrorum simulacra ferreas oneraverant sedes; denique consessuum loca plumbeæ crates secreverant; liminibus horrendæ janitorum excubiæ præerant. Quorum alii consertis fustibus obstrepentes, alii mutuâ caprigeni tergoris agitatione deformem edidere lusum. Hic secundo Thorkillus avaras temerè manus ad illicita tendi prohibens, iterare monitum cœpit. Procedentes per fractam scopuli partem, nec procul in editiore quodam suggestu senem pertuso corpore discissæ rupis plagæ adversum residere conspiciunt. Præterea fœminas tres corporeis oneratas strumis ac veluti dorsi firmitate defectas, junctos occupasse discubitus. Cupientes cognoscere socios, Thorkillus qui probè rerum causas noverat,

D

[ocr errors]

docet Thor divum giganteâ quondam inso- | lentiâ lacessitum per obluctantis Geruthi præcordia torridam egisse chalybem, eâdemq; ulterius lapsâ, convulsi montis latera pertudisse; fœminas vero vi fulminum tactas infracti corporis damno ejusdem numinis attentati pœnas pependisse firmabat. Inde digressi dolia septem zonis aureis circumligata panduntur, quibus pensiles ex argento circuli crebros inseruerant nexus. Juxta quæ inusitatæ belluæ dens extremitates auro præditus reperitur. Huic adjacebat ingens bubali cornu, exquisito gemmarum fulgore operosius cultum, nec cælaturæ artificio vacuum. Juxta quod eximii ponderis armilla patebat. Cujus immodicâ quidem cupiditate succensus avaras auro manus applicuit, ignarus excellentis metalli splendore extremam occultari perniciem, nitentiq; prædæ fatalem subesse pestem. Alter quoq; parum cohibendæ avaritiæ potens, instabiles ad cornu manus porrexit. Tertius priorum fiduciam æmulatus, nec satis digitis temperans, osse' humeros onerare sustinuit. Quæ quidem præda uti visu jucunda, ita usu probabilis extitit. Illices enim formas subjecta oculis species exhibebat. Armilla si quidem anguem induens venenato dentium acumine eum a quo gerebatur, appetiit. Cornu in draconem extractum, sui spiritum latoris eripuit. Os ensem fabricans, aciem præcordiis gestantis immersit. Cæteri sociæ cladis fortunam veriti, insontes nocentium exemplo perituros putabant, ne innocentiæ quidem incolumitatem tribuendam sperantes. Alterius deinde tabernaculi posticâ angustiorem indicante secessum, quoddam uberioris thesauri secretarium aperitur: in quo arma humanorum corporum habitu grandiora panduntur. Inter quæ regium paludamentum cultiori conjunctum pileo, ac mirifici operis cingulum visebantur. Quorum Thorkillus admiratione captus, cupiditate frenos excussit, propositam animo temperantiam exuens; totiesq; alios informare

"Osse i. e. dente, cujus mox mentio facta, Synecdoche generis pro specie." STEPH. STEIHANIUS in lec. p. 184.-J. W. W.

solitus, ne proprios quidem appetitus cohibere sustinuit. Amiculo enim manum inserens, cæteris consentaneum rapinæ ausum temerario porrexit exemplo. Quo facto, penetralia ab imis concussa sedibus, inopinatæ fluctuationis modo trepidare cœperunt. Subinde a fœminis conclamatum, æquo diutius infandos tolerari prædones. Igitur qui prius semineces, expertiaq; vitæ simulacra putabantur, perinde ac fœminarum vocibus obsecuti, e suis repente sedibus dissultantes, vehementi incursu advenas appetebant. Cætera raucos extulêre mugitus. Tum Broderus et Buchi ad olim nota sibi studia recurrentes, incursantes se Lamias adactis undiq; spiculis incessebant, arcuumq; ac fundarum tormentis agmen obtrivere monstrorum. Nec alia vis repellendis efficacior fuit. Viginti solos ex omni comitatu regio sagittariæ artis interventus servavit. Cæteri laniatui fuêre monstris. Regressos ad amnem superstites Guthmundus navigio trajicit, exceptosq; domi cum diu ac multum exoratos retentare non posset, ad ultimum donatos abire permisit. Hic Buchi parum diligens sui custos, laxatis continentiæ nervis, virtute quâ hactenus fruebatur abjectâ, unam e filiabus ejus irrevocabili amore complexus, exitii sui connubium impetravit, moxq; repentino verticis circuitu actus, pristinum memoriæ habitum perdidit. Ita egregius ille tot monstrorum domitor, tot periculorum subactor, unius virginis facibus superatus, peregrinatum à continentia animum miserabili jugo voluptatis inseruit. Qui cum abiturum regem honestatis causâ prosequeretur, vadum curriculo transiturus, altius desidentibus rotis, vi vorticum implicatus, absumitur. Rex amici casum gemitu prosecutus, maturatâ navigatione discessit. Quâ primum prosperâ usus, deinde adversâ quassatus, periclitatis inediâ sociis, paucisq; adhuc superstitibus religionem animo intulit, atq; ad vota superis nuncupanda confugit, extrema necessitatis præsidium in deorum ope consistere judicans. Deniq; aliis varias deorum potentias exorantibus, ac diversæ numinum majestati rem divinam fieri oportere censentibus, ipse Ugarthilocum

votis pariter ac propitiamentis aggressus, prosperam exoptati sideris temperiem asse

cutus est.

