Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Carmen XII.

O fons Bandusiae, splendidior vitro, Dulci digne mero, non sine floribus Cras donaberis haedo,

Cui frons turgida cornibus

s Primis et venerem et proelia destinat; Frustra nam gelidos inficiet tibi

Rubro sanguine rivos

Lascivi suboles gregis.

Te flagrantis atrox hora Caniculae

Carmen XII.

Bandusinum fontem aliquem VI milia passuum a Venusia situm fuisse cum pateat ex mediae aetatis (anni 1103) documentis, exstiterunt qui hoc carmen ab Horatio iter cum Maecenate in inferiorem Italiam faciente natalemque agrum revisente scriptum esse putarent. In qua tamen re haec oritur quaestio, num probabile videatur, Horatium puerum fontem a Venusia tanto spatio remotum tantopere adamasse, ut cum multis annis post Venusiae paucos certe dies moraretur, eum tum quoque quaereret proprioque carmine celebraret. Quod quidem ego non dubito negare. Deinde sacrificium quod promittitur ut alienum videtur ab homine iter faciente, ita cum frigore, cum pecore, cum bove et aratro ostendit Horatium non peregrinantem sed domi suae habitantem, non in alieno sed in suo agro viventem suisque rebus gaudentem. Quare sic sentio, in Sabino suo Horatium fontem Bandusinum cecinisse ibique vel eiusdem nominis fontem invenisse vel nomen a primis annis in deliciis habitum fonticulo cuidam, fortasse Digentiae, memoriae causa indidisse. Huic igitur Sabino fonti, cuius amoenitatibus saepe delectabatur, Horatius sacrificium insequenti die mactandum atque aeternam nominis nobilitatem hoc carmine promittit. Videntur igitur haec scripta esse die ante Fontanalia, quae erant Fontibus dicata

id

III. Id. Octobr., quo die et coronae in fontes coniici et putei coronari solebant. Nam quod tertia stropha aestas indicatur ac describitur, nihil impedit, quominus auctumno carmen scriptum putemus. Aestate maxime sentitur, quam gratus sit fons ille frigidus; inde igitur eius quasi virtus sumitur.

-

V. 1. vitro] cf. Carm. IV, 2, 3. Virg. Aen. VII, 759. Insequenti versu duae res significantur, vini libatio et florum sparsio; neque dicit Horatius fontis aquam dignam esse quae in poculis mero admisceatur floribusque coronetur. frons turg. corn.] in qua prima cornua turgescere incipiunt. Ceterum noli mirari, cur longius immoratus sit poeta in describenda haedi natura; grata est enim in componendis eiusmodi imaginibus Horatii quaedam ubertas, cuius alia et simillima sunt exempla Carm. III, 22, 7. IV, 2, 55 sqq. Frustra] Noli coniungere hoc adverbium cum praecedente verbo destinat; omnem huic vim cum sua quadam solitudine eriperes. Simillimus locus est Carm. III, 7, 21; Sat. 11, 7, 115. — gelidos rivos] Quod gelida est aqua, fonti laudi est; deinde ruber sanguis quia calidus est contra gelidam aquam consulto ponitur. atrox] ferventissima; similiter Carm. III, 29, 18 Procyon furit et Leo vesanus dicitur. nobilium fontium] Vere est genitivus partitivus. cem] Ilex haud dubie collective posita est; antrum enim ex quo pro

ili

[blocks in formation]

Augustus, qui iam ab anno 727 Roma abfuerat, cum bello Cantabrico a. 729 suscepto et praeter opinionem celeriter confecto tandem a. 730 Tarracone, ubi morbo retentus erat, in urbem redire diceretur, magna omnium qui pacem et securitatem amarent gaudio exspectatus et exceptus est. Quo laeto die quid sentiret optaretque hoc carmine Horatius quoque expressit. Simile igitur hoe est secundo carmini libri IV. Nam hoc verissimum est, quidquid alii contra dicunt, scripta haec aut vere esse aut fingi ipso quo Augustus rediret die; sic persuadent et sacrificium, ad quod faciendum vocat poeta v. 6, et versus 11 sq., 13 sq., imprimis v. 17 sqq. Grave ini

