Imágenes de páginas
PDF
EPUB

10

15

20

Fas pervicaces est mihi Thyiadas
Vinique fontem lactis et uberes
Cantare rivos, atque truncis

Lapsa cavis iterare mella;
Fas et beatae conjugis additum
Stellis honorem tectaque Penthei
Disjecta non leni ruina,

Thracis et exitium Lycurgi.
Tu flectis amnes, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in jugis
Nodo coërces viperino

Bistonidum sine fraude crines :
Tu, cum parentis regna per arduun
Cohors Gigantum scanderet impia,
Rhoetum retorsisti leonis

Unguibus horribilique mala ; Quamquam choreis aptior et jocis Ludoque dictus non sat idoneus Pugnae ferebaris : sed idem

Pacis eras mediusque belli. Te vidit insons Cerberus aureo Cornu decorum, leniter atterens Caudam, et recedentis trilingui

Ore pedes tetigitque crura.

25

3

CARMEN XX.

Non usitata nec tenui ferar
Penna biformis per liquidum aethera
Vates, neque in terris morabor

Longius, invidiaque major
Urbes relinquam. Non ego pauperum
Sanguis parentum, non ego quem vocas,
Dilecte Maecenas, obibo,
Nec Stygia cohibebor unda.

50

CARMINUM LIB. II. CARM. XX.

10

15

Jam jam residunt cruribus asperae
Pelles, et album mutor in alitem
Superne, nascunturque leves

Per digitos humerosque plumae.
Jam Daedaleo ocior Icaro
Visam gementis litora Bospori
Syrtesque Gaetulas canorus

Ales Hyperboreosque campos.
Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
Noscent Geloni, me peritus

Discet Hiber Rhodanique potor.
Absint inani funere neniae
Luctusque turpes et querimoniae ;
Compesce clamorem ac sepulcri

Mitte supervacuos honores.

20

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER TERTIUS.

CARMEN I.

10

ODI profanum vulgus et arceo;
Favete linguis : carmina non prius
Audita Musarum sacerdos

Virginibus puerisque canto.
Regum timendorum in proprios rreges,
Reges in ipsos imperium est Jovis
Člari Giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis.
Est ut viro vir latius ordinet
Arbusta sulcis, hic generosior
Descendat in Campum petitor,

Moribus hic meliorque fama
Contendat, illi turba clientium
Sit major: aequa lege Necessitas
Sortitur insignes et imos ;
Omne
capax

movet urna nomen.
Districtus ensis cui super impia
Cervice pendet non Siculae dapes
Dulcem elaborabunt saporem,

Non avium citharaeque cantus Somnum reducent. Somnus agrestium Lenis virorum non humiles domos Fastidit umbrosamque ripam,

Non Zephyris agitata Tempe.

15

20

[merged small][ocr errors]

Desiderantem quod satis est neque
Tumultuosum sollicitat mare,
Nec saevus Arcturi cadentis

Impetus aut orientis Haedi,
Non verberatae grandine vineae
Fundusque mendax, arbore nunc aquas
Culpante nunc torrentia agros

Sidera nunc hiemes iniquas.
Contracta pisces aequora sentiunt
Jactis in altum molibus ; huc frequens
Caementa demittit redemptor

Cum famulis dominusque terrae Fastidiosus. Sed Timor et Minae Scandunt eodem quo dominus, neque Decedit aerata triremi, et

Post equitem sedet atra Cura.
Quodsi dolentem nec Phrygius lapie
Nec purpurarum sidere clarior
Delenit usus nec Falerna

Vitis Achaemeniumque costum,
Cur invidendis postibus et novo
Sublime ritu moliar atrium ?
Cur valle permutem Sabina

Divitias operosiores?

[merged small][ocr errors]

CARMEN II.

ANGUSTAM amice pauperiem pati
Robustus acri militia puer
Condiscat, et Parthos feroces

Vexet eques metuendus hasta,
Vitamque sub divo et trepidis agat
In rebus. Illum ex moenibus hosticis
Matrona bellantis tyranni

Prospiciens et adulta virgo
Suspiret, eheu, ne rudis agminum
Sponsus lacessat regius asperum

10

[merged small][ocr errors]

Tactu leonem, quem cruenta

Per medias rapit ira caedes. Dulce et decorum est pro patria mori. Mors et fugacem persequitur virum, Nec parcit imbellis juventae

Poplitibus timidoque tergo. Virtus repulsae nescia sordidae Intaminatis fulget honoribus, Nec sumit aut ponit secures

Arbitrio popularis aurae.
Virtus recludens immeritis mori
Caelum negata tentat iter via,
Coetusque volgares et udam

Spernit humum fugiente penna.
Est et fideli tuta silentio
Merces : vetabo qui Cereris sacrum
Vulgarit arcanae sub isdem

Sit trabibus fragilemve mecum
Solvat phaselon : saepe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum :
Raro antecedentem scelestum

Deseruit pede Poena claudo.

25

30

CARMEN III.

Justum et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava jubentium,
Non voltus instantis tyranni

Mente quatit solida, neque Auster
Dux inquieti turbidus Hadriae,
Nec fulminantis magna manus Jovis ;
Si fractus illabatur orbis

Impavidum ferient ruinae.
Hac arte Pollux et vagus Hercules
Enisus arces attigit igneas,
Quos inter Augustus recumbens

Purpureo bibit ore nectar.

10

« AnteriorContinuar »