Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nil illi larvâ aut tragicis opus effe cothurnis.
Multa Cicirrus ad hæc, donaffet jamne catenam
Ex voto Laribus, quærebat? fcriba quod effet,
Nihilo deterius dominæ jus effe. Rogabat
Denique, cur unquam fugiffet; cui fatis una
Farris libra foret, gracili fic, tamque pufillo?
Prorfus jucunde cœnam producimus illam.

Tendimus hinc rectâ Beneventum; ubi fedulus hofpes

Pene macros arfit turdos, dum versat in igni:
Nam vaga per veterem dilapfo flamma culinam
Vulcano fummum properabat lambere tectum.
Convivas avidos cœnam, fervosque timentes
Tum rapere, atque omnes reftinguere velle videres.
Incipit ex illo montes Appulia notos
Oftentare mihi, quos torret Atabulus, et quos
Nunquam erepfemus, nifi nos vicina Trivici
Villa recepiffet, lacrymofo non fine fumo,
Udos cum foliis ramos urente camino.

Hic ego mendacem, ftultiffimus ufque, puellam Ad mediam noctem exfpecto: fomnus tamen aufert

Intentum Veneri; tum immundo fomnia visu
Nocturnam veftem maculant, ventremque fupinum./
Quattuor hinc rapimur viginti et millia rhedis,
Manfuri oppidulo, quod verfu dicere non est;
Signis perfacile eft: venit, viliffima rerum,
Hiç aqua; fed panis longe pulcherrimus, ultra

Callidus ut foleat humeris portare viator;
Nam Canusî lapidofus, aquæ non ditior urnå:
Qui locus a forti Diomede eft conditus olim.
Flentibus hic Varius difcedit moeftus amicis.
Inde Rubos feffi pervenimus, utpote longum
Carpentes iter, et factum corruptius imbri.
Poftera tempeftas melior; via pejor adusque
Bari monia pifcofi: dein Gnatia, lymphis
Iratis extructa, dedit rifusque jocosque,
Dum flammâ fine tura liquefcere limine facro
Perfuadere cupit. Credat Judæus Apella;

Non ego: namque deos didici fecurum agere æ

vum;

Nec, fi quid miri faciat natura, deos id

Triftes ex alto cœli demittere tecto.
Brundufium longæ finis chartæque, viæque.

SATIRA VI.

NON, quia, Mæcenas, Lydorum quicquid Hetrufcos
Incoluit fines, nemo generofior eft te;

Nec, quod avus tibi maternus fuit, atque paternus,
Olim qui magnis regionibus imperitarent;
Ut plerique folent, naso suspendis adunco
Ignotos, ut me libertino patre natum:
Cum referre negas, quali fit quisque parente

Natus, dum ingenuus. Perfuades hoc tibi vere,

Ante poteftatem Tulli atque ignobile regnum,
Multos fæpe viros, nullis majoribus ortos,
Et vixiffe probos, amplis et honoribus auctos:
Contra, Lævinum, Valeri genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulfus fugit, unius affis
Non unquam pretio pluris licuiffe, notante
Judice, quo nofti, populo; qui ftultus honores
Sæpe dat indignis, et famæ fervit ineptus;
Qui ftupet in titulis, et imaginibus. Quid oportet
Nos facere, a vulgo longe longeque remotos?
Namque efto, populus Lævino mallet honorem
Quam Decio mandare novo; cenforque moveret
Appius, ingenuo fi non effem patre natus;
Vel merito, quoniam in propriâ non pelle quieffem.
Sed fulgente trahit conftrictos gloria curru
Non minus ignotos generofis. Quo tibi, Tillî,
Sumere depofitum clavum, fierique tribuno?
Invidia accrevit, privato quæ minor effet:

Nam, ut quisque infanus nigris medium impediit

crus

Pellibus, et latum demifit pectore clavum,

Audit continuo, Quis homo hic? aut, Quo patre
natus?

Ut, fi qui ægrotet quo morbo Barrus, haberi
Ut cupiat formofus; eat quacunque, puellis
Injiciat curam quærendi fingula, quali
Sit facie, furâ quali, pede, dente, capillo :
Sic, qui promittit, cives, urbem fibi curæ,

Imperium fore, et Italiam, et delubra deorum;
Quo patre fit natus, num ignotâ matre inhoneftus,
Omnes mortales curare et quærere cogit.

Tune Syri, Damæ, aut Dionysî filius, audes
Dejicere e faxo cives, aut tradere Cadmo?
At Novius collega gradu poft me fedet uno;
Namque eft ille, pater quod erat meus.

Paulus

Hoc tibi

Et Meffala videris? At hic, fi plostra ducenta Concurrantque foro tria funera, magna fonabit Cornua quod vincatque tubas: faltem tenet hoc

nos.

Nunc ad me redeo, libertino patre natum;
Quem rodunt omnes libertino patre natum:
Nunc, quia fum tibi, Mæcenas, convictor; at olim,
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.

Diffimile hoc illi eft: quia non, ut forfit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum;
Præfertim cautum dignos affumere, pravâ
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me poffunt, cafu quod te fortitus amicum;
Nulla etenim tibi me fors obtulit: optimus olim
Virgilius, poft hunc Varius, dixere quid effem.
Ut veni coram, fingultim pauca locutus,

(Infans namque pudor prohibebat plura profari)
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,

Sed quod eram, narro: respondes, ut tuus eft mos,

Pauca: abeo; et revocas nono poft mense, jubesque
Effe in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi fecernis honeftum,
Non patre præclaro, fed vitâ et pectore puro.
Atqui, fi vitiis mediocribus ac mea paucis
Mendofa eft natura, alioqui recta, (velut fi
Egregio infperfos reprendas corpore nævos)
Si neque avaritiam, neque fordes, aut mala luftra
Objiciet vere quisquam mihi; purus et infons,
(Ut me collaudem) fi et vivo carus amicis;
Caufa fuit pater his, qui macro pauper agello
Noluit in Flavî ludum me mittere, magni
Quo pueri, magnis e centurionibus orti,
Lævo fufpenfi loculos tabulamque lacerto,
Ibant octonis referentes idibus æra:

Sed puerum eft aufus Romam portare, docendum
Artes, quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos: veftem fervosque fequentes,
In magno ut populo, fi qui vidiffet, avitâ
Ex re præberi fumtus mihi crederet illos.
Ipfe mihi, cuftos incorruptiffimus, omnes
Circum doctores aderat. Quid multa? pudicum
(Qui primus virtutis honos) fervavit ab omni
Non folum facto, verum obprobrio quoque turpi:
Nec timuit, fibi ne vitio quis verteret, olim
Si præco parvas, aut (ut fuit ipse) coactor
Mercedes fequerer; neque ego effem queftus: ad

hæc nunc

P

« AnteriorContinuar »