tium est Herculis ritu, quod quidem ut profectum est ex comparatione Hispanicae expeditionis, ita eam laudem prodit, quam ad exemplum Herculis ex restituto per totum orbem recto rerum ordine Augustus sibi paravit. Pacato igitur omni imperio cum ad suos militibus redire iam liceret, mulieres imprimis ad festum diem redeuntis Augusti celebrandum evocantur, praesertim cum moribus civium correctis recuperatam dignitatem ipsae imprimis Augusto deberent. Sic per communem omnium laetitiam Horatius ad suam pergit, sed interposita quarta stropha, quae

sive

numerum stropharum respicis sive summam sententiam quaeris media est et utramque partem coniungit, V. 1. modo] Nam spe citius bellum compositum est. plebs] Ne cum aliis hoc nomine offendaris, cogita Horatii aetate plebem abiecta omni contemptione quidquid Romae esset dignitatis et honorum sibi sumpsisse. Deinde nullo prorsus discri mine plebs et populus usurpantur Carm. II, 2, 18 sq. - morte venalem] Qui laurum petit, mortem subire paratus est. unico] amato, caro, ut Carm. II, 18, 14. Sic Plautus Capt. I, 2, 47: „Tibi ille unicu'st, mihi

[ocr errors]

Prodeat iustis operata divis

Et soror clari ducis et decorae
Supplice vitta

Virginum matres iuvenumque nuper 10 Sospitum. Vos, o pueri et puellae, Iam virum expertae male ominatis Parcite verbis.

Catull.

etiam unico magis unicus." 71 (73),6: „Me unum atque unicum amicum habuit." mulier] Livia. operata] dopioτws pro praesente, ut Sil. Ital. II, 674: „Tartareo est operata Iovi poenasque ministrat." cf. Virg. Georg. I, 339. Utrumque dicitur, operari absolute et operari sacris; nam „operari est omnino rei divinae operam dare, observare ritus religiosos festi, observare ipsum diem sacrum sacrificando, precando, convivando, omnino feriando et intermisso vulgari opere." Dissen. ad Tibull. T. II. p. 211. Fluctuant tamen libri MSS. inter sacris et divis; quae verba ut per se aequo iure ponuntur ita adiectivo apposito iustis haud facile diiudicantur. Sacra enim recte iusta i. e. rite inita et curata (Liv. 1,31) appellantur, neque minus divi iusti, quos veteres Scholiastae bene interpretati sunt:,,qui Caesari victoriam et reditum merenti dederunt." Ovid. Heroid. 6, 152: „Iustus adest votis Iuppiter ipse meis" i. e. propitius. Tamen ut divis ab Horatio scriptum esse credam, et scholiastarum auctoritate adducor et quia sacris facile ex margine, quo interpretandae et explendae sententiae causa appositum fuit, inter Horatii verba potuit subrepere. Ea ipsa res, quod purissimae latinitatis est operari sacris, occasionem haud dubie praebuit, cur quod deesse videretur sacris margini adscriberetur. ror] Octavia. supplice vilta] vittae enim virgis involutae supplicantium erant. cf. Virg. Aen. VII, 237.

So

V. 9. virginum] Quae virgines appellantur (cf. Carm. II, 8, 23), uxores sunt iuvenum ex Cantabrico bello feliciter redeuntium, sospitum; quod adiectivum non minus de virginibus dictum est, quoniam in maritorum

salute etiam uxorum salus continetur. Iam pervenimus ad difficillimum carminis locum. Etenim haec tria quaeruntur; primum quos esse credamus pueros et puellas, deinde quo modo intelligenda videantur verba virum expertae (sic enim habent codd.; virum expertes e coniectura est Cuninghamii); tum cum non concordes sint codices de verbis male ominatis vel male nominatis, utrum rectum et Horatianum habeamus quaeque sit eorum verborum vera inter. pretatio. Iam si Horatianos locos, in quibus pueri et puellae coniuncti vel appellantur vel memorantur, inter se comparaveris (Carm. III, 1, 4. IV, 1, 25. Sat. I, 1, 85. II, 3, 130), universam iuventutem Romanam indicari videbis, neque credendum est aliam huius loci esse rationem. Deinde cum per grammaticas rationes expertae participium etiam ad pueros referre liceat, ea videtur praestare interpretatio, qua virum Augustum esse (cf. Carm. III, 16, 14) atque insignem eius laudari virtutem suadetur. Quae virtus qualis sit intelligenda cum quaeritur, utramque et quae foris in subiugandis hostibus et quae domi in continendis moribus restituendaque fide, et securitate probata sit censemus celebrari. Atque quoniam altera quoque, domestica virtus, ab hoc loco non est aliena, eamque muliebris sexus maxime expertus est, causam nobis invenisse videmur, cur expertae quam experti poeta maluerit scribere lam particula cum parcite verbo coniungatur necesse est. Verbis autem male ominatis parcere nihil est aliud nisi linguis favere et malis ominibus abstinere. De hiatu autem compara Carm. I, 28, 24. II, 20, 13. Epod. 5, 100. 13, 3. Sat. I, 9, 38; et ut verba

