Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Amico Pyxidem auream odoriferi Pulveris capacem

mittenti.

I.

Qvi studet ut placeant sua munera naribus, ipsum Emunctae naris dicite, Pierides.

II.

Grata seni ac puero, narisqve levamen anilis,
Plurima in occiduo nascitur herba solo.
Gaudia dat fumus; sua dat qvoqve gaudia pulvis:
Sic, mirum, sensus adlicit una duos.
Creditur humani pulvis, qvem colligis illinc,
Vel certe nasi caussa fuisse mei.

Aurea misisti mihi dona; qvid aptius auro,
Cui commendetur tam pretiosus odor?
Pyxis odorifero dum pulvere plena nitebit,
In memori stabit pectore dantis amor.

R. S.

Πλέον ἥμισυ παντός.

Emensa virgo iam decem vetus lustra,
Qvid? pars, ait, dimidia plus valet toto?
Cui nos: Decem tu nata qvinqvies annos
Lubenter esses nata qvinqve viginti.

R. S.

Improbus.

Improbe, linqve meum neu dic salvere sepulcrum : Dummodo ne venias tu prope, salvus ero.

SS

R. (ex Anthol. Gr.)

Σκότον δεδορκώς.

Πολλάκις ἐν πενίῃ βίοτον διάγουσιν ἄριστοι, καὶ τὰ σὰ λῷστα, Τύχη, δῶρα φέρουσι κακοί. εὖ γε, θεά, τυφλὴν ἔμεναί σε λέγουσιν ἀοιδοί, εἴτ ̓ ἄλαος φρεσὶν εἴτ ̓ ὄμμασιν οὖσα κυρεῖς.

[merged small][graphic]
[graphic][merged small][merged small][merged small]

Iam te premit nox. Laetitiae diem Festae dicatam naenia possidet: Laurus triumphales obumbrat Debita funeribus cupressus.

Ergo iuventas nil tua profuit,
Augusta, nil qvod filia gentium
Inlustrium ex alta creatos

Stirpe patres atavosqve censes,

Isti iuventae qvin nimis invidens
Scindat capillos furva Proserpina,
Frontemqve nudatam corollis
Multa dolens Hymenaeus abdat?

O digna fatis prosperioribus;
Si qvam vel aetas eriperet Stygi
Vel forma sinceriqve mores,

Haec erat. Heu Libitina, leto

Nil adtulerunt vota morae, neqve
Multum gementis cura Britanniae et
Poscentis uxorem mariti

Soliciti valuere qvestus?

Notum ut legentis saepe pependerit
Ex ore coniux coniugis. Hinc tuo
Narraris effinxisse normam

Imperio, reducemqve Elissam

In te videbant secla.

Sed abstulit

Nox una tantam spem populi. Tuam
Cassandra si qvando ruinam
Fatidico cecinisset ore,

Ceu Troia quondam incredula, vocibus

Nil credidisset surda Britannia,

Spe laeta qvae nuper nepotum
Nunc dabit inferias parenti.

Ergo qviescit spiritus igneus,
Villamqve lentus dum Tamesis lavat,
Te plorat absentem, suamqve
Nereides dominam requirunt.

Dum tu sepulcro condita melleos
Ducis sopores, nos tua funera
Lugemus ut commune vulnus;
Te patriae gemitus seqvuntur.

Qvantos dolores intuleris patri
Qvis dicet? Orbus progenie senex
Tabescit, heredemqve regnis
Ancipitem metuit paternis.

Ast audienti talia qvis tuus,
Infausta mater, sensus erit, mari
Divisa, qvam falsis fugatam
Criminibus mulier coegit

Mutare terrae litora dissitae ?
Hinc O parentes egregium trahant
Exemplar, et rixae prioris
Inmemores coeant in unum.

Ardore cernant ut bene mutuo
Cum coniuge uxor regia vixerit :
Ut gaudia et curas vicissim
Contulerint neqve suspicata

Sponsum illa, non hanc ille. Superstitem Partem haec reliqvit nunc animae alteram, Et parte divulsa maritus

Morte caret magis invidenda.

« AnteriorContinuar »