Imágenes de páginas
PDF
EPUB

35

Aetas ? quid intactum nefasti

Liquimus ? unde manum juventus
Metu deorum continuit ? quibus
Pepercit aris? O utinam nova
Incude diffingas retusum in

Massagetas Arabasque ferrum!

40

CARMEN XXXVI.

Er thure et fidibus juvat
Placare et vituli sanguine debito

Custodes Numidae deos,
Qui nunc Hesperia sospes ab ultima

Caris multa sodalibus,
Nulli plura tamen dividit oscula

Quam dulci Lamiae, memor
Actae non alio rege puertiae

Mutataeque simul togae.
Cressa ne careat pulchra dies nota,

Neu promptae modus amphorae,
Neu morem in Salium sit requies pedum,

Neu multi Damalis meri
Bassum Threïcia vincat amystide,

Neu desint epulis rosae,
Neu vivax apium, neu breve lilium.

Omnes in Damalin putres
Deponent oculos, nec Damalis novo

Divelletur adultero Lascivis hederis ambitiosior.

10

15

20

3

CARMEN XXXVII.

5

10

15

Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus, nunc Saliaribus
Ornare pulvinar deorum

Tempus erat dapibus, sodales.
Antehac nefas depromere Caecubum
Cellis avitis, dum Capitolio
Regina dementes ruinas

Funus et imperio parabat
Contaminato cum grege turpium
Morbo virorum, quidlibet impotens
Sperare fortunaque dulci

Ebria. Sed minuit furorem Vix una sospes navis ab ignibus, Mentemque lymphatam Mareotico Redegit in veros timores

Caesar, ab Italia volantem Remis adurgens, accipiter velut Molles columbas, aut leporem citus Venator in campis nivalis

Haemoniae, daret ut catenis Fatale monstrum : quae generosius Perire quaerens, nec muliebriter Expavit ensem nec latentes

Classe cita reparavit oras.
Ausa et jacentem visere regiam
Voltu sereno, fortis et asperas
Tractare serpentes, ut atrum

Corpore combiberet venenum,
Deliberata morte ferocior,
Saevis Liburnis scilicet invidens
Privata deduci superbo

Non hunilis mulier triumpho.

20

285

30

CARMEN XXXVIII

PERSICOS odi, puer, apparatus,
Displicent nexae philyra coronae ;
Mitte sectari rosa quo locorum

Sera moretur.
Simplici myrto nihil allabores
Sedulus curo : neque te ministrum
Dedecet myrtus neque me sub arta

Vite bibentem.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER SECUNDUS

CARMEN I.

6

10

MOTUM ex Metello consule civicum
Bellique causas et vitia et modos
Ludumque Fortunae gravesque

Principum amicitias et arma
Nondum expiatis uncta cruoribus,
Periculosae plenum opus aleae,
Tractas et incedis per ignes

Suppositos cineri doloso.
Paullum severae Musa tragoediae
Desit theatris : mox ubi publicas
Res ordinaris grande munus

Cecropio repetes cothurno,
Insigne maestis praesidium reis
Et consulenti, Pollio, curiae,
Cui laurus aeternos honores

Delmatico peperit triumpho.
Jam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis aures, jam litui strepunt,
Jam fulgor armorum fugaces

Terret equos equitumque voltus :
Audire magnos jam videor duces
Non indecoro pulvere sordidos,

15 25

30

Et cuncta terrarum subacta

Praeter atrocem animum Catonis.
Juno et deorum quisquis amicior
Afris inulta cesserat impotens
Tellure victorum nepotes

Rettulit inferias Jugurthae.
Quis non Latino sanguine pinguior
Campus sepulcris impia proelia
Testatur auditumque Medis

Hesperiae sonitum ruinae ?
Qui gurges, aut quae flumina lugubris
Ignara belli ? quod mare Dauniae
Non decoloravere caedes ?

Quae caret ora cruore nostro ?
Sed ne relictis, Musa procax, jocis,
Ceae retractes munera neniae :
Mecum Dionaeo sub antro

Quaere modos leviore plectro.

35

40

CARMEN II.

NULLUS argento

color est avaris Abdito terris, inimice lamnae Crispe Sallusti, nisi temperato

Splendeat usu.
Vivet extento Proculeius aevo
Notus in fratres animi paterni ;
Illum aget penna metuente solvi

Fama superstes.
Latius regnes avidum domando
Spiritum, quam si Libyam remotis
Gadibus jungas et uterque Poenus

Serviat uni.
Crescit indulgens sibi dirus hydrops,
Nec sitim pellit nisi causa morbi

10

« AnteriorContinuar »