Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ARTIS

LOGICÆ

PLENIOR INSTITUTIO,

AD PETRI

PETRI RAMI

METHODUM CONCINNATA,

Adjecta est Praxis Analytica, et PETRI RAMI Vita.

LIBRIS DUOBUS.

PREFATIO.

Quanquam philofophorum multi, fuopte ingenio freti, contempfiffe artem logicam dicuntur, eorum tamen qui vel fibi, vel aliis propter ingenium aut judicium natura minus acre ac perfpicax utiliffimam effe fibique diligenter excolendam judicarunt, optime eft de ea meritus, ut ego quidem cum Sidneio noftro fentio, Petrus Ramus. Cæteri fere phyfica, ethica, theologica logicis, effrænata quadam licentia, confundunt. Sed nofter dum brevitatem fectatus eft nimis religiofe, non plane luci, fed ubertati tamen lucis, quæ in tradenda arte, non parca, fed plena et copiosa esse debet, videtur defuiffe: id quod tot in eum fcripta commentaria testantur. Satius itaque fum arbitratus, quæ ad præcepta artis plenius intelligenda, ex ipfius Rami fcholiis dialecticis aliorumque commentariis neceffario petenda funt, ea in ipfum corpus artis, nifi ficubi diffentio, transferre atque intexere. Quid enim brevitate confequimur, fi lux aliunde

O 2

aliunde eft petenda? Præftat una opera, uno fimul in loco artem longiufculam cum luce conjungere, quam minore cum luce breviffimam aliunde illuftrare; cum hoc non minore negotio multoque minus commode hactenus fiat, quam fi ars ipfa ut nunc fuapte copia fe fuse explicaverit. Quam artis tradendæ rationem uberiorem ipfe etiam Ramus in arithmetica et geometria aliquanto poft à fe editis, edoctus jam longiore ufu, fecutus eft; fuafque ipfe regulas interjecto commentariolo explanavit, non aliis explanandas reliquit. Quorum cum plerique nefcio an nimio commentandi studio elati, certe omnis methodi quod in iis mirum fit, obliti, omnia permifceant, poftrema primis, axiomata fyllogifmos eorumque regulas primis quibufque fimplicium argumentorum capitibus ingerere foleant, unde caliginem potius difcentibus offundi quam lucem ullam præferri neceffe eft, id mihi cavendum imprimis duxi, ut nequid præriperem, nequid præpoftere quafi traditum jam et intellectum, nequid nifi fuo loco attingerem; nihil veritus ne cui forte ftrictior in explicandis præceptis existimer, dum perpendenda magis quam percurrenda proponere ftudebam. Nec tamen iis facile affenferim, qui paucitatem regularum objiciunt Ramo, quarum permultæ etiam ex Ariftotele ab aliis collectæ, nedum quæ ab ipfis cumulo funt adjectæ, vel incertæ vel futiles, difcentem impediunt atque onerant potius quam adjuvant: ac fiquid habent utilitatis aut falis, id ejufmodi eft, ut fuopte ingenio quivis facilius percipiat, quam tot canonibus memoria mandatis, addifcat. Multoque minus conftitui, canones quidvis potius quam logicos, à theologis infercire; quos illi, quafi fubornatos in fuum ufum, tanquam è media logica petitos, depromant de Deo, divinifque hypoftafibus et facramentis; quorum ratione, quo modo eft ab ipfis informata, nihil eft à logica, adeoque ab ipfa ratione, alienius.

Prius autem quam opus ipfum aggredior, quoniam ars logica omnium prima eft fuifque finibus latiffime patet, præmittam quædam de arte generalia, deque artium diftri butione; artem deinde ipfam perfequar: ad extremum, analytica quædam exempla, five ufum artis, exercitationis caufa, iis quibus opus eft, et in eo genere exercere se libet,

3

exhi

exhibebo: quibus opus eft inquam; quibus enim ingenium per fe viget atque pollet, is ut in hoc genere analytico cum labore nimio ac miferia se torqueant, non fum author. Ad id enim ars adhibetur, ut naturam juvet, non ut impediat : adhibita nimis anxie nimifque fubtiliter, et præfertim ubi opus non eft, ingenium per fe jam fatis acutum, obtundit potius quam acuit; ita plane ut in medicina remediorum ufus vel nimius vel non neceffarius, valetudinem debilitat potius quam roborat. Quod autem Ariftotelis aliorumque veterum auctoritatem ad fingulas fere logicæ regulas adjungimus, id quidem in tradenda arte fupervacuum fuiffet, nifi novitatis fufpicio, quæ Petro Ramo hactenus potiffi mum obfuit, adductis ipfis veterum authorum teftimoniis, effet amolienda.

