Imágenes de páginas
PDF
EPUB

in Flandria fuit; nunc in urbe ipfa Parifiorum degit, vel potius per urbem, perque aulam, noftrorum fpoliis locupletatus impunè volitat. A majeftate igitur veftra nunc denuò id petimus, quod ipfius majeftatis veftræ intereft in primis providere, nequis ad fociorum injurias edictorum regiorum contemptionem audeat adjungere: fed neque ad legatos five commiffarios de controverfiis communibus utrinque dandos rejici propriè hæc caufa poterit; quandoquidem hic non fociorum jus duntaxat, fed auctoritas ipfa veftra, regiique nominis reverentia, agitur. Illud enim mirum fit, fi mercatores damna fua moleftius quàm majeftas veftra fui ferat imminutionem. Eam fi non ferat, eadem operâ fimul perficiet, ut neque amiciffimorum de repub. noftra edictorum pœnituiffe, neque in fuorum injuriis conniviffe, neque noftre poftulationi non tribuiffe quod par fit, videatur. Majeftati veftræ voluntate, amicitia, fœdere, devinctiffimus, OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c. Ex Aula noftra Weftmonafterio,

die Novemb. an. 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Sereniffimo potentiffimoque Principi FREDERICO III. Dania, Norvegia, Vandalorum, Gothorumque Regi; Duci Slefvici, Holfatia, Stormaria, et Dithmarfiæ; Comiti in Oldenburg et Delmen horft, &c. S. D.

Sereniffime potentiffimeque Rex, amice ac fœderate chariffime;

Literas majeftatis veftræ fexto-decimo Februarii Hafniâ datas ab ornatiffimo viro Simone de Petkum, oratore apud nos veltro, accepimus. Iis perlectis, et voluntatis erga nos veftræ præclara fignificatio, et ipfius rei, de qua fcriptum erat, pondus ufque eò nos permovit, ut ftatim ad majeftatem veftram mittere qui, mandatis noftris inftructus, nostra confilia vobis hac de re pleniffime exponeret, in animo haberemus. Et quanquam idem nobis etiamnum animus manet, hactenus tamen idoneum aliquem cum iis mandatis dimittere, quæ graviffimum hujufmodi negotium poftularet, non potuimus; quemadmodum jam brevi facturos nos effe fperamus. Interea non omittendum diutiùs exiftimavimus

exiftimavimus majeftatem veftram certiorem facere, præfentem rerum in Europa ftatum haud mediocri nos cura ac cogitatione follicitos tenuiffe: cum ab aliquot jam annis fummo cum dolore videamus Proteftantium principes, ac civitatum primores, (quos, ex communi religionis atque falutis vinculo, omnem fefe mutuò confirmandi ac defendendi inire rationem oporteret,) inter fe indies magis magifque infirmè animatos, quid quifque moliatur, quidve struat, fufpectum habere; metum amicis, fpem hoftibus præbentes, inimicitias atque diffidia potius hac rerum inclinatione portendi, quam firmum invicem animorum confenfum, ad præfidium mutuum ac defenfionem. Atque hæc quidem follicitudo eo altiùs animo noftro infedit, quo magis in majeftate veftra regeque Sueciæ adhuc aliquid refidere mutuæ fufpicionis videtur; vel faltem non eam exiftere voluntatum conjunctionem, quam communis noftrum omnium in orthodoxam religionem amor ac ftudium flagitaret; dum majeftati veftræ injecta forte aliqua fufpicio eft, fore ut ab rege Sueciæ detrimentum aliquod ditionis veftræ commerciis afferatur; fufpicante viciffim Suecorum rege, ne, per vos, et bellum quod nunc gerit difficilius, et contrahendarum focietatum ratio impeditior, fibi reddatur. Non præterit majeftatem veftram, pro ea fumma prudentia, quam adhibere fuis omnibus in rebus folet, quantum difcriminis Proteftantium fummæ rei impendat, fi iftiufmodi fufpiciones inter vos diu verfentur; quanto magis, quod Deus avertet, fiquod hoftilitatis indicium. erumperet. Utcunque hæc fe habeant, nos, quemadmodum et Suecorum regem, et fœderati Belgii ordines, ad pacem et moderata confilia magnopere hortati fumus, (adeoque redintegrari inter eos pacem atque concordiam vehementer gaudemus, nam et capita quoque illius fœderis à dominis Ordinibus tranfmiffa ad nos funt,) ita noftraseffe partes duximus, noftræque amicitiæ quam maxime convenire, ut qui fenfus nofter his de rebus fit, majestatem veftram ne celaremus, (præfertim cùm, ut ita faciamus, majeftatis veftræ literis amiciffimis tam ftudiofe invitemur; id quod etiam benevolentiæ erga nos veftræ pro argu mento fingulari fanè habemus atque amplectimur,) veftræque majeftati ante oculos poneremus, quantam nobis neceffitatem, qui Proteftantium religionem fequimur, di

