Imágenes de páginas
PDF
EPUB

lyram, si non omnia cantarentur, at certe cantari possent. In qua re vir doctissimus mirifice deceptus est. Nam, ut paucis exemplis defungar, carmina quae xata oτixov composita sunt, Carm. I, 1. III, 30. IV, 8, quis credat eo consilio ab Horatio composita esse, ut ad lyram possent cantari? Nam posse ea cantari quis negabit, quoniam omnia, etiam quae sano sensu plane carent, cantari possunt? Sed admodum mira ea esset cantatio, si severo quis vultu istius modi carmina decantare vel ita recitare conaretur, ut lyra iis praeluderet et inter singulas strophas fidium cantus interponeret. Agedum, periculum fac et sume carmen trigesimum tertii libri, quod intactum reliquerunt et Hermannus et Kirchnerus; ibi tu interpone inter singulas strophas quas volunt, i. e. post v. 4. 8. 12, fidium cantus et videbis, quam violenter sententias disieceris quantamque provocaveris discrepantiam. De argumentis et rebus, quae musicae arti quam maxime possunt adversantur, nihil amplius dicam. Deinde quod alterum a Kirchnero additur argumentum, de innumeris locis, in quibus Horatius verbis utitur de lyra et cantu sumptis, ut Carm. IV, 9, 4. IV, 15, 2. I, 6, 19. I, 32, 1 sq. cet., ne hoc quidem quidquam valet. Partim enim posita sunt ea vocabula in carminibus, quorum argumenta ita sunt comparata, ut et possint cantari et fortasse etiam cantarentur, partim autem nihil significant aliud nisi carmina facere, carmina compo

nere.

Hae enim dictiones exortae sunt ex antiqua poeticae artis origine, nec tamen qui poetae iis utebantur, simul indicare voluerunt, ea ipsa carmina ad fidium cantus esse accommodanda. Quae cum ea sint, ne ea quidem placet ratio, qua Kirchnerus carmen III, 12 tetrastrophon fecit,

Miserarum est neque amori

Dare ludum neque dulci

Mala vino lavere aut exanimari metuentes

Patruae verbera linguae.

Nec me poenitet solitam huius carminis in strophas ternorum versuum dividendi rationem, multo suaviorem et magis concinnam, servasse. Ceterum non possum facere, quin uno verbo dicam quam gratum mihi fuerit vidisse, etiam à Kirchnero p. 43 scholiastam illum, quem putabant, Aemilium prorsus fictum ac nullum esse probari. Idem iam ante sex annos evincere studui in Horatianorum partic. I Aquisgrani conscripta p. 8; idem nuper ostendit Hauthalius, vir doctissimus, in Museo Rhenano a. 1846. p. 516 sqq.; hic quidem nova ratione; Kirchnerus in id ipsum incidit, quod ego iam tum proposui. Sed haec hactenus.

Libri a mendis typothetarum corrigendi molestum onus amici duo Bonnenses susceperunt, Flossius, Ss. theol. et philos. doctor, et Reinkenius, theol. et philol. studiosus, discipuli olim optimi; quibus quas debeo maximas gratias nunc ago. Praeterea meam oculorum aciem quantum potui intendi, ut si quid illos effugisset, id investigarem.

Embricae a. d. V. Kal. Nov. MDCCCXLVII.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Praeterea saepius in commentario fieri scriptum est pro fieri, et similiter; deinde quem in primis plagulis ad aliorum exemplum Tiridatem appellavi, eius nomen postea intellexi rectius scribi Teridates.

Q. Horatii Flacci vita.

Q. Horatius Flaccus, cuius omnia quae cum aequalibus suis ipse communicare voluit poemata ad nos pervenerunt, L. Aurelio Cotta L. Manlio Torquato coss. a. d. VI. Id. Dec. anni DCLXXXIX p. u. c. natus est Venusiae, Romana colonia in Apulia sita. Et ipsi quidem poetae quaecunque de eius natura,' moribus, omnis vitae condicionibus nobis innotuerunt ita debemus, ut vel tria quae habuit nomina 1), patriam urbem 2), annum mensemque 3) natalem in poematis deposita habeamus neque ad vitae narrationem quae Suetonii nomen fert saepe confugere aut debeamus aut possimus. Patre usus est libertino "), mater quae fuerit nescimus, quum nusquam eius ne nomen quidem nominetur; ut propter egregiam filii in patrem pietatem recte nobis videamur inde efficere, filio etiam infante morti eam succubuisse. Neque fratris aut sororis reperitur nomen, ut unus parentum filius fuisse videatur. Quare pater, qui „macro pauper agello“ (Sat. I, 6, 71. Carm. II, 20, 6.) coactoris 3) exiguo munere fungebatur, quum quanto ingenio filius praeditus esset intellexisset neque melius se puero consulturum iudicaret, quam si bonis litteris erudiendum bonis magistris eum traderet, Venusinum ludum Flaviumque magistrum, quem „pueri magnis e