Artium omnium quafi corpus et comprehenfio xuxλoTaideia Græce, i. e. eruditionis circuitus quidam in fe redeuntis, adeoque in fe abfolutæ atque perfectæ, vel philofophia dicitur. Hæc cum fapientiæ ftudium proprie figni ficat, tum vulgo artium omnium vel doctrinam, vel fcientiam doctrinam, cum præcepta artium tradit; fcientiam, cum ars, quæ habitus eft quidam mentis, præceptis illis percipitur, quafique poffidetur. Eodem modo et artis fignificatio diftinguitur: cum doctrinam fignificat, de qua nobis potiffimum hic eft agendum, eft ordinata præceptorum exemplorumque comprehenfio five methodus, qua quidvís utile docetur,

Artis materia præcepta funt: quæ qualia effe debeant, artis logicæ, quam nunc tradimus, proprium eft fuo loco præfcribere,

Forma five ipfa ratio artis, non tam eft præceptorum illorum methodica difpofitio, quam utilis alicujus rei præceptio per id enim quod docet potius, quam per ordinem docendi, ars eft id quod eft; quod ex cujufque artis defini tione perfpicitur, ut infra oftendetur,

Præceptorum artis tria genera funt: duo præcipua "definitiones et diftributiones;" quarum doctrinam generalem logica etiam loco idoneo fibi vendicat; tertium, minus principale," confectarium" nominatur; eftque proprietatis alicujus explicatio, ex definitione fere deducta,

[blocks in formation]

Exempla funt quibus præceptionum veritas demonftratur, ufufque oftenditur : funtque, ut fcite Plato, quafi obfides fermonum: quod enim præcepto in genere docetur, id exemplo in fpecie confirmatur.

Efficiens artis primarius neminem reor dubitare quin fit Deus, author omnis fapientiæ: id olim philofophos etiam non fugit.

Caufæ miniftræ fuerunt homines divinitus edocti, ingenioque præftantes; qui olim fingulas artes invenerunt. Inveniendi autem ratio eadem prope fuit quæ pingendi; ut enim in pictura duo funt, exemplum five archetypus, et ars pingendi, fic in arte invenienda, archetypo refpondet natura five ufus, et exemplum hominum peritorum, arti pictoris refpondet logica; faltem naturalis, quæ facultas ipfa rationis in mente hominis eft; juxta illud vulgo dictum, ars imitatur naturam.

Ratio autem five logica, primum illa naturalis, deinde artificiofa, quatuor adhibuit fibi quafi adjutores, teste Ariftot. Metaphyf. 1, c. 1, fenfum, obfervationem, inductionem, et experientiam. Cum enim præcepta artium generalia fint, ea nifi ex fingularibus, fingularia nifi fenfu percipi non poffunt: fenfus fine obfervatione, quæ exempla fingula memoriæ committat, obfervatio fine inductione, quæ fingularia quam plurima inducendo generalem aliquam regulam conftituat, inductio fine experientia, quæ fingulorum omnium convenientiam in commune et quafi confenfum judicet, nihil juvat. Hinc recte Polus apud Platonem in Gorgia, "experientia artem peperit, imperitia fortunam," i. e. præcepta fortuita, adeoque incerta. Et Ariftot. Prior. 1, c. 30, "cujufque rei principia tradere, experientiæ eft: fic aftrologica experientia illius fcientiæ principia fuppeditavit." Et Manilius;

"Per varios ufus artem experientia fecit,
Exemplo monftrante viam

Et Cicero; " omnia quæ funt conclufa nunc artibus, difperfa quondam et diffipata fuerunt, donec adhibita hæc ars eft, quæ res diffolutas divulfafque conglutinaret et ratione quadam conftringeret." Ea ars logica eft, vel hæc

faltem

faltem naturalis, quam ingenitam habemus, vel illa artificiofa, quam mox tradimus: hæc enim præcepta artis invenit ac docet. Hactenus de efficientibus caufis artium.

Forma artis, ut fupra dixi, non tam præceptorum difpofitio eft, quam præceptio ipfa rei alicujus utilis, eademque eft finis. Quemadmodum, enim non tam præceptorum logicorum methodica difpofitio quam ipfum bene differere, et forma logica et finis eft, ut infra docebitur, ita in genere non folum præceptorum difpofitio, fed ipfa rei utilis præceptio, forma artis et fimul finis eft; quod autem præcipitur, id effe utile in hominum vita debere, quod Græci, Boxes vocant, omnes confentiunt; indignamque effe artis nomine, quæ non bonum aliquod five utile ad vitam hominum, quod idem quoque honeftum fit, fibi proponat, ad quod omnia præcepta artis referantur; adeoque formam artis effe rei alicujus utilis præceptionem, per quam fcilicet ars eft id quod eft, neceffario fequitur. Verum ad hunc finem perveniri non poteft, nifi doctrinam natura commode percipiat, exercitatio confirmet, utræque fimul doctrina et exercitatio artem quafi alteram naturam reddant. Sed ingenium fine arte, quam ars fine ingenio plus proficere cenfetur proficere autem non admodum utrumque nifi accefferit exercitatio: unde illud Ovidii ;

Solus, et artificem qui facit, ufus erit.

Exercitatio duplex eft; analyfis et genefis. Illa eft, cum exempla artis in fua principia quafi refolvuntur: dum fingulis partibus ad normam, i. e. ad præcepta artis examinantur: hæc, cum ex artis præfcripto efficimus aliquid aut componimus.

Hactenus caufæ artium: fequuntur fpecies. Artes funt generales vel fpeciales: generales, quarum materia subjecta eft generalis. Materia autem illa vel artificis eft, vel artis. Artificis materia generalis generalibus cunctis artibus eft communis; artis autem, fingularum eft propria: eftque artificis quidem generalis materia, omne id quod revera est, aut effe fingitur; artis, quod in eo omni efficiunt fingulæ. Id omne vel ratio complectitur, vel oratio: generalium itaque artium materia generalis, vel ratio eft, vel oratio: ver

0 4

fantur

« AnteriorContinuar »