Imágenes de páginas
PDF
EPUB

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, &c. Sereniffimo Prin cipi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci Efthonia, Carelia, Brema, Verda, Stetini, Pomerania, Caffubia et Vandalia, Principi Rugia, Domino Ingria, Wiffmaria, necnon Comitį Palatino Rheni, Bavaria, Jul. Clivia et Montium' Duci, &c.

Sereniffime Princeps;

Perfunctus legatione fua apud nos Petrus Julius Coictus, atque ita perfunctus ut fua debita laude non inornatus à nobis dimittendus fit, ad majeftatem veftram revertitur, Fuit enim cùm veftro præcipuè nomine, quod jure apud nos plurimi effe debet, nobis gratiffimus, tum fuo etiam merito, fuo nempe munere diligentiffimè obito, haud parum acceptus. Quam igitur commendationem veftram de eo accepimus, eam (fi quid ad eam accedere teftimonio ullo poteft) et ab ipfo impletam, et à vobis meritiffimè datam, libentes utique teftamur: quemadmodum et is poterit nof, trum erga majeftatem veftram fingulare ftudium et obfer vantiam, eadem fide atque integritate ad vos referre, veris, fimeque exponere. Extremum illud eft ut majestati veftræ felicitatem omnem victoriarumque curfum contra omnes hoftes ecclefiæ perpetuum, à Deo Opt. Maximoque op

temus,

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS, Protector Reip. Angliæ, &c. Weftmonafterio, April. 17. 1656,

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo ac potentiffimo Principi LUDOVICO Gallia Regi, S. D.

Sereniffime Princeps;

Adierunt ad nos, per libellum fupplicem, Joannes Dethic urbis Londini in hunc annum præfectus, et Gulielmus Wakefield mercator, conquefti, fe anno 1649, Calendas circiter Octob. navem quandam, cui nomen Jonæ Londinenfi, Jona quoque cognomento Lighthaghe magiftro, fuis

mercibus,

[ocr errors]

mercibus, quæ Oftendam mitterentur, onerâffe: eam navem à prædone quodam Barkingenfi, cui nomen White, (is filii regis Caroli defuncti nomine piraticam faciebat) in ipfo Thamefis oftio oppreffam, atque inde Dunkirkam, quæ eo tempore in ditione Gallorum erat, fuiffe abductam: cum autem edicto majeftatis veftræ ann. 1647, et ann. rurfus 1649, aliquot etiam confilii regii decretis, in gratiam parlamenti Anglicani, cautum effe intelligerent, ne naves ullæ aut merces, illius belli tempore, quoquo obtentu Anglis ereptæ, in majeftatis veftræ portus quofcunque afportarentur, venalefve effent, mififfe fe ftatim Dunkirkam procuratorem fuum, Hugonem Morellum negotiatorem, qui à domino Leftrado, illius oppidi per id tempus præfecto, reddi fibi fuam navem cum mercibus poftularet, cum eas præfertim magna ex parte adhuc integras, neque dum permutatas aut divenditas, in ipfo oppido deprehendiffet. Refpondit præfectus, fe regis Galliæ dono, ob navatam reipub. operam, præfecturam eam accepiffe: curaturum proinde, uti ea fibi pretium operæ fit. Hoc refponfo fruftratus, post magnum cum temporis tum pecuniæ difpendium, procurator domum revertitur. Petitores, quæ reftat fibi fpes, eam in veftra fola clementia atque juftitia repofitam effe vident; ad quam per noftras literas faciliorem fibi aditum fore crediderunt: ea ne defit hominibus, contra jus omne et repetita veftra interdicta fpoliatis, rogamus. Quod tamen fi impetrabimus, quandoquidem hoc fanè æquiflimum videtur, ab infita æquitate veftra, potius quam rogatu noftro, impetratum id effe ftatuemus.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS, Protector Reip. Angliæ, &c.

Weftmonafterio, Maio, 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Excelfis et præpatentibus Dominis Federati Belgii Ordinibus, S. D.

Excelfi et præpotentes Domini, amici chariffimi; Demonftrârunt nobis, per libellum fupplicem Joannes Brunus, Nicolaus Gulielmus, aliique Londinenfes, fe, cum in navem, cui Bonæ Efperantzæ Londinenfi nomen inditum erat, in Orientalem Indiam navigaturam, fortem quifque

fuam

fuam contuliffet, procuratori fuo negotium dediffe Februario menfe 1644, ut bis mille quadringentas libras Belgicas ad illius navis periculum præftandum Amfterodami curaret: ea navis cum in itinere, ad oram ipfam Indiæ, ab Hollandica quadam, quæ ex navibus orientalis illius focietatis erat, capta effet; qui præstando periculo fe obligaverant, pactam pecu niam numerare recufàffe; et fextum jam annum poffe noftros, qui fumma cum affiduitate maximifque impenfis jus fuum perfecuti funt, dilationibus variis eludere. Quod cum petitoribus grave admodum atque iniquum videatur, et nonnulli ex iis qui fe obligârunt vel jam diem obierint vel folvendo non fint, nequid fortè ad priora damna fummi difcriminis accedat, magnopere à vobis petimus, ut per tot annos in foro jactatis ac propriè naufragis iftis veftram æquitatem portum effe atque perfugium velitis; utque de caufa fua, quam illi juftiffimam effe confidunt, primo quoque tempore judicium fiat. Vobis interim omnia ad Dei gloriam, ecclefiæque præfidium, fauftè atque feliciter eve

nire volumus.

