Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Expressa arbusto regerit convicia, durus
Vindemiator et invictus, cui saepe viator

30 Cessisset, magna compellans voce cuculum. At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, Persius exclamat: Per magnos, Brute, deos te Oro ! qui reges consueris tollere, cur non Hunc Regem jugulas? Operum hoc, mihi crede, tuorum est.

35

SATIRA VIII.

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque Maxima formido : nam fures dextra coercet Obscoenoque ruber porrectus ab inguine palus: 5 Ast importunas volucres in vertice arundo Terret fixa vetatque novis considere in hortis. Huc prius angustis ejecta cadavera cellis Conservus vili portanda locabat in arca. Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum, 10 Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti. Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum Hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atque Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes

15 Albis informem spectabant ossibus agrum; Cum mibi non tantum furesque feraeque suëtae

31. cucullum.

34. consuesti.

S. viii. 7. fissa, de conj.

Hunc vexare locum, curae sunt atque labori,
Quantum carminibus quae versant atque venenis
Humanos animos: has nullo perdere possum 20
Nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentes.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
Cum Sagana majore ululantem; pallor utrasque 25
Fecerat horrendas adspectu. Scalpere terram
Unguibus et pullam divellere mordicus agnam
Coeperunt: cruor in fossam confusus, ut inde
Manes elicerent animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat, altera cerea: major

30
Lanea, quae poenis compesceret inferiorem.
Cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae
Jam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam
Altera Tisiphonen. Serpentes atque videres
Infernas errare canes, lunamque rubentem,

35 Ne foret his testis, post magna latere sepulchra. Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis Corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum Julius et fragilis Pediatia furque Voranus. Singula quid memorem ? quo pacto alterna loquentes 40 Umbrae cum Sagana resonarent triste et acutum, Utque lupi barbam variae cum dente colubrae Abdiderint furtim terris, et imagine cerea Largior arserit ignis, et ut non testis inultus Horruerim voces Furiarum et facta duarum.

45 Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi, Diffissa nate ficus; at illae currere in urbem. Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum

25. utramque, de conj. 41. resonarint, de conj.

45. Obruerim.

Excidere atque herbas atque incantata lacertis
Vincula, cum magno risuque jocoque videres.

50

SATIRA IX.

Ibam forte Via sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis; Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu: Quid agis, dulcissime rerum ?Suaviter, ut nunc est, inquam, et cupio omnia, quae vis. 5 Cum assectaretur: Num quid vis ? occupo. At ille: Noris nos, inquit; docti sumus. Hic

ego,

Pluris Hoc, inquam, mihi eris. Misere discedere quaerens, Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos

10 Manaret talos. O te, Bolane, cerebri Felicem ! aiebam tacitus, cum quidlibet ille Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi Nil respondebam, Misere cupis, inquit, abire : Jamdudum video ; sed nil agis; usque tenebo; 15 Persequar hinc, quo nunc iter est tibiz-Nil opus est te Circumagi: quendam volo visere non tibi notum; Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos.Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque sequar te. Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,

20 Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille: Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,

S. ix. 3. Occurrit. 4. Quid agis, dulcissime, rerum? 16. Prosequar.- Distinguunt alii : Persequar hinc. Quo nunc iter est

tibi ? ---alii : Persequar. Hinc quo--tibi ?

SATIRA X.

Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
Defensore tuo, pervincam, qui male jactos
Emendare parat versus; hoc lenius ille,
Est quo vir melior, longe subtilior illo,
Qui multum puer et loris et funibus udis

5
Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis
Antiquis posset contra fastidia nostra,
Grammaticorum equitum doctissimus. Ut redeam illuc:
Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera; nam sic 5
Et Laberi mimos, ut pulchra poëmata, mirer.
Ergo non satis est, risu diducere rictum
Auditoris ;-et est quaedam tamen hic quoque virtus :-
Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Impediat verbis lassas onerantibus aures;

10 Et sermone opus est modo tristi, saepe jocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae, Interdum urbani, parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res. 15 Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes unquam legit, neque simius iste, Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis 20 Miscuit.-O seri studiorum ! quine putetis Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti

Contigit ?--At sermo, lingua concinnus utraque,
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.-
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum 25
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
Scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis? 30
Atqui ego cum Graecos facerem, natus mare citra,
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cum somnia vera :
In silvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas. 35
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia, judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta® 40
Eludente senem comis garrire libellos,
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit, pede ter percusso; forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae. 45
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi, fluere hunc lutulentum, saepe ferentem

50
Plura quidem tollenda relinquendis.-Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Atti,

37. Diffingit.

8. x. 27. patrisque Latini. 31. Atque, Orellius.

45. annuerant; annuerint.

« AnteriorContinuar »