[blocks in formation]

male ominatis unam notionem, ita coalescentia unum quasi vocabulum efficiunt; ut male dicere, bene dicere et maledicere, maledictio. Unde nihil est cur cum multis codicibus nominatis scribamus.

V. 13. Proponit Horatius hac stropha causas, quibus ipse quoque permotus hunc diem celebrandum sibi existimet. Tanto enim homine, quantus est Augustus, imperium tenente pax omnibus civibus et vitae securitas certa est. atras curas] cf. Carm. III, 1, 40. IV, 11, 35. tumultum] Cic. Philipp. VIII, 1: „Potest esse bellum sine tumultu, tumultus esse sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta, ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. Itaque maiores nostri tumultum Italicum, quod erat domesticus, tumultum Gallicum, quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. Gravius autem tumultum esse quam bellum, hinc intelligi licet, quod bello vacationes valent, tumultu non valent." per vim] vide Zumpt. gr. lat. §. 455 annot. Significat autem intestinas turbas. cf. Carm. IV, 15, 18. unguentum] vide ad Carm. II, 3, 13 sqq. Marsi duelli] Egregie vetustatem vini Horatius indicat nomine infelicissimi et

[ocr errors]

crudelissimi belli Italici, quo simul comparationem eorum temporum cum sua pacatissima aetate in legentium animis moveat. duelli] vide ad Carm. III, 5, 38. si qua] si qua ratione, quo casu. Virg. Aen. I, 18. -Spartacum] cf. Epod. 16, 5. argutae] Argutum omnino id appellatur quod sensus et animum vehementer tangit; hinc de gravibus ponitur sonis sive gratis sive ingratis. cf. Carm. IV, 6, 25. Epist. II, 2, 90.

properet] cf. Carm. II, 11, 22 sq.

[blocks in formation]

Non ego hoc ferrem calidus iuventa
Consule Planco.

10

Carmen XV.

Uxor pauperis Ibyci,

Tandem nequitiae fige modum tuae
Famosisque laboribus:

Maturo propior desine funeri

5 Inter ludere virgines

Et stellis nebulam spargere candidis.
Non si quid Pholoën satis

Et te, Chlori, decet: filia rectius

Expugnat iuvenum domos,

Pulso Thyias uti concita tympano.

Illam cogit amor Nothi

Lascivae similem ludere capreae:
Te lanae prope nobilem

Tonsae Luceriam, non citharae decent

[blocks in formation]

loë etiam est I, 33, 7. Cf. Carm. I, 25. IV, 13. Quo tempore carmen compositum sit, ignoramus.

-

V.3. famosis laboribus] Consulto ut videtur infamis quaestus labor appellatur, quo provocetur honestorum laborum (lanificii) oppositio. ludere] Publ. Syrus 49: „Anus cum ludit, morti delicias facit." stellis] Est amplificatio superioris sententiae per similitudinem et metaphoram; cuius rei multo frequentior est usus apud Tibullum et similes poetas. Thyias] vide ad Carm. II, 19, 9. Luceriam] Apuliae oppidum, lanae praestantia nobile. flos purp. rosae] cf. Carm. IV, 10, 4. vetula] Sic plurimi et boni codices, etiam Scholiastae; atque ea alteri lectioni vetulam nescio cur cedat. Qui offendebantur adiectivi enallage, vetulam corrigendum putarunt. Enallage autem cur adhibita sit, in promptu est; nam cum pro vino diceret cados, eos hoc adiectivo non potuit bene exornare.

-

« AnteriorContinuar »