vina providentia impofuerit colendi inter nos pacem, idque nunc maximè, cum hoftes noftri acerrimè, fi unquam alias, rem gerere, et conjurâffe undique in perniciem noftram, videntur. Valles Alpinas, miferorum nuper incolarum cæde ac fanguine madentes, commemorare nihil attinet; nec conquaffatam per eofdem dies Cæfareis profcriptionibus atque edictis Auftriam; nec denique contra Helvetios Proteftantes Helvetiorum Papiftarum in eftos impetus. Quis nefcit Hifpanorum dolos ac machinationes per hofce aliquot annos hæc loca omnia incendiis, ruinis, cladibus Proteftantium, permiscuiffe? Si ad hæc mala reformatorum fratrum inter fe diffenfio velut cumulus accedat, inter vos præfertim, qui noftrarum virium tanta pars eftis, et in quibus tantum præfidii ac roboris Proteftantium dubiis temporibus comparatum atque repofitum eft; quod ad opem humanam attinet, pefsùm ire Proteftantium res, et in extremo difcrimine atque occafu verfari, necesse erit. Quod contra, fi pax conftet inter vos vicinos, cœterofque orthodoxos principes, fi concordiæ fraternæ omni ex parte ftudeatur, non erit cur, Deo bene juvante, vel vim vel verfutiam noftrorum hoftium pertimefcamus; quorum conatus noftra fola confenfio vel diffipabit vel fruftrabitur. Neque vero dubitamus quin majeftas vestra ad hanc pacem beatam impertiri fuam operam, quam potes maximam, et libens velit, et velle defitura non fit. Qua in re ipfe etiam communicare confilia cum majef tatem veftra, atque conjungere, paratiffimus ero; utpote et veram amicitiam profeffus, et cui non folum pactam inter nos tam aufpicatò fervare pacem deliberatum omnino fit, verum etiam neceffitudinem hanc, quæ nunc intercedit, prout Deus facultatem dabit, arctiori vinculo conftringere. Idem Deus interim majeftati veftræ fecunda ac profpera

omnia concedat.

Majeftati veftræ amicitia, fœdere, ac voluntate, conjun&tiffimus,

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, &c.

Dabantur ex Aula noftra Weftmonafterii,

Decem. an. 1656.

OLIVERIUS

OLIVERIUS Protect. Reipub. Angliæ, &c. Sereniffimo_illuf triffimoque Principi ac Domino, Domino GULIELMO, Haffia Langravio, Principi Herefeldia, Comiti in Cattimeliboco, Decia Ligenhain, Nidda et Schaumburgo, &c.

