Imágenes de páginas
PDF
EPUB

10

16

Quodsi non odio peccantis desipit augur,
Carus eris Romae donec te deserat aetas ;
Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertes,
Aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille
Qui male parentem in rupes protrusit asellum
Iratus : quis enim invitum servare laboret ?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
Me, libertino natum patre et in tenui re,
Majores pennas nido extendisse loqueris,
Ut quantum generi demas virtutibus addas ;
Me primis Urbis belli placuisse domique ;
Corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur aevum,
Me quater undenos sciat implevisse Decembrer
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

[merged small][ocr errors]

Q. HORATII FLACCI

EPISTO A R U M

LIBER SECUNDUS.

EPISTOLA I.

10

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Roumlus et Liber pater et cum Castore Pollux,
Post ingentia facta deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Componunt, agros assignant, oppida condunt,
Ploravere suis non respondere favorem
Speratum meritis. Diram qui contudit hydram
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo qui praegravat artes
Infra se positas; exstinctus amabitur idum.
Praesenti tibi maturos largimur honores,
Jurandasque tuum per nomen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno,
Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
Cetera nequaquam simili ratione modoque
Aestimat, et nisi quae terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit et odit;

15

20 30

40

Sic fautor veterum ut tabulas peccare vetantes
Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
Pontificum libros, annosa volumina vatum,
Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si quia Graecorum sunt antiquissima quaeque
Scripta vel optima Romani pensantur eadem
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur;
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri;
Venimus ad summum fortunae; pingimus atque
Psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies ut vina poëmata reddit,
Scire velim chartis pretium quotus arroget annus.
Scriptor abhinc annos centum qui decidit inter
Perfectos veteresque referri debet, an inter
Viles atque novos? Excludat jurgia finis.
Est vetus atque probus centum qui perficit annos.
Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,
Inter quos referendus erit ? veteresne poëtas,
An quos et praesens et postera respuat aetas ?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste
Qui vel mense brevi vel toto est junior anno.
Utor permisso caudaeque pilos ut equinae
Paullatim vello et demo unum, demo et item unum,
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi
Qui redit in fastos et virtutem aestimat annis,
Miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus,
Ut critici dicunt, leviter curare videtur
Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est et mentibus haeret
Pene recens ? Adeo sanctum est vetus omne poëma.
Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert
Pacuvius docti famam senis, Accus alti,
Dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro
Spectat Roma potens; habet hos numeratque poëtas
Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.

45

50

55

61

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Interdum vulgus rectum videt, est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poëtas
Ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat :
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
Dicere credit eos, ignave multa fatetur,
Et sapit et mecum facit et Jove judicat aequo.
Non equidem insector delendaque carmina Livi
Esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare; sed emendata videri
Pulchraque et exactis minimum distantia miror ;
Inter quae verbum emicuit si forte decorum, et
Si versus paullo concinnior unus et alter,
Injuste totum ducit venditque poëma.
Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse
Compositum illepideve putetur, sed quia nuper ;
Nec veniam antiquis sed honorem et praemia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attae
Fabula si dubitem, clament periisse pudorem
Cuncti pene patres, ea cum reprehendere coner
Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
Vel quia nil rectum nisi quod placuit sibi ducunt,
Vel quia turpe putant parere minoribus, et quae
Imberbes didicere senes perdenda fateri.
Jam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud
Quod mecum ignorat solus vult scire videri,
Ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset
Quam nobis, quid nunc esset vetus ? aut quid haberet
Quod legeret tereretque viritim publicus usus ?
Ut primum positis nugari Graecia bellis
Coepit et in vitium fortuna labier aequa,
Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
Marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
Suspendit picta vultum mentemque tabella,
Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis ;
Sub nutrice puella velut si luderet infans,
Quod cupide petiit mature plena reliquit.
Quid placet aut odio est quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere bonae ventique secundi.

85.

90

95

108

105

115

Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
Mane domo vigilare, clienti promere jura,
Cautos nominibus rectis expendere nummos,
Majores audire, minori dicere, per quae
Crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutavit mentem populus levis et calet uno
Scribendi studio ; puerique pauresque severi
Fronde comas vincti coenant et carmina dictant.

110
Ipse ego qui nullos me adfirmo scribere versus
Invenior Parthis mendacior, et prius orto
Sole vigil calamum et chartas et scrinia posco.
Navim agere ignarus navis timet; abrotonum aegro
Non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est
Promittunt medici ; tractant fabrilia fabri :
Scribimus indocti doctique poëmata passim.
Hic error tamen et levis haec insania quantas
Virtutes habeat sic collige: vatis avarus
Non temere est animus ; versus amat, hoc studet unum; 120
Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
Non fraudem socio puerove incogitat ullam
Pupillo ; vivit siliquis et pane secundo ;
Militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,
Si das hoc parvis quoque rebus magna juvari.

125 Os tenerum pueri balbumque poëta figurat, Torquet ab obscoenis jam nunc sermonibus aurem, Mox etiam pectus praeceptis format amicis, Asperitatis et invidiae corrector et irae ; Recte facta refert, orientia tempora notis

130 Instruit exemplis, inopem solatur et aegrum. Castis cum pueris ignara puella mariti Disceret unde preces vatem ni Musa dedisset ? Poscit opem chorus et praesentia numina sentit, Caelestes implorat aquas docta prece blandus, Avertit morbos, metuenda pericula pellit, Impetrat et pacem et locupletem frugibus annum. Carmine di superi placantur, carmine Manes. Agricolae prisci, fortes parvoque beati, Condita post frumenta levantes tempore festo

140 Corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, Cum sociis operum, pueris et conjuge fida,

135

« AnteriorContinuar »