"Domum veniens cum tot maria se totque labores emensum animadverteret, fessum ærumnis spiritum à negotiis procul habendum ratus, petito ex Suetio matrimonio, superioris studii habitum otii meditatione mutavit. Vitâ quoque per summum securitatis usum exactâ ad ultimum pœne ætatis suæ finem provectus, quum probabilibus quorundam argumentis animos immortales esse compertum haberet, quasnam sedes esset exuto membris spiritu petiturus, aut quid præmii propensa numinum veneratio mereretur, cogitatione secum variâ disquirebat.

Hæc volventem subeunt quidam parum benigni in Thorkillum animi, docentes divino opus esse consultu, tantæq; rei certitudinem humano altiorem ingenio, nec mortalibus cognito facilem, cœlestibus expetendam oraculis. Quamobrem propitiandum esse Ugarthilocum, neminemq; id Thorkillo aptius executurum. Fuêre quoque qui eundem insidiarum reum, ac regii capitis hostem deferrent, qui cum ultimo se periculo destinari videret, criminationis auctores profectionis comites expetivit. Tum qui ́insontem notaverant, periculum alieno capiti præparatum in seipsos recidisse cernentes, consultum revocare tentabant, sed frustra regias aures implentes, etiam pavoris increpiti, Thorkillo duce navigare coguntur. Ita excogitatis in alterum malis auctorem plerumq; adigi necesse est. Qui cum se inevitabili discriminis necessitate districtos animadverterent, navigium taurinis obstructum coriis, provisis abunde commeatibus impleverunt.

“Quo evecti eo pervenere loci, ubi regio Solis inops, ignara siderum, nec diurni luminis capax, perpetuæ noctis specie caligabat. Cumq; diu sub inusitata cœli facie navigassent, tandem incidente lignorum inopia, foculi nutrimentis defecti, nec suppetente decoctionis officinâ, crudis famem obsoniis propulerunt. Verum complures vescentium ultimam pestem ab indigestæ dapis

satietate traxerunt. Primum enim paulatim stomachis inusitato partus edulio languor irrepsit, deinde latius manante contagio, vitalia morbus appetiit. Sicq; anceps utriusq; intemperantiæ malum ut mediam gravem, ita gulam quoq; suspectam effecerat, cum nec vesci tutum, nec abstinere commodum nosceretur. Igitur omnem salutis spem abjicientibus (ut nervum tunc facilius rumpi solitum est, cum arctius tenditur) patrocinium inopinatæ commoditates affulsit. Subito ènim ignis haud procul emicare conspectus, exhaustis trahendæ vitæ fiduciam ingeneravit. Quem Thorkillus tanquam divinitus datum remedium colligere statuens, quo sibi certiorem ad socios reditum strueret, cacumen mali infixæ gemmæ fulgore signavit. Littore deinde potitus subjicit oculis angusti aditus, arctarumq; faucium specum. Quem, comitibus foris præstolari jussis, ingressus, duos eximiæ granditatis aquilos conspicatur corneis naribus contracta, quæ fors obtulerat, igni nutrimenta præstantes. Cæterum deformis introitus, obsoleti postes, ater situ paries, sordidum tectum, frequens anguibus pavimentum, non oculum magis quam animum offendebant. Tum gigantum alter salutatum eum rem conatu præarduam orsum esse dicebat, inusitati numinis adeundi cupiditate flagrantem, atq; extramundani climatis cognitionem investigabili scrutatione complexum. A se autem propositi itineris semitas cogniturum, si tres veridicas sententias totidem proverbiis comprehensas expromeret. Tum Thorkillus: non mehercule incomptiorem naribus familiam pervidisse commemini. Sed neque locum, quo minus libenter degerem, attigi. Item; illum mihi pedem potiorem statuo, qui prior exitum capessere quiverit. Gigas Thorkilli prudentiâ delectatus, proverbiorum veritate laudatâ, docet, ad inops graminis solum, altisq; obfusum

1i. e. dark, swarthy. Aquilum, pédav. Gloss. ex Lucil. MARTINII Lex. in v. Plautus also uses the word,

"Staturâ haud magnâ, corpore aquilo." Pan. v. ii. 152. J. W. W.

« AnteriorContinuar »