Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fe eum ne nullo modo adducere per procuratorem poffe, neque ut debitum folvat, neque ut de jure fuo, fi quid fit, velit lege experiri; id ne à procuratore viduæ cogi poffit, petiffe eum à celfitudinibus veftris per libellum fupplicem, ne cui liceat eum lege perfequi ullius pecuniæ ab fe in Angliæ debitæ. Ego verò fi celfitudinibus veftris hoc tantum fignificavero, viduam effe, egenam effe, multorum matrem parvulorum, cujus ifte omnes prope fortunas avertere conatur, non committam ut apud vos, quibus divina præcepta atque adeo de viduis pupillifque non opprimendis notiffima effe confido, graviore ulla utendum cohortatione putem, ne hoc fraudandi privilegium petitioni iftius concedere velitis: id quod nunquam conceffuros vos effe mihi perfuadeo.

[ocr errors]

Westmonast. ex Aula noftra, Jan. 27. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c., Sereniffimo Poten tiffimoque Principi LUDOVICO Gallia Regi.

Sereniffime potentiffimeque rex, amice ac fœderate auguftiffime,

Accepimus, idque non fine dolore, quafdam in provincia proteftantes ecclefias ab homine quodam male feriato ita indignè fuiffe in facris concionibus interpellatas, ut ea res magiftratibus, ad quos hujus caufæ cognitio Gratianopoli ex lege pertinebat, gravi animadverfione digna cenferetur: fed conventum Cleri, qui iis in locis proximè habebatur, à majeftate vestra impetraffe, ut res integra Parifios ad concilium regium revocaretur: a quo dum nihil hactenus decernitur, ecclefias illas et præfertim Aquarienfem, convenire ad colendum Deum prohiberi. Vehementer itaque à majestate vestra etiam atque etiam peto, primùm, ut quorum preces ad Deum pro falute fua rebufque regni profperis non interdicit, eorum coitus publicos ad precandum interdicere ne velit: deinde ut in illum hominem rei divinæ interpellatorem ex fententia illorum judicum, quibus hujufmodi caufarum legitima atque confueta cognitio Gratianopoli data eft, animadvertatur. Deus majeftatem veftram quàm diuturnam atque incolumem confervet; ut fi hæc noftra vota vobis accepta funt, Deoque grata effe existimatis,

G 3

exiftimatis, eadem ab illis etiam proteftantibus ecclefiis quibus nunc interdicitur, pro vobis publice fieri, fublato illo interdicto, quàm primum velitis.

Westmonafterio, 18. Feb. an. 1658.

Eminentiffimo Domino Cardinali Mazarino.

Eminentiffime domine cardinalis,

Proficifcitur in Galliam, ibique ad tempus commorari cogitat illuftriffima domina defuncti nuper ducis Richmondiæ uxor cum duce filio adolefcentulo. Eminentiam itaque veftram magnopere rogo, ut fiquid acciderit in quo iis veftra authoritate, favore, patrocinio, utpote peregrinis, ufus effe poffit, ita eorum dignitatem tueri, vobifque haud vulgariter commendatam rebus omnibus habere velitis, ut ad veftram humanitatem erga omnes, præfertim tam illuftri genere oriundos, eximiam, fentiant noftris literis quod accedere potuit cumuli acceffiffe: fimul et hoc fibi perfuadeat eminentia veftra commendationem fuam, fi quid à me hujufmodi poftulabit, apud me non minus valituram. Weftmonafterio, 29 Feb. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo ac Potentiffima Principi JOANNI Portugallia Regi.

Sereniffime potentiffimeque rex, amice ac fœderate, Tametfi multa funt quæ ad regem amicum et reip. noftræ conjunctiffimum neceffariò fcribam, nihil eft tamen quod faciam libentius quàm quod nunc facio, ut majeftati veftræ, regnoque Portugalliæ infignem hanc proximam de communi hofte Hifpano victoriam gratuler: qua non ad veftram tantummodo, verum etiam ad Europæ totius pacem ac refpirationem, permagnum, atque in multos fortaffe annos, allatum effe momentum nemo eft quin intelligat. Alterum eft in quo victoriarum certiffimum pignus juftitiam majeftatis veftræ agnofcam, qua ex articulo fœderis 24, per arbitros Londini datos, mercatoribus noftris est fatisfactum, quorum naves onerarias Brafilienfis focietas conduxit. Unus eft Alexander Bencius, mercator Londinenfis, cui, cùm navis ejus, quæ Tres Fratres vulgo nominatur, magiftro Joan

ne

ne Wilkio, duas navigationes conducta onerataque navaverit, pactum ftipendium perfolvere focietas recufat: cùm cæteris qui femel tantum navigarunt, jampridem persolutum fit. Quod cur fit factum non intelligo, nifi fi eorum judicio mercede dignior eft, qui femel quàm qui bis meruerit. Vehementer itaque peto à majeftate veftra, ut huic uni Alexandro, cui duplum debetur, debita navatæ operæ fatisfactio ne defiat; velitque pro authoritate fua quàm breviffimum folutionis diem damnique fimul farciendi fociis Brafilienfibus conftituere; quorum dilationibus effectum est, ut datum inde mercatori damnum mercedem ipsain jam pene fuperat. Deus majeftatem veftram lætis rerum fucceffibus contra hoftem augere indies et fortunare pergat, Westmonafterio ex Aula noftra, 23. Feb. An. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Anglia, &c., Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO,

Eminentiffime domine,

Per literas ad eminentiam veftram octo circiter abhinc menfibus Jun. 13 datas, caufam Petri Petti, viri et singulari probitate præditi et egregiis artibus in re navali nobis reique publicæ utiliffimi, commendavimus. Ejus nave Edwardo anno 1646 à quodam Gallo, cui nomen Bafconi, Thamefis in oftio, ut fcripfimus, capta, et in portu Bononienfi vendita, quanquam rex in concilio regio 4 Novemb. anno 1647 decreverat, ut quam cenfuiffet confilium pecuniæ fummam damni accepti loco dandam, fatisfactioni daretur, is tamen ex eo decreto nihildum fe fructus percepiffe oftendit. Cùm autem dubium mihi non fit, quin eminentia veftra' meo rogatu id omne mandaverit quod ad decretum illud primo quoque tempore exequendum pertineret, denuo nunc majoremque in modum peto, ut videre velit quid impedimento fit, cujufve negligentia aut contumacia factum, ut decreto regio poft annos jam decem non obtemperetur; velitque pro fua authoritate inftare, ut decreta illa pecunia, quam irrogatam jamdiu exiftimamus, et exigatur quamprimum, et petitori noftro folvatur. Ita rem juftitiæ imprimis gratam eminentia veftra fecerit, et à me fingularem prætereà gratiam inierit.

Westmonafterio, ex aula noftra, 22 Feb. 1658.
G 4

Duæ fequentes Literæ, RICHARDO abdicato, Reftituti Parlamenti nomine fcripti funt.

Parlamentum Reipub. Anglia fereniffimo potentiffimoque Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Sereniffime potentiffimeque rex, amice chariffime, Cum vifum fit Deo optimo atque omnipotenti, penes quem folum converfiones omnes regnorum, rerumque publicarum funt, nos priftinæ auctoritati fummæque rerum Anglicarum administrandæ reftituere, et majeftatem vestram ea de re certiorem effe faciendam imprimis duximus, et vobis porro fignificandum, nos cùm majeftatis veftræ utpote Proteftantium principis potentiffimi tum pacis inter vos Daniæque regem, et ipfum quoque Proteftantium principem præpotentem, non fine noftra opera atque officio benevolentiffimo reconciliandæ, quantum in nobis fitum eft, effe ftudiofiffimos. Volumus itaque ut internuntio noftro extraordinario, Philippo Meadowes, quo munere ab hac repub. apud majeftatem veftram hactenus fungitur, idem omnino munus noftro nunc nomine prorogetur: eique adeo his noftris literis poteftatem proponendi, agendi, tranfigendi cum majeftate veftra facimus planè eandem quæ ei proximis literis commendatitiis facta eft: quicquid ab eo tranfactum noftro nomine atque conclufum erit, id omne ratum nos effe habituros, Deo bene juvante, nostra fide fpondemus. Deus ille majeftatem veftram quam diutiffime confervet, rebus Proteftantium columen atque præfidium. Guil. Lenthall, Prolocutor Parlamenti Reipub. Angliæ.

Weftmonafterio, Maii 15, an. 1659.

Parlamentum Reipub. Angliæ Sereniffimo Principi FREDERICO Dania Regi.

Sereniffime rex, amice chariffime,

Cum voluntate ac nutu fummi rerum omnium moderatoris Dei opt. max. factum fit ut nos demùm reftituti, pristinum locum atque munus in republica gerenda obtineamus, placuit imprimis ea de re nec majeftatem veftram, utpote vicinum nobis et amicum regem, effe celandam, et quem ex adverfis rebus veftris capiamus dolorem fimul effe fignificandum: id quod ex eo ftudio eaque diligentia noftra facile perfpicietis quam ad pacem inter majeftatem veftram regemque Sueciæ reconciliandam et adhibemus nunc, et, quoad opus erit, adhibebimus. Quapropter internuntio noftro ad fereniffimum Suecorum regem extraordinario Philippo Meadowes negotium dedimus, ut majestatem veftram his de rebus noftro deinceps nomine adeat, ea communicet, proponat, agat atque tranfigat, quæ commiffa fibi à nobis et mandata effe oftendet. Quam ei fidem majeftas veftra hoc in munere habuerit, eam nobifmetipfis habere fe credat, rogamus: Deus majeftati veftræ ex iftis omnibus rerum fuarum difficultatibus, in quibus tamen forti et magno animo verfatur, felicem lætumque exitum primo quoque tempore concedat.

Guil. Lenthall, prolocutor Parlamenti
Reipub. Angliæ.

Westmonafterio, Maii 15, an. 1659.

« AnteriorContinuar »