Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

-

ctabuntur." Nam quamquam iam Horatii aetate Romani libri in Hispaniam mittebantur ibique legebantur (ef. Epist. I, 20, 13), hoc tamen loco Hispani et Galli cum feris Colchis, Dacis, Gelonis componuntur. Rhodanique potor] poetice pro Rhodani accola, Gallus. Sic fluvium bibere est ad fluvium habitare: Hom. II. II, 825. Hor. Carm. III, 10, 1. IV, 15, 21. inani funere] quippe deest corpus sepeliendum.neniae] vide ad Carm. II, 1, 31. luctus turpes] imprimis praeficarum, quae sunt mulieres ad lamentandum mortuum conductae. Hae canebant neniam. cf. Art. poet. 431. - supervacuos honores] Solebant Romani mortuos, praesertim nobiles et in aliqua re claros, magna pompa efferre; utebantur omnes qui prosequebantur funus atra veste; habebatur in foro posito lecto laudatio funebris a propinquo aliquo, qui mortui in re

[ocr errors]
[ocr errors]

publica et privata merita rite celebraret; aderant mimi, qui non solum tragicorum poetarum locos ad mortuum adhiberent et recitarent, sed id quod vere mirandum nugas etiam facerent, inter quos archimimus personam defuncti agebat; praeibant imagines maiorum i. e. homines qui personis et idoneis vestimentis maiorum figuras et corpora quantum fieri potuit reddebant (Epod. 8, 11); funus ipsum imponebatur lecto funebri saepe eburneo et aureis vestibus strato ; portabatur lectus a proximis vel servis testamento manumissis; funus sequebantur heredes et proximi cum servis testamento manumissis et pileatis. supervacuos] „Inter scriptores qui nobis supersunt hac forma primus usus est Horatius, Cicero semper praefert supervacaneus.“ Orellius.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER TERTIUS.

Carmen I.

Odi profanum vulgus et arceo;
Favete linguis carmina non prius

Carmen I.

Prima stropha huius carminis seriem quandam sex carminum aperit, quibus poeta quid de iis rebus, quae suae aetatis civibus divitiis, mollitie, luxuria, bellorum civilium depravatione corruptis maxime videantur conducere, sentiat, sublimi ratione praecipit. Quibus rebus cum nihil possit esse gravius, sacerdotem se esse dicit Musarum, qui sacra praecepta canat remotisque omnibus profanis vilisque mentis hominibus sacrum sibi colligat conventum, quem apertis auribus et animis bonas doctrinas accepturum speret. Consensum autem et audientiam apud iuventutem praecipue invenire sibi videtur; iuventus enim et potest corrigi et debet, siquidem ex tanta morum corruptela omniumque rerum depravatione salus potest exspectari. Prima illa stropha ob insolitam sublimitatem magnamque quam excitat de canendis carminibus spem non potest esse unius carminis, neque unum se daturum promittit poeta carmen, sed plura carmina non prius audita. Hoc autem primo carmine seriem illam doctri

narum inchoat proposita de restituenda in animis hominum continentia necessitas. In hac terra, inquit Horatius, omnia certis finibus continentur; homines quidem id student efficere, ut alter alterum aut divitiis aut gloria aut fama aut auctoritate superet; attamen ex utraque parte immutatis quasi quibusdam terminis circumscripti sunt: hinc eos coercet totius mundi dominus ac gubernator Iuppiter optimus maximus, illinc communis omnibus mortalibus moriendi sors omnes colligit. Iam vide, quam egregie hos quibus continentur hominum studia terminos in versibus etiam ad utramque partem poeta collocaverit (cf. v. 6 sq. et v. 14—16). Deinde transgreditur ad ea quae inde efficiuntur. Manifestum est enim, ne summis quidem divitiis veram procreari felicitatem, quae non potest reperiri nisi in animi continentia in eiusque comitibus, perpetua et immota tranquillitate et aequitate; cupiditate et aviditate nihil gigni nisi continuum timorem ac metum. Felix igitur is solus est, qui quam haec sint vera sibi persuasit ideoque iis rebus quae benevolentia deorum ac

Audita Musarum sacerdos

Virginibus puerisque canto.

5 Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Iovis
Clari Giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis.