Excelfarum et præpotentium dominationum

veftrarum ftudiofiffimus, OLIVERIUS, Prot. Reip. Angliæ, &c.

Weftmonafterio, Maio, 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Excelfis et præpotentibus Dominis Federati Belgii Ordinibus, S. D.

Excelfi et præpotentes Domini, amici charissimi i; Conqueruntur apud nos graviter iidem, de quibus antea circa idus Septemb. fuperioris anni literas ad vos dedimus, Thomas et Gulielmus Lower, defuncti Nicholai Lower hæredes legitimi, fe adverfariorum fuorum five gratiâ five opibus oppreffos, quamvis caufa fua imprimis optima, et, cum id fatis non effet, literis etiam noftris ter deinceps commendati fuiffent, impetrare hactenus nullo modo poffe ut relictam teftamento hæreditatem adire fibi liceat: Ab Hol landiæ foro, ubi primùm actio inftituta erat, veftram ad curiam rejecti, inde in Zelandiam tranfmiffi, (quæ tria in loca totidem noftras literas attulerunt) ab Zelandia nunc rurfus ad veftrum fummum judicium haud inviti remittuntur: ubi

enim

enim poteftas fumma eft, ibi æquitatem quoque fummam effe fperant: fi ea fpes fallat, elufi atque irriti, poft hanc tantam juris obtinendi caufà concurfationem fuam, quem demum confiftendi locum habituri fint, nefciunt: nam de literis noftris, fi his jam quartis nos viderint nihil proficere, non eft ut in pofterum quicquam fibi polliceantur. Nobis certè gratiffimum erit, fi poft tot rejectiones, facto fine mora judicio, hæredes plurimum quidem in æquitate atque justitia veftra, aliquid etiam in authoritate apud vos noftra præfidii fibi fuiffe intellexerint. Quorum de altero non dubitaalterum vel amicitiæ noftræ daturosvos effe confidimus. Excelfarum et præpotentium dominationum

mus,

veftrarum ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, &c.

Weftmonafterio, Maio, 1656.

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, &c. Sereniffimo
Principi JoANNI Lufitaniæ Regi,

Sereniffime Rex;

Verùm

Cum mercatoribus quibufdam Anglis, à nonnullis mercatoribus Lufitanis ex focietate Brafilienfi, vecturæ commorationifque nomine, ann. 1649, et 1650, grandis pecunia debeatur, quæ pecunia à fupradicta focietate juffu majeftatis veftræ retinetur, expectabant quidem dicti mercatores uti ea pecunia ex conditionibus proximi fœderis jampridem fibi numerata effet. ne amputetur fibi fpes omnis ac ratio recuperandi fua debita verentur, ex quo intelligunt ftatuiffe majestatem veftram ut quam pecuniam Brafilienfis focietas ipfis debu iffet in ærarium veftrum inferretur, utque portorii dimi dia pars folvendis iis debitis impenderetur; atque hoc pacto mercatores legitimum duntaxat lucrum, five fœnus. pecuniæ fuæ, accepturi effent; ipfa forte interim funditùs. intereunte. Quod nos nobifcum reputantes quàm durum fit, eorumque juftiflimis precibus victi, has noftras ad majeftatem veftram literas ipfis conceffimus: hoc potiffimum à vobis poftulantes, uti præftandum curetis, ut fupradicta fos cietas Brafilienfis hujus reipub. mercatoribus quamprimum fatisfaciat, tam de fumma pecuniæ cuique eorum debita,

quam

quam de fœnore quinquennali: cum hoc et per fe juftum fit, et fœderi nuper vobifcum inito confentaneum: quod et nos eorum nomine à majeftate veftra peramicè petimus. Majeftatis veftræ ftudiofiffimus, OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c.

Ex palatio noftro Westmonafterio, die Julii, 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Sereniffime Rex;

Cum amicitiam majeftatis veftræ, tanti principis rebufque gestis tam clari, meritò plurimi faciamus, tum is, cujus operâ foedus inter nos arctiffimum fancitum eft, illuftriffimus do minus Chriftiernus Bondus, legatus vefter extraordinarius neceffe eft gratus nobis et commendabilis hoc nomine im primis fuerit. Hunc itaque hac legatione laudatiffimè perfunctum, non fine fumma cæterarum etiam virtutum egre giarum laude, ad vos dimittendum cenfuimus: ut qui antea in pretio apud vos atque honore fuit, nunc uberiores affiduitatis atque prudentiæ fuæ fructus ex hac noftra commendatione percepiffe fe fentiat. Quæ reliqua tranfigenda funt, de iis legationem brevi mittendam ad majeftatem vef tram decrevimus: quam interim Deus incolumem defendendæ ecclefiæ fuæ reique Sueciæ columen confervet.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus, OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c.

Ex palatio noftro Westmonafterii,

Julii An. Dom. 1656.

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, &c. Sereniffimo Prin cipi LUDOVICO Galliæ Regi, S. D.

Sereniffime Rex, amice ac foederate chariffime; Detulerunt ad nos, per libellum fupplicem, mercatores quidam Londinenfes, Richardus Baker ejufque focii, navem quandam Anglicanam ab fe conductam, cui nomen verna

culum

« AnteriorContinuar »