Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ut nemo Varius ducit; molle atque facetum 45 Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
50 At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Atti?

Non ridet versus Enni gravitate minores,
55 Cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius ac si quis pedibus quid claudere senis,
60 Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos

ita ut percussio idem sit quod ictus, κροῦσις. facetum] Quintil. VI, 3, 19: „Facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere. Neque enim diceret Horatius, facetum carminis genus natura cencessum esse Virgilio. Decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto. Ideoque in epistolis Cicero haec Bruti refert verba: „,,,Nae illi sunt pedes faceti ac deliciis ingredienti (v. ingrediendi) molles.«« Quod convenit cum illo Horatiano molle atque facetum Virgilio. — Varrone Atacino] P. Terentius Varro, ab Atace (nunc Aude) Narbonensis Galliae fl. Atacinus dictus, a. u. c. 672-717, ad exemplum Apollonii Argonautica, deinde satiras, elegias, Cosmographiam, carmen de Caesaris bello Aquitanico scripsit. De eo Quintil. X, 1, 87: „Atacinus Varro in iis per quae nomen est assecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples." quibusdam aliis] Incertum est quos indicaverit; scimus tamen Saevium aliquem Nicanorum, T. Quintium Attam alios satiras scripsisse. inventore minor] Lucilium inventorem sa

tirici generis dici docent ea quae adduntur. cf. Sat. II, 1, 62 sq. 74 sq. tollenda] recidenda. cf. Sat. I, 4, 11.

[ocr errors]

doctus] ironice positum. Altij L. Attius natus a. u. c.584, tragoediarum nobilissimus scriptor. Epist. II, 1, 56. De Ennio vide ad Carm. IV, 8, 20. maiore reprensis] Lucilius etsi in Attio et Ennio quae sibi non placerent reprehendebat, tamen se reprehensis maiorem non gloriabatur. Idem igitur de se quoque iudicandum ait Horatius. num illius] Hoc quaeritur, utrum carminis an Lucilii natura factum sit ut versiculos tam duros parumque politos fecerit. Inter se opponuntur duae particulae num; neque in iis quidquam inest negationis, utpote in obliqua interrogatione. Vide Zumpt. §. 351 fin. Deinde ne simpliciter diceret versiculos euntes mollius quam suos, hanc partem quam suos simili ratione dilatavit ac descripsit qua Sat. I, 4, 9. Iam nihil offendes in hoc loco, cum verba hoc tantum, quippe quae proxime praecedentem sententiam repetant, quodammodo abundare intellexeris. Simul vero vides, quanta his additis accedat vis verbis pedibus quid claudere senis; nam hoc

Ante cibum versus, totidem coenatus; Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
65 Comis et urbanus, fuerit limatior idem

Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
70 Perfectum traheretur, et in versu faciendo

Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas iterum quae digna legi sint
Scripturus, neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens

75 Vilibus in ludis dictari carmina malis?

Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax
Contemptis aliis explosa Arbuscula dixit.

Men moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod

quidem minimum est quod curare
debeat poeta.
ac si i, e. quam
si. cf. Sat. I, 2, 21.

V. 61. Etrusci Cassi] Diversus hic a Cassio Parmensi. Epist. I, 4, 3. Hic igitur Etruscus permulta scripsit, ita ut festinatione prope ardesceret. Iam cum nescio quo casu magna eius librorum et chartarum multitudo flammis corriperetur, ut ipse undique libris et igne circumventus vitam aegre servaret, malevoli quidam derisores ipsum suo fervore libros incendisse urbane affirmabant. Si pauciores eius fuissent libri, nihil inde factum esset periculi. Eam puto esse famam de Cassio divulgatam, qua certam aliquam rem significari apertum est. Illud autem quod Scholiastae tradunt, Cassio mortuo decrevisse senatum, ut libri cum cadavere comburerentur, ridiculum est ipsorum ex hoc loco commentum. Amburitur qui flammis undique cinctus uritur; neque est necessarium eum igne simul perire. ef. Cic. Mil. 5, 12 ac saepius amburi dicuntur qui fulmine tacti non necantur. Graecis intacti carminis