Sereniffime Princeps;

Ad literas celfitudinis veftræ non fic altero pòft anno, quod prope jam pudet, refcripfiffemus, nifi nos admodum invitos permulta fanè, eaque graviffima, quorum curam, pro noftro in repub. munere, differre non potuimus, interpellâffent. Quæ enim literæ debebant effe nobis gratiores, quàm quæ à principe religiofiffimo, majoribus quoque religiofiffimis orto, de pace religionis, deque concordia ecclefiarum concilianda, funt fcriptæ; quæ etiam literæ eundem planè animum, idem pacis chriftianæ promovendæ ftudium, non folum fuo, verum etiam univerfi ferè orbis christiani opinione ac judicio, et ipfæ nobis tribuunt, et univerfim attributum effe gratulantur? Et nos quidem per tria hæc olim regna quid hac in parte fimus conati, quidque hortando, ferendo, præeundo, divino maxime auxilio, effecerimus, et norunt noftri plerique, et in fumma confcientiæ tranquillitate fentiunt. Eandem præfertim Germaniæ totius ecclefiis, ubi acriùs ferè, jamque diu nimis diffidetur, pacem optavimus; perque noftrum Duræum, hoc idem multos jam annos fruftra molientem, fiquid eam in rem noftra operâ conferre poffet, ex animo detulimus. In cadem nos etiamnum fententia permanemus; eandem illis ecclefiis fraternam inter fe charitatem optamus: fed quam fit hoc arduum conciliandæ pacis negotium inter ipfos pacis, ut præ fe ferunt, filios, fummo cum dolore fatis fuperque intelligimus. Nam, ut utrique Reformati nempe et Auguftani in unius ecclefiæ communionem aliquando coalefcant, fperandum vix eft; fuam utrique fententiam ne poffint vel voce vel fcriptis defendere, prohiberi fine vi non poterunt; vis autem cum pace ecclefiaftica confiftere non poteft: hoc tantùm fe finant exorari qui diffentiunt, ut humanius faltem et moderatius velint diffentire, nihiloque minus inter fe diligere; utpote non hoftes, fed fratres in levioribus licet diffentientes, in fumma tamen

fidei conjunctiffimos. Hæc nos inculcando, hæc fuadendo nunquam defatigabimur; quod ultrà eft, humanis neque viribus neque confiliis datur: Deus quod fuum folius eft fuo tempore perficiet. Tu interim, fereniffime princeps, præclaram in ecclefias declarationem animi tui, fempiternum fanè monumentum et majoribus tuis dignum et omnibus pofthac principibus imitandum reliquifti. Nos celfitudini veftræ, pro eo ac merita eft, felicitatem cæteris in rebus quantum ipfa cupit, mentem, ea quam nunc habes, haud meliorem (quid enim poteft effe melius?) à Deo optimo maximo precamur.

Weftmonafterio, die Martii, an. 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo Principi Duci Curlandia.

Sereniffime Princeps;

De benevolentia celfitudinis erga nos veftræ et aliàs, et tum quidem aliunde nobis conftitit cùm orationem noftram ad Mofcoviæ Ducem iter facientem, et in ditione vestra per aliquot dies commorantem hofpitio benignè accepifti: nunc juftitiæ et æquitatis fuæ haud leviora indicia daturam effe celfitudinem veftram et fuopte ingenio et noftro rogatu confidimus. Cum enim Joannes Jamefonus, Scotus, navis cujufdam veftræ magifter, fidelem naucleri operam feptennioque cognitam vobis navaverit, feque illam navem Balenam fibi commiffam, in oftio fluminis, ut mos eft, gubernatori veftro appellendam in portum tradidiffet, eumque imperitè fuo munere fungentem quod folum potuit fæpius monuiffe multis teftibus probaverit, non ejus profecto culpa, fed gubernatoris vel imperitia vel pervicacia fractam effe navem nemini non liquet. Quod cum ita fit, à celfitudine vestra majorem in modum petimus, ut fupradicto Joanni magiftro neque illud naufragium imputare, neque eam idcirco ftipendio debito velit privare; cujus fpe fola jam altero naufragio bonis omnibus amiffis, fe utcunque, in extrema inopia fuftinet et folatur.

Ex Aula noftra Weftmonafterio

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »