Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

continuo refpub. dicenda fit) quod in ea ad exemplum insigne sit nil audivi, parare vitæ commoda, tueri parta, id naturæ debemus, non arti; aliena libidinose invadere, fibi mutuo ad rapinam auxilio esse, in scelus conjurare, id naturæ pravitati. Jus quoddam apud eos exercetur ; nec mirum : cæteræ virtutes facile fugantur, justitia vere regia, ad fui cultum impellit, sine qua vel injustiffimæ focietates cito diffolverentur. Nec omiferim tamen, Saracenos Turcarum propemodum conditores 'non armis magis quam bonarum literarum ftudiis imperium suum propagaffe. Sed fi antiquitatem repetamus, inveniemus non institutas modo ab arte, fed fundatas olim fuisse respublicas. Antiquisfimi quique gentium indigenæ in fylvis et montibus errasse dicuntur, ferarum ritu pabuli commoditatem fequuti, vultu erecti, cætera proni, putasses præter formæ dignitatem nihil non commune cum bestiis habuiffe ; eadem antra, iidem fpecus cælum et frigora defendebant; nulla tunc urbs, non ædes marmoreæ, non ara deorum, aut fana collucebant, non illic fas sanctum, nondum jura in foro dicebantur, nulla in nuptiis tæda, non chorus, nullum in mensa geniali carmen, nullum folenne funeris, non luctus, vix turnulus defunctos honeftabat; nulla convivia, nulli ludi, inauditus citharæ fonus, ipsa tunc omnia aberant, quibus jam inertia ad luxum abutitur. Cum repente artes et scientiæ agreftia hominum pectora cælitus afflabant, et imbutos notitia fui in una mænia pellexere. Quamobrem certe quibus authoribus urbes ipfæ primum conditæ funt, dein stabilitæ legibus, poft confiliis munitæ, poterunt iisdem etiam gubernatoribus quam diutiffime fælicissimeque confiftere. Quid autem ignorantia ? fentio, auditores, caligat, itupet, procul est, effugia circumspicit, vitam brevem queritur, artem longam; immo vero tollamus duo magna studiorum nostrorum impedimenta, alterum artis male traditæ, alterum noftræ ignaviæ, pace Galeni, seu quis alius ille fuit; totum contra erit, vita longa ars brevis; nihil arte præftabilius, adeoque laboriofius, nihil nobis fegnius, nihil remiffius; ob operariis et agricolis nocturna et antelucana industria vinci nos patimur; illi in re sordida ad vilem victum magis impigri sunt, quam nos in nobiliffima ad vitam beatam ; nos cum ad altiffimum atque optimum in

humanis

humanis rebus aspiremus, nec studium ferre poffumus, nec inertiæ dedecus; immo pudet esse id, quod non haberi nos indignamus. At valetudini cavemus à vigiliis et acri studio : turpe dictu, animum incultum negligimus, dum corpori metuimus, cujus vires quis non imminuat, quo majores acquirantur animo ? quanquam certe qui hæc causan, tur perditissimi plerique, abjecta omni temporis, ingenii, yaletudinis cura, comeffando, belluæ marinæ ad morem potando, inter fcorta et aleam pernoctando, nihilo fe infirmiores factos queruntur. Cum itaque fic fe afficiant atque affuefcant, ut ad omnem turpitudinem ftrenui atque alacres ; ad omnes virtutis actiones et ingenii hebetes et languidi fint, culpam in naturam aut vitae brevitatem falfo et inique transferunt. Quod fi modeste ac temperanter vitam degendo, primos ferocientis ætatis impetus ratione et pertinaci studiorum affiduitate mallemus edomare, cæleftem animi vigorem ab omni contagione et inquinamento purum et intactum servantes; incredibile esset, auditores, nobis post annos aliquot refpicientibus quantum fpatium confecisse, quam ingens æquor eruditionis cursu placido navigaffe. videremur. Cui et hoc egregium afferet compendium, fi quis norit et artes utiles, et utilia in artibus recte seligere. Quot lunt imprimis grammaticorum et rhetorum nugæ aspernabiles? audias in tradenda arte fua illos barbare loquentes, hos infantiflimos. Quid logica ? Regina. quidem illa artium fi pro dignitate tractetur : at heu quanta eft in ratione infania! non hic homines, fed plane acanthides carduis et fpinis vefcuntur. ( dura mefforum ilia ! quid repetam illain, quam metaphysicam vocant peripatetici, non artem, locupletissimam quippe me ducit magnorum virorum authoritas, non artem inquam plerumque, fed infames fcopulos, fed Lernam quandam sophisma. tum ad naufragii et peitem excogitatam : hæc illa quæ supra meinini togatæ ignorantiæ vulnera funt; hæc eadem cucullorum fcabies etiam ad naturalem philofophiam late permanavit: vexat mathematicos demonstrationum inanis gloriola ; his omnibus quæ nihil profutura funt meritò contemptis et amputatis, admirationi erit quot annos integros lucrabimur. Quid ! quod jurisprudentiam præsertim nostram turbata methodus obscurat, et quod pejus eft, fermo nescio quis, Americanus credo, aut ne humanus quidem, quo cum fæpe leguleios nostros clamitantes audiverim, dubitare, fubiit quibus non effet humanum os et loquela, an et his ulli affectus humani adeffent ; vereor certe ut pofsit nos fancta justitia respicere, vereor ut querelas ullo tempore noftras aut injurias intelligat, quorum lingua loqui nesciat

