Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Forte latus, nigros angusta fronte capillos,
Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
Inter vina fugam Cinarae moerere protervae.
Forte per angustam tenuis vulpecula rimam
30 Repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
Ire foras pleno tendebat corpore frustra;

Cui mustela procul, Si vis, ait, effugere istine,
Macra cavum repetes artum, quem macra subisti.
Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno:
35 Nec somnum plebis laudo satur altilium nec
Otia divitiis Arabum liberrima muto.

Saepe verecundum laudasti, rexque paterque
Audisti coram, nec verbo parcius absens :
Inspice, si possum donata reponere laetus.
40 Haud male Telemachus, proles patientis Ulixei:
Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
Porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.

[ocr errors]

Parvum parva decent: mihi iam non regia Roma 45 Sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.

ferunt; ad illos enim ex donis suis nihil revenit gratiae aut laudis. Quare libere beneficiis tuis utar, quae tu, cum dares, non voluisti imminuere adhaerentibus molestiis et incommodis. Olim cum iuvenis essem, semper apud te eram delectabarque urbana vita; ita me gratum praestare nunc, cum senescam, iam non potero." angusta fronte] Contrarium habes in hoc loco Plinii Epist. III, 6, 2: rari et cedentes capilli, lata frons. Ceterum vide ad Carm. I, $33, 5. Cinarae] vide ad Carm. IV, 13, 21. forte] idem quod aliquando, ut Sat. I, 9, 1. Cicero ita locutus esse non videtur, sed posteriores. vulpecula] De hac omnium codicum scriptura Bentleius: Vestram fidem, inquit, venatores, rustici, physici! Frumento vescitur vulpecula? Quis vel fando hoc audivit, quis prodidit ?«, ac scribi iubet nitedula; quae coniectura cum olim recepta esset ab editoribus, nunc recte reiicitur. Nam praeterquam quod

-

[ocr errors]

--

vulpecula etiam ab Isidoro comprobatur Orig. 1, 39: „ad mores spectat fabula, ut apud Horatium mus loquitur muri (Sat. II, 6, 90), mustela vulpeculae," tenendum est apologorum inventores non tam physicam probabilitatem spectare quam doctrinae veritatem. cumeram] Sat. I, 1,53. cavum quem] Duplex substantivi forma est, cavum et cavus. cf. Sat. II, 6, 116. verecundum] cf. Carm. II, 18, 12. rex] Hoc nomine tenuiores et clientes patronos suos et fautores ornare solebant. cf. Epist. I, 17, 20. 43. Telemachus] Hom. Od. IV, 601 sqq. Eodem ait animo se reddere posse omnia quae acceperit, quo olim Telemachus equos sibi oblatos, utpote inutiles sibi suaeque patriae, recusaverit. patientis] πολύτλας, ταλασίφρων. vccuum Tibur] vacuum a turba et negotiis et officiis, plenum tranquillitatis. Epist. 11,2, 81. Virgil. Georg. II, 225. Ceterum cf. Carm. II, 6, 5

12. De Tarento cf. Sat. II, 4, 34.

Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
Clarus ab officiis octavam circiter horam
Dum redit atque foro nimium distare Carinas
Iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
50 Adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
Cultello proprios purgantem leniter ungues.

Demetri, Accipiebat abi, quaere et refer, unde domo, quis, Cuius fortunae, quo sit patre quove patrono. 55 It, redit et narrat, Vulteium nomine Menam, Praeconem, tenui censu, sine crimine, nötum, Et properare loco et cessare et quaerere et uti Gaudentem parvisque sodalibus et lare certo Et ludis et post decisa negotia Campo.

puer hic non laeve iussa Philippi *******

[ocr errors]

60 Scitari libet ex ipso quodcunque refers: 'dicai Ad coenam veniat. Non sane credere Mena, qui

[ocr errors]

