Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Non sola comptos arsit adulteri
Crines, et aurum vestibus illitum
Mirata regalesque cultus

Et comites Helene Lacaena,
Primusve Teucer tela Cydonio
Direxit arcu ; non semel Ilios
Vexata ; non pugnavit ingens

Idomeneus Sthenelusve solus Dicenda Musis proelia ; non ferox Hector vel acer Deiphobus graves Excepit ictus pro pudicis

Conjugibus puerisque primus. Vixere fortes ante Agamemnona Multi; sed omnes illacrumabiles Urgentur ignotique longa

Nocte, carent quia vate sacro. Paullum sepultae distat inertiae Celata virtus. Non ego te meis Chartis inornatum silebo,

Totve tuos patiar labores Impune, Lolli, carpere lividas Obliviones. Est animus tibi Rerumque prudens et secundis

Temporibus dubiisque rectus, Vindex avarae fraudis, et abstinens Ducentis ad se cuncta pecuniae, Consulque non unius anni

Sed quoties bonus atque fidus Judex honestum praetulit utili, Rejecit alto dona nocentium

obstantes catervas Explicuit sua victor arma. Non possidentem multa vocaveris Recte beatum : rectius occupat Nomen beati qui deorum

Muneribus sapienter uti Duramque callet pauperiem pati, Pejusque leto flagitium timet, Non ille pro caris amicis

Aut patria timidus perire.

35

40

Vultu, per

45

50

CARMEN X.

O CRUDELIS adhuc et Veneris muneribus potens,
Insperata tuae cum veniet pluma superbiae,
Et quae nunc humeris involitant deciderint comau,
Nunc et qui color est puniceae flore prior rosae
Mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam,
Dices heu quotiens te speculo videris alterum :
Quae mens est hodie, cur eadem non puero
Vel cur his animis incolumes non redeunt genae ?

fuit ?

CARMEN XI.

Est mihi nonum superantis annum
Plenus Albani cadus; est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis ;

Est hederae vis
Multa, qua crines religata fulges ;
Ridet argento domus ; ara castis
Vincta verbenis avet immolato

Spargier agno;
Cuncta festinat manus, huc et illuc
Cursitant mixtae pueris puellae;
Sordidum flammae trepidant rotantes

Vertice fumum.
Ut tamen noris quibus advoceris
Gaudiis, Idus tibi sunt agendae,
Qui dies mensem Veneris marinae

Findit Aprilem;
Jure sollemnis mihi sanctiorque
Paene natali proprio, quod ex hac

15

[merged small][ocr errors]

Luce Maecenas meus adfluentes

Ordinat annos.
Telephum, quem tu petis, occupavit
Non tuae sortis juvenem puella
Dives et lasciva, tenetque grata

Compede vinctum.
Terret ambustus Phaëthon avaras
Spes, et exemplum grave praebet ales
Pegasus, terrenum equitem gravatus

Bellerophontem,
Semper ut te digna sequare et ultra
Quam licet sperare nefas putando
Disparem vites. Age jam, meorum

Finis amorum
Non enim posthac alia calebo
Femina - condisce modos amanda
Voce quos reddas; minuentur atrae

Carmine curae.

30

35

CARMEN XII.

5

Jam veris comites quae mare temperant
Impellunt animae lintea Thraciae ;
Jam nec prata rigent nec fluvii strepunt

Hiberna nive turgidi.
Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,
Infelix avis et Cecropiae domus
Aeternum opprobrium, quod male barbaras

Regum est ulta libidines.
Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ovium carmina fistula,
Delectantque deum cui pecus et nigri

Colles Arcadiae placent.
Adduxere sitim tempora, Virgili ;
Sed pressum Calibus ducere Liberuin

10 15

20

Si gestis, juvenum nobilium cliers,

Nardo vina merebere.
Nardi parvus onyx eliciet cadum
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus amaraque

Curarum eluere efficax.
Ad quae si properas gaudia, cum tua
Velox merce veni : non ego te meis
Immunem meditor tingere poculis,

Plena dives ut in domo.
Verum pone moras et studium lucri,
Nigrorumque memor, dum licet, ignium
Misce stultitiam consiliis brevem:

Dulce est desipere in loco.

CARMEN XIII.

AUDIVERE, Lyce, di mea vota, di
Audivere, Lyce: fis anus, et tamen
Vis formosa videri

Ludisque et bibis impudens
Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis et
Doctae psallere Chiae

Pulchris excubat in genis.
Importunus enim transvolat aridas
Quercus, et refugit te quia luridi
Dentes, te quia rugae

Turpant et capitis nives.
Nec Coae referunt jam tibi purpurae
Nec clari lapides tempora, quae semel
Notis condita fastis

Inclusit volucris dies.
Qno fugit venus, heu, quove color? decens
Quo motus ? quid habes illius, illius,

10

16

Quae spirabat amores,

Quae me surpuerat mihi,
Felix post Cinaram, notaque et artium
Gratarum facies? Sed Cinarae breves
Annos fata dederunt,

Servatura diu parem
Cornicis vetulae temporibus Lycen,
Possent ut juvenes visere fervidi
Multo non sine risu

Dilapsam in cineres facem.

26

CARMEN XIV.

[ocr errors][ocr errors]

QUAE cura patrum quaeve Quiritium
Plenis honorum muneribus tuas,
Auguste, virtutes in aevum

Per titulos memoresque fastos
Aeternet, o qua sol habitabiles
Illustrat oras maxime principum ?
Quem legis expertes Latinae

Vindelici didicere nuper
Quid Marte posses. Milite nam tuo
Drusus Genaunos, implacidum genus,
Breunosque veloces, et arces

Alpibus impositas tremendis
Dejecit acer plus vice simplici;
Major Neronum mox grave proelium
Commisit immanesque Raetos

Auspiciis pepulit secundis, Spectandus in certamine Martio, Devota morti pectora liberae Quantis fatigaret ruinis ;

Indomitas prope qualis undas Exercet Auster, Pleïadum choro Seindente nubes, impiger hostium

16

« AnteriorContinuar »