fermo molestia menta,

. Quapropter, auditores, fi nullum à pueritia diem sine præceptis et diligenti studio vacuum ire finamus, si in arte, aliena fupervacanea otiofa fapienteromittamus, certe intra ætatem Alexandri Magni majus quiddam et gloriofius illo terrarum orbe fubegerimus : tantumque aberit quo minus brevitatem vitæ, aut artis tædium ineusemus, ut flere et lachrymari promptius nobis futurum credam, ut illi olim, non plures fupereffe mundos de quibus triumphemus. Expirat ignorantia, jam ultimos videte conatus et morientem luctam; mortales præcipue gloria tangi, antiquos illos illustres longa annorum series atque decursus eum celebrarit, nos decrepito mundi senio, nos properante rerum omnium occafu premi, fi quid prædicandum æterna laude reliquerimus, noftrum nomen in angusto versari, cujus ad memoriam vix ulla posteritas succedat, frustra jam tot libros et preclara ingenii monumenta edi quæ

vicinus mundi rogus cremarit. Non inficior illud effe poffe verifimile ; at vero non morari gloriam cum bene feceris, id supra omnem gloriam eft. Quam nihil beavit istos inanis hominum fermo cujus ad abfentes et mortuos nulla voluptas, nullus sensus pervenire potuit ? nos fempiternum ævum expectemus quod noftrorum in terris faltem benefactorum memoriam nunquam delebit ; in quo, fi quid hic pulchre meruimus, præsentes ipsi audiemus, in quo qui prius in hac vita continentiffime acta omne tempus bonis artibus dederint, iifque homines adjuverint, eos singulari et fumma supra omnes fcientia auctos effe futuros multi graviter philoso. phati funt. Jam cavillari definant ignavi quæcunque adhuc nobis in scientiis incerta atque perplexa sint, quæ tamen non tam fcientiæ, quam homini attribuenda funt ; hoc est, auditores, quod et illud nescire Socraticum et timidam scepticorum hæfitationem aut refellit, aut confolatur, aut compensat. Jam vero tandem aliquando quænam ignorantiæ beatitudo? sua fibi habere, à nemine lædi, omni cura et molestia supersedere, vitam secure et quiete, quoad potest, traducere ; verum hæc feræ aut volucris cujuspiam vita est, quæ in altis et penitiffimis fylvis in tuto nidulum coelo quamproximum habet, pullos educit, sine aucupü metu in pastum volat, diluculo, vesperique suaves modulos emodu. latur. Quid ad hæc desideratur æthereus ille animi vigor? Exuat ergo hominem, dabitur fane Circæum poculum, ad bestias prona emigret : ad bestias vero? at illæ tam tura pem hospitem excipere nolunt, fi quidem illæ five inferioris cujufdam rationis participes, quod plurimi disputarunt, five pollenti quodam instinctu fagaces, aut artes, aut artium simile quoddam apud fe exercent. Namque et canes in persequenda fera dialecticæ non ignaros effe narratur apud Plutarchum, et fi ad trivia forte ventum sit, plane disjuncto uti fyllogismo. Lusciniam veluti præcepta quædam musices pullis suis tradere folere refert Aristoteles ; unaquæque fere bestia sibi medica est, multæ etiam infignia medicinæ documenta hominibus dedere. Ibis Ægyptia alvi purgandæ utilitatem, hippopotamus detrahendi

fanguinis oftendit. Quis dicat astronomiæ expertes à quibus tot ventorum, imbrium, inundationum, serenitatis præfagia petantur ? Quam prudenti et severa ethica supervolantes montem Tau. rum anseres' obturato lapillis ore periculofæ loquacitati moderantur; multa formicis res domestica, civitas apibus debet; excubias habendi, triquetram aciem ordinandi rationem ars militaris gruum effe agnofcit. Sapiunt altius bestiæ, quam ut suo cætu et confortio ignorantiam dignentur ; inferius detrudunt. Quid ergo ? ad truncos et faxa. At ipfi trunci, ipfa arbusta, totumque nemus ad doctissima Orphei carmina folutis quondam radicibus festinavere. Sæpe etiam mysteriorum capaces, ut quercus olim Dodoneæ, divina oracula reddidere. Saxa etiam facræ poetarum voci docilitate quadam respondent : an et hæc aspernantur à se ignorantiam ? Num igitur infra omne brutorum

genus, infra stipites et faxa, infra omnem naturæ ordinem licebit in illo Epicureorum non effe requiescere ? Ne id quidem: quandoquidem neceffe eft, quod pejus, quod vilius, quod magis miserum, quod infimum est, effe ignorantiam ? Ad vos venio, auditores intelligentissimi, nam et ipfe fi nihil dixiffem, vos mihi tot non tam arguVOL. VI.

0

menta, quam tela video, quae ego in ignorantiani usque ad perniciem contorquebo. Ego jam claflicum cecini, vos ruite in prælium'; fummovete à vobis hostem hanc, prokibete veftris porticibus et ambulacris ; hanc fi aliquid effe patiamini, vos ipfi illud eritis, quod nostis- omnium effe miferrimum. Vestra itaque hæc omnium caufa eft. Quare fi egơ jam multo fortasse prolixior fuerim, quam pro con, fuetudine hujus loci liceret, præterquam quod ipsa rei dignitas hoc poftulabat, dabitis et vos mihi veniam, opinor, judices, quandoquidem, tanto magis intelligitis in vos quo fim animo, quam vestri ftudiofus, quos labores, quas vigiliás veftra caufa non recufazim, Dixi,

« AnteriorContinuar »