Imágenes de páginas
PDF
EPUB

culum The Endeavour, magifter Gulielmus Joppus, tre centis atque tredecim vini optimi culeis ex Tenariffa infula Londinum advehendis onuftam, dum inter Palmam et fupradictam infulam curfum teneret, à quatuor navibus Gallicis, in fpeciem quidem onerariis, fed prædatorium in modum armatis, quibus Ægidius de la Roche navarchus erat, primo ac vigefimo Novembris die, An. Dom. 1655, occupatam fuiffe, atque in Orientalem Indiam, quo is iter fibi effe prædicabat, cum omni onere ac plerifque nautarum abductam; reliquis quatuordecim ad Guineam Nigritarum in littus quoddam expofitis. Quod eo confilio Ægidius feciffe fe dictitabat, nequis eorum, ex terra tam longinqua et inhumana forte elapfus, teftimonio læderet. Fatebatur enim, fe neque mandatis inftructum, ut Anglorum naves caperet, neque alias quas poterat antea cepiffe, ut propterea quod inter Gallos noftramque remp. per eos ipfos dies conveniffe pacem non ignorabat: fed cum in Portugallia conftitutum fibi effet commeatus accipere, et ab adverfis ventis rejectus attingere ea loca non potuiffet, coactum fe, ad fupplendum quæ opus fibi effent, iis uti quæ in ifta nave reperiffet: credere fe proinde, illarum navium dominos de damno fatiffacturos. Damnum autem conftat fupra fedecim mille libras Anglicas, id quod ex juratis teftibus facile apparebit, mercatoribus noftris datum. Verùm fi tam levibus de. caufis temerare acta principum religiofiffima, et quafi ludibrio habere, negotiatoribus quibufvis ob fua commoda licuerit, concidet profecto omnis pofthac foederum fanctitas, omnis principum fides atque authoritas obfolefcet, proque nihilo habebitur. Quapropter non rogamus tantum, fed majeftatis veftræ quàm maximè intereffe arbitramur, ut qui regis fui fœdus, jufque jurandum fanctiffimum, primi omnium tam facile violare funt aufi, quamprimum dent poenas tantæ perfidiæ atque audaciæ debitas; utque illarum interea navium domini de damno, etiam ipfo fuorum præjudicio, mercatoribus noftris fummam per injuriam illato, fatisfaciant. Deus majeftatem veftram diutiffimè confervet, remque Gallicam contra communem utriufque noftrum hoftem tueatur atque fuftineat.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,
OLIVERIUS Protector Reip.

Ex palatio noftro Westmonasterii, die Augufti An. Dom. 1656.

OLIVERIUS

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia Eminentiffimo Domino

Cardinali MAZARINO.

Eminentiffime Domine;

Cum dandæ mihi literæ ad regem effent, eandem quoque ad eminentiam veftram fcribendi occafionem arbitrabar mihi oblatam: cujus enim unius viri prudentia fingularis Gallorum res maximas, fummaque regni negotia, pari fide, confilio, ac vigilantia, moderatur, eum celari qua de re fcriberem non convenire exiftimabam. Fœdus enim à vobis, quod dubitare nefas effet, fanctiffime percuffum, eodem penè die fpretum ac violatum à Gallo quodam Ægidio, qua tuornavium præfecto, ejufque fociis nequaquam infcientibus, querimur: quemadmodum et ex literis noftris ad regem datis, et ex ipfis mercatorum noftrorum poftulatis, facile poterit cognofcere eminentia veftra; quam præter cæteros non fugit, quanti non magiftratuum duntaxat, verum etiam ipfius regiæ majeftatis, interfit violatores fœderum primos eos feveriùs puniri. Verum illi fortaffe, quo tendebant, in Orientalem Indiam jam nunc appulfi, noftrorum bona, contra jus omne atque fidem in recentiffimo fœdere erepta, veluti prædam ab hoftibus captam fibi habent. Illud eft interea quod eminentiam veftram rogamus, ut quæ ab navium præfecto, tanquam itineri fuo neceffaria, noftris ablata funt, ea ab illarum navium dominis, id quod ipfi prædatores æquum effe cenfebant, reftituantur: qua in re veftram eminentiam, qua valet authoritate, plurimum poffe intelligimus.

