Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

6

92

[ocr errors]

Cervius haec inter vicinus garrit aniles
Ex re fabellas. Si quis nam laudat Arelli
Sollicitas ignarus opes, sic incipit : “ Olim
Rusticus urbanum murem mus paupere

fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
Solveret hospitiis animum. Quid multa ? neque ille
Sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
Aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia coena
Vincere tangentis male singula dente superbo ;
Cum pater ipse domus palea porrectus in horna
Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
Tandem urbanus ad hunc: “Quid te juvat, inquit,' amice, 90
Praerupti nemoris patientem vivere dorso ?
Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
C'arpe viam, mihi crede, comes; terrestria quando
Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est
Aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
Dum licet in rebus jucundis vive beatus;
Vive memor quam sis aevi brevis.' Haec ubi dicta
Agrestem pepulere domo levis exsilit; inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
Moenia nocturni subrepere. Jamque tenebat
Nox medium caeli spatium cum ponit uterque
In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos,
Multaque de magna superessent fercula coena,
Quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
Continuatque dapes nec non verniliter ipsis
Fugitur officiis, praelambens omne quod affert.
Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
Rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave, magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
Personuit canibus. Tum rusticus: Haud mihi vita 115
Est opus hac, ait,' et valeas; me silva cavusque
Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.'”

100

105

11C

[ocr errors]

6

[ocr errors]

SATIRA VII.

[ocr errors]

5

“JAMDUDUM ausculto et cupiens tibi dicere servus
Pauca reformido.” “ Davusne?” “Ita, Davus, amicum
Mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
Ut vitale putes.'

“ Age, libertate Decembri,
Quando ita majores voluerunt, utere; narra.”
“ Pars horninum vitiis gaudet constanter et urget
Propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
Interdum pravis obnoxia. Saepe notatus
Cum tribus annellis, modo laeva Priscus inani,
Vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,

10 Aedibus ex magnis subito se conderet, unde Mundior exiret vix libertinus honeste; Jam moechus Romae, jam mallet doctus Athenis Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis. Scurra Volanerius, postquam illi justa cheragra

15
Contudit articulos, qui pro se tolleret atque
Mitteret in phimum talos, mercede diurna
Conductum pavit ; quanto constantior isdem
In vitiis, tanto levius miser ac prior illo,
Qni jam contento, jam laxo fune laborat.”
"Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
Furcifer?“Ad te, inquam.” Quo pacto, pessime ?”

“ Laudas
Fortunam et mores antiquae plebis, et idem
Si quis ad illa deus subito te agat usque recuses,
Aut quia non sentis quod clamas rectius esse,
Aut quia non firmus rectum defendis, et haeres
Nequicquam coeno cupiens evellere plantam.
Romae rus optas, absentem rusticus urbem
Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus
Ad coenam laudas securum olus

ac,
velut
usquam

30
Vinctus eas, ita te felicem dicis amasque
Quod nusquam tibi sit potandum. Jusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima venire
Convivam: Nemon oleum fert ocius ? Ecquis
Audit?' cum magno blateras clamore fucisque.
Mulvius et scurrae tibi non referenda precati

[ocr errors]

3

[merged small][merged small][ocr errors]

Discedunt. Etenim fateor me, dixerit ille,
Duci ventre levem, nasum nidore supinor,
Imbecillus, iners, si quid vis adde popino.
Tu,cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
Insectere velut melior verbisque decoris
Obvolvas vitium ? Quid, si me stultior ipso
Quingentis emto drachmis deprenderis ? Aufer
Me vultu terrere ; manum stomachumque teneto,
Dum, quae Crispini docuit me janitor edo.
Te conjux aliena capit, meretricula Davum :
Peccať uter nostrum cruce dignius ? Acris ubi me
Natura intendit, sub clara nuda lucerna
Quaecunque excepit turgentis verbera caudae,
Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
Dimittit neque famosum neque sollicitum ne
Ditior aut formae melioris meiat eodem.
Tu cum projectis insignibus, annulo equestri
Romanoque habitu, prodis ex judice Dama
Turpis, odoratum caput obscurante lacerna,
Non es quod simulas? Metuens induceris, atque
Altercante libidinibus tremis ossa pavore.
Quid refert uri, virgis ferroque necari
Auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
Quo te demisit peccati conscia herilis,
Contractum genibus tangas caput ? Estne marito
Matronae peccantis in ambo justa potestas ?
In corruptorem vel justior ? Illa tamen se
Non habitu mutatve loco, peccatve superne.
Cum te formidet mulier neque credat amanti,
Ibis sub furcam prudens, dominoque furenti
Committes rem omnem et vitam et cum corpore famam.
Evasti, credo metues doctusque cavebis ;
Quaeres quando iterum paveas iterumque perire
Possis, o toties servus ! Quae bellua ruptis,
Cum semel effugit, reddit se prava catenis ?
Non sum moechus ais. Neque ego hercule fur ubi vasa
Praetereo sapiens argentea : tolle periclum,
Jam vaga prosiliet frenis natura remotis.
Tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
Tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque

