Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic]

Horatins Flarcon, Q.

Q. HORATI FLACCI

OPERA

RECENSVERVNT

O. KELLER ET A. HOLDER

VOL. II

SERMONVM LIBRI II EPISTVLARVM LIBRI II

LIBER DE ARTE POETICA

ITERVY RECENSVERVNT

OTTO KELLER

ET AMICI.

IENAE

IN AEDIBV8 FROMMANNI

(W. BIEDERMANN)

YOMXXV

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Horati carmina anno 1900 iterum a nobis edita post 25 annorum moram nunc demum sequitur sermonum epistularum artis poeticae altera recensio. ut in priore nostra Horati operum recensione Alfredus Holder recensendos susceperat sermones. quod opus ne efficeret, initio multis aliis litterarum studiis prohibitus est, et cum anno 1916 defunctus esset amicissimus noster, nos in illius uicem succedere coacti sumus. Ioannes Endt et Iosephus Dorsch, quos Pragae habuimus discipulos, summam operam suam studiumque nobis nauare parati erant, ita ut illius auxilio apparatus criticus, huius loci similes perfici possent. praeterea in colligendis et augendis locis similibus summa scientia Caroli Weymann, doctissimi uniuersitatis Monacensis professoris, magno nobis fuit usui. cum uero oculorum nostrorum acies iamiam hebescere coepisset, uicem nostram expleuerunt familiarissimus iuuenis Eugenius Staiger, gymnasii Uracensis praeceptor, et Ioannes Alphonsus Simon, professor Coloniensis, qui una cum Ioanne Endt librum typis exprimendum curauerunt.

At cum in ipsa recensione philologica hae tantae difficultates superandae erant, tum multo difficilius erat inuenire librarium, qui libri edendi sumptus faueret. quod ut feliciter eueniret, multi trans Oceanum amici magna pecunia oblata summum adhibuerunt studium: in quibus maxime laudandus est illustrissimus ille Moses B. Slaughter, uniuersitatis Madison Wis. professor, cum summo dolore nostro praematura morte absumptus, eiusque collega R. A. Hohlfeld, deinde J. M. Wuelfing St. Louis, liberalissimus ille Germaniae litterarum fautor. societas quoque illa ad propagandam in Bohemia Germanicam scientiam artem litteras constituta largam stipem contulit. itaque, cum B. G. Teubner, quocum iterum ac saepius do emittendo libro egimus, funestis illis rei nummariae ruinae temporibus a maioribus sumptibus abhorreret, negotio audacter suscepto opus in lucem produxit Walter Biedermann Ienensis, librorum impiger rodemptor qui etiam prioris uoluminis (carminum) cetera exempla a Teubnero suscepit uendendos.

Omnibus his fautoribus, quorum officio factum est, ut quae in adulescentia deposuimus rudimenta post 60 annorum interuallum repetita et perfecta uideamus, gratias agimus ex animi sententia quam maximas.

Otto Keller.

[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinuar »