Imágenes de páginas
PDF
EPUB

20

Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.—Haud mihi deero,
Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci
Verba

per

attentam non ibunt Caesaris aurem, Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit. -Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto Accessit fervor capiti numerusque lucernis;

25 Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem Pugnis: quot capitum vivunt, totidem studiorum Millia. Me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrum melioris utroque. Ille velut fidis arcana sodalibus olim

30 Credebat libris, neque, si male cesserat, unquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus, anceps: Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35 Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis 40 Vagina tectus; quem cur destringere coner, Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex Jupiter, ut pereat positum rubigine telum, Nec quisquam noceat cupido mihi pacis ! At ille, Qui me commorit,-melius non tangere, clamo- 45 Flebit et insignis tota cantabitur urbe.

20. recalcitret. 24. ut simul. 31. si male gesserat.

39. petit. 45. commordit,

Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum
Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut
Qui partum ? Non in caro nidore voluptas
Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere 20
Sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
Hoc potius, quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum, quia veneat auro

25
Rara avis et picta pandat spectacula cauda :
Tanquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista,
Quam laudas, pluma ? cocto num adest honor idem ?
Carne tamen quamvis distat, nil hac magis illa,
Imparibus formis deceptum te patet. Esto:

30 Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto Captus hiet, pontesne inter jactatus an amnis Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. Ducit te species, video : quo pertinet ergo,

35 Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis Majorem natura modum dedit, his breve pondus. Jejunus raro stomachus vulgaria temnit. Porrectum magno magnum spectare catino Vellem, ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos, 40 Praesentes Austri, coquite horum obsonia ! Quanquam Putet aper rhombusque recens, mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta Pauperies epulis regum: nam vilibus ovis

45 Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem

29, 30. Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam

Imparibus formis deceptum te petere! Esto: Orellius.

80

Dissentis.--Equidem nihil hinc diffindere possum;
Sed tamen, ut monitus caveas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum;
Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque.—Esto, si quis mala : sed bona si quis
Judice condiderit laudatus Caesare? si quis
Opprobriis dignum latraverit, integer ipse ?-
Solventur risu tabulae, tu missus abibis.

85

SATIRA II.

5

Quae virtus, et quanta boni, sit vivere parvo, --
Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
Rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva-
Discite, non inter lances mensasque nitentes,
Cum stupet insanis acies fulgoribus, et cum
Acclinis falsis animus meliora recusat;
Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc?
Dicam, si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus judex. Leporem sectatus equove
Lassus ab indomito, vel, si Romana fatigat
Militia assuetum graecari, seu pila velox,
Molliter austerum studio fallente laborem,
Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco:
Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno

10

15

79. hic; diffidere ; diffingere ; defringere. 84. laudatur.

85. laceraverit. S. ii. 1. bonis. 2. quem ; Ofella, Orellius.

3. abnormi. 14. expulerit; extulerit.

[ocr errors]

Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum
Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut
Qui partum ? Non in caro nidore voluptas
Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere 20
Sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
Hoc potius, quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum, quia veneat auro

25
Rara avis et picta pandat spectacula cauda:
Tanquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista,
Quam laudas, pluma ? cocto num adest honor idem ?
Carne tamen quamvis distat, nil hac magis illa,
Imparibus formis deceptum te patet. Esto:

30
Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
Captus hiet, pontesne inter jactatus an amnis
Ostia sub Tusci ? Laudas, insane, trilibrem
Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
Ducit te species, video: quo pertinet ergo,

35
Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis
Majorem natura modum dedit, his breve pondus.
Jejunus raro stomachus vulgaria temnit.
Porrectum magno magnum spectare catino
Vellem, ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos, 40
Praesentes Austri, coquite horum obsonia ! Quanquam
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta
Pauperies epulis regum: nam vilibus ovis

45 Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem

29, 30. Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam

Imparibus formis deceptum te petere! Esto: Orellius.

[ocr errors]

Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
An qui, contentus parvo metuensque futuri,

110
In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum
Integris opibus novi non latius usum,
Quam nunc accisis. Videas metato in agello
Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum, 115
Non ego, narrantem, temere edi luce profesta
Quidquam praeter olus fumosae cum pede pernae.
At mihi seu longum post tempus venerat hospes,
Sive

operum vacuo gratus conviva per imbrem
Vicinus, bene erat, non piscibus urbe petitis, 120
Sed pullo atque hoedo; tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
Post hoc ludus erat, culpa potare magistra,
Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
Explicuit vino contractae seria frontis.

125
Saeviat atque novos moveat fortuna tumultus.
Quantum hinc imminuet? quanto aut ego parcius aut vos,
O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
Nam propriae telluris herum natura neque illum,
Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille; 130
Illum aut nequities aut vafri inscitia juris,
Postremum expellet certe vivacior heres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes, 135
Fortiaque adversis opponite pectora rebus.

.

[merged small][ocr errors]

128. vix 46.

113. lautius; laetius, de conj. 118. Ac, Orellius.

129. proprie. 133. Ofellae, Orellius.

134. Dictus erat,

« AnteriorContinuar »