60

65

70

75

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

In

90

;

Imposita haud unquam misera formidine privet?
Adde super dictis quod non levius valeat: nam
Sive vicarius est qui servo paret, uti mos
Vester ait, seu conservus ; tibi quid sum ego ? Nempe
Tu mihi qui imperitas alii servis miser atque
Duceris ut nervis alienis mobile lignum.
Quisnam igitur liber? Sapiens sibi qui imperiosus,
Quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus,
Externi ne quid valeat per leve morari,

quem manca ruit semper fortuna. Potesne
Ex his ut proprium quid noscere ? Quinque talenta
Poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
Perfundit gelida, rursus vocat; eripe turpi
Colla jugo ; Liber, liber sum, dic age. Non quis;

.
Urget enim dominus mentem non lenis et acres
Subjectat lasso stimulos versatque negantem.
Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,

90
Quî peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
Aut Pacideiani contento poplite miror
Proelia rubrica picta aut carbone, velut si
Re vera pugnent, feriant, vitentque moventes
Arma viri ? Nequam et cessator Davus ; at ipse 100
Subtilis veterum judex et callidus audis.
Nil ego si ducor libo fumante : tibi ingens
Virtus atque animus coenis responsat opimis
Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
Tergo plector enim. Qui tu impunitior illa
Quae parvo sumi nequeunt obsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae.
Illusique pedes vitiosum ferre recusant
Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam
Furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
Nil servile gulae parens habet ? Adde, quod idem
Non horam tecum esse potes, non otia recte
Ponere, teque ipsum vitas, fugitivus et erro,
Jam vino quaerens, jam somno fallere curam :
Frustra ; nam comes atra premit sequiturque fugacem.” 115
“ Unde mihi lapidem ?” -“Quorsum est opus ?”—“Unde

sagittas ?”

105

110

66 Aut insanit homo aut versus facit." “ Ocius ninc in Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.”

[ocr errors]

SATIRA VIII.

10

16

UT Nasidieni juvit te coena beati ?
Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic
De medio potare die.” “Sic ut mihi nunquam
In vita fuerit melius." “ Da, si grave non est,
Quae prima iratum ventrem placaverit esca.”
“ In primis Lucanus aper; leni fuit Austro
Captus, ut aiebat coenae pater; acria circum
Rapula, lactucae, radices, qualia lassum
Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
His ubi sublatis puer alte cinctus acernam
Gausape purpureo mensam pertersit, et alter
Sublegit quodcunque jaceret inutile quodque
Posset coenantes offendere; ut Attica virgo
Cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
Hic herus : Albanum, Maecenas, sive Falernum
Te magis appositis delectat, habemus utrumque.”
“ Divitias miseras! Sed quis coenantibus una,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro."
“ Summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra
Si memini Varius ; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quas Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra
Ridiculus totas semel obsorbere placentas;
Nomentanus ad hoc, qui si quid forte lateret
Indice monstraret digito: nam cetera turba,
Nos, inquam, coenamus aves, conchylia, pisces,
Longe dissimilem noto celantia succum ;
Ut vel continuo patuit, cum passeris atque
Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.
Post hoc me docuit melimela rubere minorem
Ad lunam delecta. Quid hoc intersit ab ipso

25

30

« AnteriorContinuar »