auctor] Concedam, inquit Horatius,
libenter Lucilium limatiorem fuisse
quam in homine, qui genus aliquod
poeticum rude adhuc et a Graecis
intactum primus tentare audeat, ex-
spectari possit.
poetarum senio-
rum] Livii Andronici, Cn. Naevii,
Pacuvii, Attii Ennii, aliorum. di-
latus] si vita eius in nostram aeta-
tem incidisset. traheretur] A flu-
mine sumptum vocabulum; fluebat
enim Lucilius lutulentus.
ungues] usque ad vivam carnem ;
prostans pars unguium vita caret,
inde ipsi vivi dicuntur. stilum
vertas] Superiore i. e. lata stili parte
oblitterari solebant male exarata.

-

vivos

a

V.74. paucis lectoribus] sed quibus rectum sit iudicium. ludis] cf. Epist. I, 20, 17. Arbuscula Mima fuit eximia; quae cum aliquando a multitudine exsibilata, paucis equitibus laudata esset, horum se prudentium laudem imperitae multitudinis vituperationi longe praeferre dixit. Pantilius] Nomen est mali poetae, qui cum clam adversarios pungeret, cimex acerbe dicitur. Demetrius] idem qui supra v. 18 si

Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
80 Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque.
Ambitione relegata te dicere possum,

85 Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre simulque
Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni,
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacunque,
Arridere velim, doliturus si placeant spe
90 Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter iubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

mius audit. Fannius] Fannius Quadratus. Sat. I, 4, 21. Plotius] vide ad Sat. 1, 5, 40 De Valgio ad Carm. II, 9, de Aristio ad Carm. I, 22, de Viscis ad Sat. I, 9, 22. Octavius pocta fuit et historicus. cum fratre] Pedius Poplicola; vide supra ad v. 28. Bibuli] Sic omnes codices, quos cur plurimi editores post Bentleium reliquerint non satis causae esse video. Etenim quidni pluralem cum singulari Servi coniungat Hora tius? Suspicantur significari filios M. Calpurnii Bibuli et Ser. Sulpicii Rufi Icti, trib. pleb. a. u. c.706.— Fur

[ocr errors][merged small][merged small]

Q. HORATII FLACCI

SATIRARU M

LIBER SECUNDUS.

Satira I.

Sunt quibus in satira videor nimis acer et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid

Satira I.

Ultima haec omnium satirarum alteri_libro quasi prologus addita liberrimam habet et perfectam totius generis defensionem. Nam cum inter eos qui editis satiris laesos se sentirent haud dubie multi eo irae progrederentur, ut malignum quem putarent poetam iniuriarum posse accusari arbitrarentur, Horatius nunc simulat se C. Trebatium Testam, iuris peritissimum, de ea re consulere; qui olim Ciceronis amicus, a. u. c. 707 tribunus plebis, si tunc etiam vixit, sexagenarius fere fuit. Hunc igitur quid in tanta adversariorum malorumque hominum ira faciendum sibi praescribat rogat, ostendens simul neque malitia aut invidia ductum ad satiras scribendas se pervenisse neque ipsas satiras ita esse comparatas, ut innocentes adorirentur, immo vero et ipsum pacis esse amantissimum (v. 43 sq.) et satiras natura placidas illatas solum iniurias defendere (v 39); neque ab animo se posse impetrare, quin quae viderit iniqua et iniusta et improba ea

summisse ferat aut scribendi studium quo agatur ad aliam rem suis facultatibus altiorem convertat (v. 6—17), quoniam hoc genus a natura sibi quasi arma datum sit, quibus ita utatur ut lupus dente et cornu taurus (v. 47 sqq.). Neque ait se timere ne magni homines et in civitate potentes ideo sibi magis succenseant quam Lucilio idem olim facienti Laelius aut Scipio (v. 60 sqq.). Quae cum refellere non possit Trebatius, monet tamen ne propter mala carmina actio iniuriarum ipsi aliquando intentetur, cum fortasse quid leges de iis praescripserint nesciat. Iam ne leges quidem timendas sibi esse ait poeta, quoniam quae ipse Caesar Octavianus probaverit carmina ea non mala sed bona oporteat habeantur. Consentiente demum Trebatio splendidam quasi de inimicis victoriam reportasse videtur poeta; quid enim rectius, quid innocentius esse potest quam illud, quod Octavianus, potentissimus inter omnes et iustissimus - quam laudem v. 16 Octaviano non inconsulto tributam vides et Trebatius legum - iurisque peritissimus