Est ut viro vir latius ordinet
10 Arbusta sulcis, hic generosior
Descendat in campum petitor,
Moribus hic meliorque fama
Conténdat, illi turba clientium
Sit maior: aequa lege Necessitas
Sortitur insignes et imos;

15

Omne capax movet urna nomen.
Destrictus ensis cui super impia

[blocks in formation]

V. 1. profanum vulgus] Profani sunt non initiati sacris; hic significantur omnes qui spreta vera sapientia vilibus artibus dediti sunt. favete linguis] vel tacendo vel bona verba dicendo, ne quid in sacris habendis male fiat. Nam Cicero de divin. II, 34: „id silentium, inquit, dicimus in auspiciis, quod omni vitio caret." cf. Virg. Aen. V, 71. VI, 258. virginibus puerisque] Intellexerunt interpretes chorum, qui sacerdotem cingat laudesque deorum canat. Verum nihil hic est carminum a choro nescio quo canendorum ; praestat igitur omnem hic videre iuventutem Romanam, quae ne in eandem perniciem, in quam patres decidissent, delaberetur quam maxime cavendum Horatius ed. Dillenburger ed. II.

-

-

[ocr errors]

erat. greges] Reges enim sunt
ποιμένες λαῶν.
clari Giganteo
triumpho] Hoc ne credas inane esse
epitheton ornandi causa appositum,
cogitandum est latere in hoc loco
commendationem aliquam principatus
Augusti, qui eodem, quo Iuppiter in
coelo regnat, iure victoriae devictis
adversariis terrarum imperium tenet.
Quod genus commendationis saepius
redit in his sex carminibus. -
super-
cilio] cf. Hom. Il. I, 528. est ut]
ἔστιν ὅτι, ἔστιν ὅπως; accidit ute
Epist. I, 12, 2. arbusta] maxime
vineta, etiamsi alia arboreta non ex-
cluduntur. Solebant autem vites seri
in quincuncem, ut certo inter se or-
dine exciperent. Inde ordinare.
generosior] genere nobilior.
pum] Martium, ut Carm. I, 8, 3. I,9,
18. Sat. I, 1, 91. II, 6, 49. Epist. I,
7, 59. I, 11,4. A. P. 162. Quattuor
hominum genera nominantur, primum
qui magna habent latifundia, deinde
qui excellunt generis nobilitate, tum
qui homines novi suis meritis suaque
fama nituntur, denique qui multitu-
dine clientium multum inter cives
auctoritate valent. meliorque] vide
ad Carm. II, 7, 25. Necessitas] cf.
Carm. I, 35, 17.— sortitur] cf. Carm.
II, 3, 26. destrictus ensis] Signifi-

[ocr errors]

10

[ocr errors]

cam

Cervice pendet, non Siculae dapes
Dulcem elaborabunt saporem,
20 Non avium citharaeque cantus
Somnum reducent. Somnus agrestium
Lenis virorum non humiles domos
Fastidit umbrosamque ripam

Non Zephyris agitata Tempe,

25 Desiderantem quod satis est neque
Tumultuosum sollicitat mare,
Nec saevus Arcturi cadentis
Impetus aut orientis Haedi,

Non verberatae grandine vineae
30 Fundusque mendax arbore nunc aquas
Culpante nunc torrentia agros
Sidera nunc hiemes iniquas.

Contracta pisces aequora sentiunt
Iactis in altum molibus; huc frequens

catur nota illa apud Ciceronem Tusc.
V, 21 narratio de Dionysio et Damo-
cle; inde etiam Siculae dapes, apud
antiquos tam famosae ut in prover-
bium prope abirent. Plat. de Rep. 3.
p. 404. D.: η Συρακοσίαν δὲ, ὦ
φίλε, τράπεζαν καὶ Σικελικὴν ποι-
κιλίαν ὄψων, ὡς ἔοικας, οὐκ αἰνεῖς."
— avium] Habebant enim Romani sua
aviaria, Graeci dovidovas. Bene di-
cit elaborabunt; sic enim sentitur la-
bor et opera, quam divites ad supe-
randum fastidium ciborum etiam de-
licatissimorum nequidquam impendunt.

somnus] Horatii consuetudo hunc esse ordinem docet: lenis somnus agrestium virorum non fastidit humiles domos cet. Etenim somnus, quo recreari videmus agrestes homines, non fastidit parva eorum tuguria aut cespitem sub divo positum. Senec. de provid. 3 (Maecenati) somnus per symphoniarum cantum ex longinquo lene resonantium quaeritur.“

