Imágenes de páginas
PDF
EPUB

SATIRA X.

Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
Defensore tuo, pervincam, qui male jfactos
Emendare parat versus; hoc lenius ille,
Est quo vir melior, longe subtilior illo,
Qui multum puer et loris et funibus udis

5
Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis
Antiquis posset contra fastidia nostra,
Grammaticorum equitum doctissimus. Ut redeam illuc:
Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucilî fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur ? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera; nam sic 5
Et Laberi mimos, ut pulchra poëmata, mirer.
Ergo non satis est, risu diducere rictum
Auditoris ;—et est quaedam tamen hic quoque virtus :
Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Impediat verbis lassas onerantibus aures;

10 Et sermone opus est modo tristi, saepe jocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae, Interdum urbani, parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res. 15 Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes unquam legit, neque simius iste, Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis 20 Miscuit.— seri studiorum ! quine putetis Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti

Contigit ?--At sermo, lingua concinnus utraque,
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.-
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum 25
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
Scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis ? 30
Atqui ego cum Graecos facerem, natus mare citra,
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cum somnia vera :
In silvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas. 35
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia, judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta 40
Eludente senem comis garrire libellos,
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit, pede ter percusso; forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae. 45
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi, fluere hunc lutulentum, saepe ferentem 50
Plura quidem tollenda relinquendis.-Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Atti,

[ocr errors]

37. Diffingit.

8. x. 27. patrisque Latini. 31. Atque, Orellius.

45. annuerant; annuerint.

65

Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cum de se loquitur, non ut majore reprensis?

55
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos 60
Ante cibum versus, totidem coenatus; Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem,
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poetarum seniorum turba ; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo

70 Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues. Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint, Scripturus; neque, te ut miretur turba, labores, Contentus paucis lectoribus. An tua demens Vilibus in ludis dictari carmina malis?

75 Non ego; nam satis est, equitem mihi plaudere, ut audax, Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet, quod Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?

80 Plotius et varius, Maecenas Virgiliusque, Valgius, et probet haec Octavius optimus, atque Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque! Ambitione relegata, te dicere possum, Pollio, te, Messala, tuo cum fratre, simulque

85

68. delatus ; dilapsus ; delapsus.

78. crucier.

Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni,
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacunque,
Arridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,

90 Discipularum inter jubeo plorare cathedras. I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

[merged small][merged small][graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][merged small]

Q. HORATII FLACCI

SA T I R A R U M

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

SUNT, quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid Composui, pars esse putat similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati, Quid faciam, praescribe.—Quiescas.—Ne faciam, inquis, 5 Omnino versus ?-Aio.-Peream male, si non Optimum erat: verum nequeo dormire.—Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude

10 Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus.—Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos Aut labentis equo describat vulnera Parthi.

15

S. i. 1. videar.

2. intendere.

10. capit.

15. describit; describet.

« AnteriorContinuar »