Composui pars esse putat similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

5 Quid faciam praescribe. Quiescas. Ne faciam, inquis, Omnino versus ? Aio. Peream male, si non

Optimum erat; verum nequeo dormire. Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
10 Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus. Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos

[ocr errors]

pari approbatione laudaverunt ?
Haec igitur ultima poetae defensio
est et absoluta; de qua, ne mirum
credas satiris frequentem satirarum
excusationem addi considerandum
est ipsum hoc genus defendendi sa-
tiricum iniectis plurimis malorum ho-
minum castigationibus eximiaque ur-
banitate lepide esse ornatum; deinde
Horatium imitatum esse Lucilii exem-
plum, cuius tota vita in satiris aperte
fuit proposita (v. 33). Veri simile
est scriptam esse hanc satiram u. a.
c. 724, qui quidem annus optime
convenire videtur cum paucis tem-
porum quae hic latent indiciis (v. 11
et 13-15); ut totus liber intra an-
nos 719-724 confectus videatur.
Quamquam non defuerunt qui spa-
tium aliquod longius inter primum
librum et secundum intercessisse pro-
babilius putarent, causam invenien-
tes in ipso quod inter utriusque li-
bri satiras interest discrimine. Nam
praeterquam quod alterius libri sati-
rae „numeris, elocutione ac compo-
sitione et perfectiores sunt quam
priores et dramatica forma novo vel-
uti artificio novam induunt et sin-
gularem indolem" (Frank. fast. Hor.
p. 71), iuvenilis etiam fervor ac ve-
hementia sententiarum, gravis in ac-
cusandis carpendisque vitiis acerbi-
tas liberrima singulorum hominum
castigatio molli ac placido deducendi
sermonis vigori, considerato consilio
ac lenitati reprehensionis, comi in
vellicandis hominum ac vitae perver-
sitatibus urbanitati ubique cessit. Hae

tamen virtutes cum in posterioribus satiris maiores, in iis qui primo libro propiores sunt, ut in Sat. 2, minores inveniantur, quid prohibet quominus in homine tricesimum aetatis annum egresso paulatim eas provenisse, in perfectissimo epistolarum genere maxime excultas credamus?

[ocr errors]

V. 1. ultra legem] ultra modum et iustum satirarum finem; cf. A. P. 135. sed legem dixit, cum iuris consultum alloqueretur. Deinde tendere sumptum ab arcu, quo etiam quod contrarium hic ponitur sine nervis referendum. Qui enervem putabant Horatianam satiram, iis lepida urbanitas minus placuit quam durae salsaeque Lucilii facetiae. deduci] a nendo sumptum, ut Sat. I, 10, 44. Epist. II, 1, 225. ter] coniunge cum transnanto. Numerum autem ternarium medici amabant, qui in eo nescio quid magicae potestatis inveniebant. praemia] approbationem Caesaris et laudem aequalium. pater] reverentiae nomen, quo iuniores alloquebantur seniores. cf. v. 60. Ceterum haec Horatii excusatio frequentissima; veluti Carm. II, 12. IV, 2. I, 6. fracta cuspide] „qua vulneratus erat hostis. Ex historia de Mario hoc sumptum est; nam Marius adversus Santonas talia tela commentus est, ut fracta mitterentur, ne remitti ab hostibus possent.“ Porphyr. Gallos autem et Parthos nominavit ut infestissimos et pervicacissimos Romano nomini hostes. Ceterum a. 724 Octavianus ex Aegypto per Sy

« AnteriorContinuar »