Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere aut innumerabilis

5 Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium

[blocks in formation]

At non ingenio quaesitum nomen
ab aevo
Excidet, ingenio stat sine morte
decus.

Ovidius Amor. III, 15, 7 sq.:
Mantua Virgilio gaudet, Verona
Catullo:

Pelignae dicar gloria gentis ego. ibid. v. 19 sq.: Imbelles elegi, genialis Musa, valete,

Post mea mansurum fata superstes opus!

A. A. III, 339 sq.: Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis, Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis.

Met. XV, 871 sqq.: Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignes Nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius Ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi :

[blocks in formation]

Marmora Messallae findit caprificus et audax

Dimidios Crispi mulio ridet equos. At chartis nec furta nocent nec saecula prosunt; Solaque non norunt haec monumenta mori. In quibus locis vides non pauca ad exemplum Horatii scripta esse.

V. 2. situ] mole. Comparari potest adiectivi situs usus apud Tacitum Ann. III, 38: Philippopolim a Macedone Philippo sitam (i. e. conditam) circumsidunt", alias. impotens] sibi non temperans, vehementer furens. Epod. 16, 62. - temporum] Simonid. ap. Schneidew. Del. p. 404: »χρόνος ὀξὺς ὀδόντας Πάνο τα καταψήχει καὶ τὰ βεβαιότατα.“

Libitinam] Venus Libitina, dea funerum; in cuius aede erant libitinarii, quibus qui mortui essent ex lege nuntiabatur, eadem ratione qua recens nati in templo Iunonis Lucinae nominabantur. Inde Livius XL, 19: „Pestilentia in urbe tanta fuit, ut Libitina vix sufficeret." cf. Sat. II, 6, 19. Epist. II, 1, 49. dum Capitolium] in perpetuum; aeterna enim Roma habebatur. cf. Virg. Aen. IX, 446. Dio Cass. Excerpt. Vatic. p. 154: Σιβύλλης χρησμὸς ἐφάσκετο

Scandet cum tacita virgine pontifex.
10 Dicar, qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens,
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
15 Quaesitam meritis et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

Καπιτώλιον κεφάλαιον ἔσεσθαι τῆς
οἰκουμένης μέχρι τῆς τοῦ κόσμου
καταλύσεως. tacita] Silentium in
sacris observabatur. Vestales virgi-
nes indicant aeternam Vestam; cf.
Carm. III, 5, 11. Varro L. L. 5. p. 19.
Müll. „Sacra via, quae pertinet in
arcem, qua sacra quotquot mensibus
feruntur in arcem."

V. 10. qua violens] ut Sat. I, 1, 58. Carm. IV, 9, 2. Noli tamen haec - cum dicar artius coniungere; nam nomen Horatii et gloria tam angustis finibus non est circumscribenda. Potius originem poetae et natale solum significant. Daunus] Epod. 3, 16. populorum Genitivus ad graeci verbi Baoilɛɛiv usum hic positus exemplo apud latinos videtur carere; unde iam in codd. emendare

conabantur regnator. ex_humili]
cf. Carm. II, 20, 5.
Sat. I, 6, 45 sq.
Epist. I, 20, 20.
Aeolium carmen]
Hanc sibi laudem tribuit Horatius,
transtulisse se lyricam poesim ex
Graecia in Italiam, auxisse Italicos
modos novo genere. Modi enim ni-
hil sunt aliud nisi carminum et ver-
suum genera, ut apud Ovidium Trist.
II, 220: „Imparibus legeres carmina
facta modis," cf. Hor, Epist. 1, 3, 13.
I, 19, 27. Aeolia appellantur lyrica
carmina ab Alcaeo et Sapphone, Les-
bo insula ortis. - Delphica] cf. Carm.
IV, 2, 9. volens] Sollenne voca-
bulum in precibus. Liv. VII, 26, 4:
„Si divus, si diva esset, qui sibi
praepetem misisset, volens propitius-
que adesset."

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER QUARTUS.

Carmen I.

Intermissa, Venus, diu

Rursus bella moves? Parce, precor precor.

Non sum qualis eram bonae

Sub regno Cinarae. Desine, dulcium

5 Mater saeva Cupidinum,

Carmen I.

Scimus ex Suetoniana Horatii vita, quartum carminum librum Augusti rogatu ab Horatio superioribus tribus additum esse. Ad quam rem cum comparaveris locum Sueton. Aug. c. 89: ,,Componi tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur", videbis quanti Augustus Horatium aestimaverit. Et veri simillimum est quod a scholiastis traditur, propter ea carmina in quibus Augusti eiusque privignorum laudes canantur, totum librum emissum esse ab Horatio. Qui cum lyricam suam poesim parvam et amatoriam esse saepenumero olim pronuntiasset, non potuit facere quin libro adderet amatoria etiam carmina, sive recentia sive ex copia superioris temporis desumpta. Itaque hoc carmen, quod circa a. 739 scriptum est, eo consilio primum libri locum accepit, ut prologi quasi munere fungeretur et

[blocks in formation]