V.46. Philippus] L. Marcius Philippus, consul a. u. c. 663, quem Cicer. de orat. III, 1 hominem vehementem et disertum et inprimis fortem ad resistendum appellat. De ipsa autem lepida narratiuncula bene sic disputavit Orellius: „Haec narratiuncula ita cum praecedentibus conne. ctitur, ut Vulteii exemplo satis le pido demonstret virum prudentem, ubi casu aliquo collocetur in statu suae condicioni atque ingenio minus conveniente, etiam cum non levi iactura ex eo sese extricaturum esse, quo magis sibi aptum occupet." Foro] ablativus est; in personis alia ratio est. cf. Epist. I, 18, 4. - Carinas] „Vicus Romae celeberrimus in regione IV constitutus ab aedificiis in modum carinarum factis vocatus esse dicitur; ibi fuit templum Telluris, aedes Iunonis Sororiae, domus Pompeii, Antonii, Q. Ciceronis, aliorum virorum principum et ipsius Philippi." Obbarius. Forum Romanum in regione VII situm erat. — adrasum] Tenendum hoc est et ex auctoritate codicum et quia homines adraduntur, barba abraditur. Ut aiunt dictum est de re narrando tradita, ut Epist. I, 6, 40. I, 17, 18. — vacua] quia qui adfuerant iam reliquerant tonstrinam, Vulteius autem otiosus

Me

et sibi placens ita remanserat, ut ex placido vultu tranquillitas eius animi intelligeretur. Haec igitur species hominis Philippum allexit. nam] Libertus igitur fuit, quod ex hoc nomine Philippus antea de condicione Vulteii incertus (quare quaesivit „quo patre quove patrono“) intellexit, — notum] Noli hoc coniungere neque cum praecedentibus verbis sine crimine neque cum insequentis versus infinitivis. Ut homo sine crimine innocens est et probus, sic notus is recte dicitur, qui non in omnium hominum, ut magni ac nobiles viri, sed in multorum eiusdem et condicionis et regionis cognitionem pervenit, praesertim praeco, cui cum multis fortasse hominibus negotia erant. Verba autem sine crimine adiectivi vice funguntur sin lingua latina, cui negantia verba non tam facili opera licuit componere quam Graecae. cf. Ovid. Met. VII, 275. Senec. Phoen. 513: „sine crimine exsul."

[ocr errors]

Infinitivi properare, cessare cett. intelligendi sunt ex-forma orationis obliquae, qua servus Vulteii verba domino refert. loco] vide ad Carm. IV, 12, 28. non sane] idem fere quod vix, ov nάvu. Varro R. R. III, 16, 10: „Parva villa et agellus non sane maior iu

Mirari secum tacitus. Quid multa? Benigne
Respondet. Negat ille mihi? Negat improbus et te
Negligit aut horret. Vulteium mane Philippus

65 Vilia vendentem tunicato scruta popello
Occupat et salvere iubet prior; ille Philippo
Excusare laborem et mercenaria vincla,

Quod non mane domum venisset, denique quod non
Providisset eum. Sic ignovisse putato

70 Me tibi, si coenas hodie mecum.

Ut libet. Ergo
Post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.
Ut ventum ad coenam est, dicenda tacenda locutus
Tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
Occultum visus decurrere piscis ad hamum,
75 Mane cliens et iam certus conviva, iubetur
Rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Impositus mannis arvum coelumque Sabinum
Non cessat laudare. Videt ridetque Philippus,
Et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
80 Dum septem donat sestertia, mutua septem
Promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra
Quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
Sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,
-- 85 Immoritur studiis et amore senescit habendi.
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Spem mentita seges, bos est enectus arando,
Offensus damnis media de nocte caballum

Arripit iratusque Philippi tendit ad aedes.ro)
90 Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus,
Durus', ait, Vultei, nimis attentusque videris
Esse mihi. Pol me miserum, patrone, vocares,
Si velles, inquit, verum mihi ponere nomen.
Quod te per Genium dextramque deosque Penates
95 Obsecro et obtestor, vitae me redde priori.
Qui semel adspexit, quantum dimissa petitis
Praestent, mature redeat repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.

*སྒྲ

Epistola VIII.

[ocr errors]

Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.