Eminentiæ veftræ ftudiofiffimus,
OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c.

Ex palatio noftro Weftmonafterii, die Augufti An. 1656.

QLIVERIUS

OLIVERIUS Prot. Reipub. Angliæ, &c. Excelfis et præpo«, tentibus Dominis Federati Belgii Ordinibus, S. D.

Excelfi et præpotentes Domini, amici
ac fœderati chariffimi;

Non dubitamus nos quidem quin omnes teftimonium hoc nobis perhibituri fint, nullas in contrahendis externis amicitiis rationes defendenda religionis veritate potiores unquam nobis fuiffe, nec conjungendis eorum animis, qui Protestantium vel amici ac defenfores, vel faltem non hoftes effent, antiquius nos quicquam habuiffe. Quo graviore animi dolore commovemur, quoties annuntiatum eft, Protestantium principes ac civitates, quæ fibi mutuo amiciffimæ fumméque concordes effe deberent, fufpectos inter fe effe et non optimè animatos; vos præfertim regemque Sueciæ, quibus fortiores orthodoxa fides defenfores non habet, neque focios noftra refpub. fibi conjunctiores, videri non æquè ac confueviftis vobis invicem confidere, immo indicia quæ. dam vel nafcentis inter vos diffidii, vel vacillantis amicitiæ, haud obfcura apparere. Caufæ quæ fuerint utrinque, et ufque quo progreffa animorum alienatio fit, ignotum effe nobis profitemur: veruntamen haud potuimus quin gravem fane moleftiam animo caperemus ex ipfis initiis vel minimæ diffenfionis inter fratres coortæ, ex qua tantum creari Proteftantium rebus difcrimen neceffe fit; quæque fi ingravefcerit (quod Deus ne fiverit) quantum inde Reformatis Ecclefiis periculum impenderet, quanta triumphandi materies inimicis noftris, et Hifpanis potiffimum, daretur, latere veftram prudentiam ufumque rerum folertiffimum non poteft. Hifpano certe tantum hinc fiduciæ, tantum fpiritûs, acceffit, ut non dubitaverit, per legatum fuum apud vos commorantem, fua vobis confilia, idque de fumma Reip. veftræ, audaciffimè obtrudere: et partim injecto renovandi belli metu terrere, partim oftentata utilitatis falfa fpecie follicitare veftros animos eft aufus, ut relictis ejus hortatu amicis vetuftis ac fideliffimis, Gallo, Anglo, atque Sueco, arctiffimam cum hofte ac tyranno quondam veftro, pacato nunc fcilicet, et, quod maxime metuendum eft, blandiente, coire focietatem velletis. Sane qui ex hofte inveteratiffimo, arrepta tam