Circa lustra decem flectere mollibus Iam durum imperiis; abi

Quo blandae iuvenum te revocant preces. Tempestivius in domum

10 Pauli purpureis ales oloribus

Comissabere Maximi,

Si torrere iecur quaeris idoneum : Namque et nobilis et decens

Et pro sollicitis non tacitus reis

15 Et centum puer artium

20

Late signa feret militiae tuae,

Et quandoque potentior

Largi muneribus riserit aemuli,
Albanos prope te lacus

Ponet marmoream sub trabe citrea.
Illic plurima naribus

vel post scriptum sit carmen. - flectere] metaphora sumpta ab equis (cf. Carm. III, 7, 25); inde etiam

te re

adiectiva mollis et durus. vocant] Ingeniosa quidem sed non necessaria coniectura Peerlkampii est rite vocant, nam revocant non est iterum vocant, sed „a me ad se vocant." Sat. II, 3, 264. tempestivius] magis opportune, ut Ovid. Trist. IV, 10, 81: „Felices ambo tempestiveque sepultos." in domum] Boni etiam codices in domo; rectius tamen illud propter motum qui inest in comissatione. Pauli] Videtur esse Paulus Fabius Maximus cos. a. u. 743. Quem ne mireris versu 15 puerum nominari, cogita hunc valde gratiosum fuisse apud Augustum neque iam observatas esse leges annales. Alii, ut Orellius et Walckenaerius, eius filium significari putant, ad quem dulcissimae Ovidii epistolae ex Ponto scriptae sunt; secundum Walckenaerium hic puer a. 739 vigesimum fere annum agebat. purp. al. oloribus] Ipsa Venus siquidem alata non est, vehitur tamen alitibus. Purpureum autem non rubicundum est sed nitidum ac splendens; ita etiam nivem purpuream dicere potuerunt latini poetae. iecur] Apud antiquos

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

"

centum ar

V. 13. decens] formosus, ut III, 27, 53. Ad ea quae sequuntur compara Carm. II, 1, 13. tium] cf. Cic. Rosc. Am. 41, 120. Ovid. Rem. Am. 713: Nec solam faciem, mores quoque confer et artes." militiae tuae] vide ad Carm. III, 26, 2. quandoque] quandocunque, ut Carm. IV, 2, 34. A. P. 359. Largi] In aliis largis ; verum rectius largus habetur aemulus, quippe qui liberalitate sua puellarum animos flectere studeat. Sic venuste contra Pauli multas artes una aemuli divitiarum copia ponitur. - Albanos] Praeter Albanum lacum proprie dictum tres ibi alii et proximi fuerunt lacus; inde pluralis numerus. Videtur Paulus villam ibi habuisse. trabe citrea] Sic in antiquissimis codicibus; Cypria ex corruptione et prava memoria loci Carm. I, 1, 13 ortum. Citrus arbor bene olens et pretiosissima ex Africa petebatur. Apud Persium 1,53 inveniuntur lecti

Duces thura, lyraeque et Berecyntiae
Delectabere tibiae

Mixtis carminibus non sine fistula;

25 Illic bis pueri die

30

Numen cum teneris virginibus tuum
Laudantes pede candido

In morem Salium ter quatient humum.
Me nec femina nec puer

Iam nec spes animi credula mutui
Nec certare iuvat mero

Nec vincire novis tempora floribus.

Sed cur heu, Ligurine, cur

Manat rara meas lacrima per genas?

35 Cur facunda parum decoro

40

Inter verba cadit lingua silentio ?

Nocturnis ego somniis

Iam captum teneo, iam volucrem sequor
Te per gramina Martii

Campi, te per aquas, dure, volubiles.

citrei.

[ocr errors]

Carmen II.

Pindarum quisquis studet aemulari,
Iule, ceratis ope Daedalea

Berecyntiae tibiae] cf. Carm. III, 19, 20; de dativo Epod. 9, 5. Indicatur concentus trium instrumentorum; cui accedunt mox cantus et saltatio. cf. IV, 15. 30. bis die] matutino et vespertino tempore. morem Salium] cf. Carm. 1, 36, 12.

[ocr errors]

ter quatient humum] cf. Carm. III, 18, 16 et I, 37, 2.

V. 30. mutui] cf. Carm. II, 12, 15. novis floribus] Inde concludas, verno tempore carmen scriptum esse. Ligurine] fictum nomen. Ad eundem est Carm. 10. rara] cf. Carm. I, 13, 6. Egregie intimus animi sensus furtim et raro cadentibus lacrimis exprimitur. Huc accedit silentium, de quo cfr. Epod. 11, 9. per gramina] [n somniis sequi Ligue

per

rinum sibi videtur currentem Campum, natantem per Tiberim; ibi enim quam maxime sese prodit pueri venustas. Cfr. Carm. III, 12, 7 sqq.

Carmen II.

Anno 738 Germani populi, Usipetes, Tencteri et Sugambri, excursiones in Galliam trans Rhenum fecerant neque equitatum solum Romanum contra se missum vicerant sed etiam M. Lollio legato gravem cladem intulerant. Quos ut ulscisceretur Augustus ipse in Galliam profectus nominis sui magnitudine tantopere Germanos terruit, ut obsidibus datis in suos fines redirent. Quo facto restitutoque honore imperii Au

« AnteriorContinuar »