1) Sat. II, 6, 37. Carm. IV, 6, 44. Epist. 1, 14, 5. Sat. II, 1, 18. Epod. 15, 12.

2) Sat. II, 1, 34. 35. Carm. III, 4, 9-13.

3) Carm III, 21, 1. Epod. 13, 6. Epist. 1, 20, 27.

4) Sat. 1, 6, 6. 45. Epist. I, 20, 20. Horatius poeta quum se ipse ingenuum (Sat. 1,6,8) appellaverit, dubium non Horatius ed. Dillenburger ed. II.

[merged small][merged small][ocr errors]

centurionibus orti" adibant, sprevit et vendito agello Romam demigravit). Ibi filium ea ratione instituendum curavit, qua nobili loco nati pueri institui solebant; nam et servorum vestimentorumque apparatu ita eum instruxit, ut qui viderent puerum locupletis hominis filium deberent habere, et ipse, ne rustica morum integritas candidusque animi habitus urbana pravitate pessimisque exemplis ubique obviis sensim corrumperetur „custos incorruptissimus omnes circum doctores aderat". Itaque quum puer grammaticorum scholas) frequentaret et utriusque linguae scriptores et poetas, ex quibus Homerus et Livius Andronicus nominantur (Epist. II, 1, 69. 2, 41.), legeret, pater ipse morum erat magister et diligentissimus et sapientissimus. Egregia enim neque satis laudanda libertini hominis fuit in filio educando sapientia, ut rudem talem hominem humanitatisque expertem fuisse vix tibi persuaderi patiaris. Qui omne suum otium omnemque rem in erudiendo filio collocaret, qui optimus paedagogus ubique ipse adesset, qui quid malum quid bonum quid petendum quid fugiendum exemplorum magis ) auctoritate quam doctrinae fragilitate suaderet, qui veri boni pulcri naturalem sensum in dies aleret in perpetuumque firmaret, num potest cogitari eum ab elegantioribus litteris alienum prorsus fuisse? Atque etiamsi pater Graecus natione non fuit — id quod facile suspicaberis puer tamen Horatius in paterna domo utraque lingua 9) usus esse et a patre prima legendi scribendique elementa doctus iure videbitur. Praeter grammaticam aliis quoque artibus, quibus ingenui 10) adolescentes imbuebantur, historiae philosophiae arti oratoriae, quamquam diserte eae non nominantur, haud dubie

6) Sat. 1, 6, 72 sqq. Triplex in hac re mota est a viris doctis quaestio.

Ac primum quidem quaeritur, quo anno Horatius puer Romam ductus videatur a patre: quod quidem quamquam certi in tam dubiis indiciis (Epist. II, 1, 70. II, 2, 41) nihil potest affirmari, probabile tamen est factum esse a. 700 vel 701, cum duodecimum aetatis annum ipse ageret. Deinde sunt qui agellum venditum a patre negent, inter bellorum civilium turhas proscriptionibus Horatio ereptum affirment; dicit enim ipse post pugnam Philippensem se neque domum neque fundum in Italia habuisse

[ocr errors]

(Epist. II, 2, 50); sed errare ii videntur. Tum de hoc quoque, utrum pater Horatii coactoris munere Venusiae solum, an Romae solum, an Venusiae et Romae functus sit, certatur; tertium veri videtur similli

mum.

7) Ex grammaticis unum nominat Orbilium Pupillum Beneventanum, Epist. II, 1, 71.

8) Sat. 1, 6, 80 sqq.

9) Graecae linguae in Apulia et Lucania latissimus erat usus. Canusini si bilingues (Sat. I, 10, 30), cur non etiam Venusini?

10) Sat. I, 6, 77.

« AnteriorContinuar »