levi occafione pro confiliario repente veftro fe gerit, quid eft quod ifte fibi non fumeret, quò non audacia progrede retur,fi cernere id femel oculis poffet, quod nunc animo duntaxat concipit atque molitur, difcordiam nempe inter Proteftantes ac bellum inteftinum. Nefcii non fumus, vos, pro fapientia veftra, qui fit Europa univerfæ ftatus, quæ Protestantium præfertim conditio, fæpius cum animis veftris cogitare; Helvetiorum pagos, orthodoxam fidem fequentes, novorum motuum à popularibus fuis fidem papæ fequentibus jam jamque ciendorum expectatione fufpenfos teneri, ex eo vix dum bello emerfos, quod religionis planè caufà ab Hifpano, qui hoftibus eorum et duces dederat et pecuniam fuppeditaverat, conflatum eft atque accenfum; vallium Alpinarum incolis confilia Hifpanorum eandem rurfus machinari cædem atque perniciem, quam fuperiore anno crudeliffimè intulerunt; Proteftantes Germanos fub ditione Cæfaris graviffimè vexari, fedefque patrias ægrè retinere; regem Sueciæ quem Deus, uti fperamus, fortiffimum religionis orthodoxæ propugnatorem excitavit, cum potentiffimis reformatæ fidei hoftibus bellum anceps atque afperrimum totis regni viribus gerere; veftris provinciis infesta vicinorum papistarum, quorum princeps Hifpanus eft, nuper icta fœdera minitari; nos denique indicto Hifpanorum regi bello effe occupatos. In hac rerum inclinatione fiqua inter vos regemque Sueciæ difcordia exifteret, reformatarum totius Europæ ecclefiarum quam miferanda conditio effet, quæ immanium hoftium crudelitati ac furori objicerentur? Hæc nos cura haud leviter tangit; eundemque veftrum effe fenfum confidimus, proque veftro in communi Proteftantium caufa præclaro femper ftudio, utque pax inter fratres eandem fidem, eandem fpem, fequentes intemerata fervetur, vos veftra confilia ad has rationes effe accommodaturos, quæ cæteris quibufcunque anteponendæ funt, nec quod paci inter vos Sueciæque regem ftabiliendæ poffit conducere, quicquam effe omiffuros. Qua in re fi nos ufus ullius effe poffumus, quantum apud vos vel authoritate vel gratia valemus, noftram vobis operam libentiffimè profitemur, Sueciæ quoque regi eandem deferre paratiffimi, ad quem etiam legationem quamprimùm mittere in animo habemus, quæ hac de re quid noftræ fententiæ fit exponat. Deumque veftros utrinque animos ad moderata confilia flexurum VOL. VI.

D

effe

effe fperamus, vofque cohibiturum, nequid ab alterutra parte fiat quod irritare poffit, remque ad extrema deducere: fed ut, contrà, pars utraque removere velit quicquid alterutri offenfum aut fufpiciofum effe queat. Id fi feceritis, et hoftes fruftrabimini, et amicis folatio eritis, et veftræ denique faluti reipubl. quàm optimè profpicietis. Hoc etiam uti perfuafiffimum fit vobis rogamus, daturos nos effe operam, quoties facultas oblata erit, uti noftrum erga fœderatas Belgii provincias fummum ftudium benevolentiaque appareat. Deum proinde affiduis precibus obteftamur, ut veftram remp. pace, opibus, libertate, atque imprimis Chrif, tianæ fidei amore ac vero cultu, florentiffimam confervare perpetuò velit.

Veftrarum celfitudinum potentium ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Ex Palatio noftro Weftmon. die Aug. 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo Principi JOANNI Lufitaniæ Regi, S. D.

Sereniffime Rex;

Die undecimo Julii proximi, ftylo veteri, fanctionem pacis à majeftate veftra jam ratæ, à legato veftro extraordinario Londini tranfactæ, necnon arcanorum et præliminarium articulorum, per Thomam Maynardum accepimus: perque literas à Philippo Meadow, noftro Olyffipone internuntio, eodem tempore datas, noftram etiam dictæ pacis et articulorum fanctionem, pro iis mandatis quæ à nobis ea de re acceperat, majeftati veftræ ab ipfo redditam intelligimus : cum fupradicta fanctionis inftrumenta ineunte Junio proximo viciffim data acceptaque fuiffent, adeo ut nunc inter utramque gentem pax firmiffima fancita fit. Qua ex pace nos quidem voluptatem haud mediocrem percipimus; propterea quòd eam et communi utriufque gentis utilitati fore arbitramur, hoftiumque communium haud levi detrimento: qui ut prioris fœderis turbandi rationem aliquam primò invenerunt, ita nunc, ne idem inftaurari foedus poffet, intentatum nihil reliquerunt. Neque dubium nobis eft, quin fufpicionum utrinque offenfionumque inter nos materiam creandi occafionem nullam prætermiffuri fint. Quas nos qui

dem,

« AnteriorContinuar »