· ar

30. enectus arando] Prae nimio
labore concidit bos; nimirum bonus
Vulteius urbanam suam sedulitatem
(v. 65. 71) rus ctiam contulisse vi-
detur, ut quem ipse libenter susci-
peret magnum laborem etiam bubus
imponeret. Imperitia igitur fuit qua
peccavit, non nimia cupiditas.
ripit] Hoc verbum et quae addita
sunt media de nocte, quam subito
fastidium ceperit Vulteium ad despe-
ratumque consilium abiiciendi labo-
ris adegerit, egregie ostendunt.
scabrum] Indicia haec sunt non ru-
sticae sed tristioris vitae. durus]
Huc quoque trahendum nimis, nam
Plin. Epist. VI, 30, 4: „Rusticorum
praediorum administratio poscit du-
rum aliquem et agrestem, cui nec
labor ille gravis nec cura sordida
nec tristis solitudo videatur.". deos-
que Penates] Sat. II, 3, 176. In ob-
testandi formula quod relativum est
infinitum pro propter quod, ut Grae-
corum & pro διότι. Virg. Aen. II,
141; cave tamen credas supplendam
esse illam praepositionem. semel]
Negligenda fuit optimorum codicum
auctoritas, qua quod comprobatur
simul ineptum est. Sed frequentis-

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

sima est horum vocabulorum confusio. Ceterum vide ad Carm. IV, 3, 1.

Epistola VIII.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Celsus Albinovanus (Epist. I, 3, 15) a Tiberio Nerone expeditionem in Armeniam faciente in cohortem receptus et ad scribendas arcanas, ut videtur et gravioris argumenti litteras adhibitus ex Armenia vel ex itinere Horatium salutaverat. Respondet Horatius hac epistola et amico gratulatur de novo munere et parata ad honores via. Quo consilio scienter describit animi sui praesentem statum et adhortatur amicum, ne nimia futurarum rerum exspectatione elatus animi continentiam perdat. In qua re tu noli reprehensionem odorari, quasi Celsus insperata sua tuna inflatus amicos suos superbe et arroganter tractarit, cum videas quam leniter poeta amicum admonuerit post liberam illam ac familiarem aegritudinis suae descriptionem dulcissimamque de salute eius rebusque curam. Horatii autem aegritudinem eam esse docuit lacobsius (Lect. Venus. p.336), qua saepe tentatos vi

na for

Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
Vivere nec recte nec suaviter: baud quia grando
5 Contuderit vites oleamque momorderit aestus,
Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,
Sed quia mente minus validus quam corpore toto.
Nil audire velim, nil discere quod levet aegrum,
Fidis offendar medicis, irascar amicis,

10 Cur me funesto properent arcere veterno;

1

Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam;
Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam.
Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se,
Ut placeat iuveni percontare utque cohorti.
15 Si dicet Recte, primum gaudere, subinde
Praeceptum auriculis hoc instillare memento:
Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.

demus praestantissimos quosque ho-
mines, praesertim artifices, qui cum
ad eam, quam animo et cogitatione
sibi formaverint, artis suae speciem
et magnitudinem pervenire posse sibi
non videantur severiusque de se su-
isque studiis ipsi iudicent quam alii,
non raro spem deponant animumque
tristitia quadam obrui patiantur. Quem
animi morbum alii neque intelligunt
neque possunt aut consolationibus
aut consiliis sanare; nimirum qui ita
laborant alienam medicinam spernen-
tes et remedia ex animo quaerentes
morbum alere magis quam curare
videntur. Scripta videtur epistola a.
u. c. 734.

[blocks in formation]

cf.

cenda sunt poesis finibus sed intel-
ligendus est totus animi cultus.
suaviter] Sat. I, 9, 5.- nil audire]
cf. Epist. I, 1, 48. cur me] vide
ad Carm. 1, 33, 3.
veterno] est
torpor quidam animi, ortus ille qui-
dem ex tristitia quadam et diffiden-
tia rerum et virium nostrarum.
Virg. Georg. I, 124. Tibur] Epist.
1, 7, 45. Sat. II, 7, 28. Non satis fir-
mis argumentis usi sunt qui praeter
Sabinam villam etiam Tiburtinam Ho-
ratio fuisse affirmarunt. Summum
quod possis concedere hoc est, ha-
buisse Horatium deversorium aliquod
Tibure; quamquam ne hoc quidem
certum est. Cic. ad Fam. VII, 23
circ. med.: „Libentius emerim dever-
sorium Terracinae, ne semper hospiti
molestus sim."-iuveni] Tiberio tunc
XXII annos nato. — subinde] dein-
de, protinus, continuo. cf. Colum.
II, 4, 11: „Ager primum aretur ulti-
ma parte mensis Augusti, subinde
Septembri sit iteratus." nos] ego
et omnes quibuscum versaris.

« AnteriorContinuar »