[ocr errors]

"

V. 25. desiderantem] cf. Carm. III, 16, 42 sqq. Epist. I, 2, 46. 1, 10, 44. Arcturi] Indicantur tempestates Auctumni; tum enim occidebat Arcturus a. d. IV. Kal. Nov., orie. bantur Haedi prid. Non. Octobr.

fundus] Poetae agri quoque quasi vivunt; inde grata haec poswnonoita, qua fundus sterilitatem excusaturus ne a mendaciis quidem abstinet nunc hinc nunc illinc causam repetens. Incerla fides agrorum indicatur particula nunc ter posita; nam omni prope tempore fundus habet quo excusetur. Epist. I, 7, 87. — contracta] Ingentem Romanorum luxum in aedibus non in continenti solum sed etiam in aggeribus in mare actis exstruendis etiam carmine II, 15 vituperavit poeta. Quidquid enim, inquit, isti conantur, quascunque etiam altissimas moles exstruunt, comitem habent perpetuam Curam; quam ne navibus quidem aut equorum celeritate possunt effugere, scilicet in animo ubique retentam. — frequens] Olim cum Orellio interpretatus sum: quia frequentes secum ducit servos et operas; non bene, ut nunc video, propter verba quae statim sequuntur cum famulis. Est potius adiectivum pro adverbio: frequenter; i. e. saepe venit redemptor demittitque caementa, ut contrahatur mare piscesque sentiant. caementa] dicta sunt a caedendo; lapides caesi. cf. Carm.

[ocr errors]

35

Caementa demittit redemptor

Cum famulis dominusque terrae

Fastidiosus: sed Timor et Minae
Scandunt eodem quo dominus neque
Decedit aerata triremi et

40 Post equitem sedet atra Cura.

Quodsi dolentem nec Phrygius lapis
Nec purpurarum sidere clarior
Delinit usus nec Falerna

Vitis Achaemeniumque costum,

45 Cur invidendis postibus et novo
Sublime ritu moliar atrium?
Cur valle permutem Sabina
Divitias operosiores?

III, 24, 3. redemptor] oyolά
Bos, qui opus aliquod faciendum
suo per iculo certa quadam mer-
cede pacta conduxit. cfr. Epist.
II, 2, 72. Timor] Minae et Cura
quasi personae sunt; id verba scan-
dendi, decedendi, sedendi aperte
ostendunt. aerata triremi] Non
necessario intelligenda est navis lon-
ga bellico usui destinata; sed quod
aerata est triremis, id pertinaciam et
fortitudinem Curae, qua divitis et in-
iusti hominis animus pungitur, ve-
hementer auget.
Complectitur Cura
quodammodo Timorem et Minas; Ti-
mor enim ne quae iniuste et avare
correpta sunt bona subito aut abri-
piantur aut relinqui debeant, et Mi-
nae quibus improbi semper stimulan-
tur internae Curae quasi parentes
sunt. cf. Carm. II, 16, 21 sqq.
atra Cura] cf. Carm. III, 14, 13. IV,
11, 35. Atra dicitur propter tristes
cogitationes et aerumnosas imagines
quibus animos hominum sibi obno-

[ocr errors]

xiorum implet. — dolentem] non corpore, sed animo. Phrygius lapis] marmor Phrygium. Vide ad Carm. II, 18,3. Achaemeniumque] Bentleius mutandum putavit in Achaemeniumve, eumque multi novum aliquod deliciarum genus addi arbitrantes secuti sunt. Sed errarunt. Vina enim et unguenta in comissationibus semper erant coniuncta. Costum fuit unguentum ex radicibus fruticis Indici vel Arabici; quod cum ex Arabia vel India per Parthos in Italiam transportaretur, Persicum sive ab antiquo Persarum rege, Achaemene (Carm. II, 12, 21. Epod. 13, 8. Herod. VII, 11), Achaemenium appellatum est. invidendis] cf. Carm. II, 10, 7. atrium] Magna et splendida pars aedium, quae prope ad ianuam sita splendidis columnis parietibusque ornari solebat ad excipiendos clientes, qui ad salutandum patronum convenirent. Epist. I, 5, 31. permutem] vide ad Čarm. I, 17, 2,

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »