Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Q. HORATIUS FLACCUS.

VOLUMEN ALTERUM.

Q. HORATIUS FLACCUS.

RECENSUIT

ATQUE

INTERPRETATUS EST

IO. CASPAR ORELLIUS.

ADDITA

VARIETATE LECTIONIS CODD. BERNENSIUM III.
SANGALLENSIS ET TURICENSIS,

[blocks in formation]

Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa

SAT. I. 2. ulla S et quattuor Pottierii. (non Bbc neque Edd. praeter Feam et Pottierium.)

1. Festive reprehendit poëta ridiculam illam uɛuqiμoigíav, qua plerique aequales eius laborabant, coniunctam semper cum acri in eos invidia, quibus ex illorum opinione melior sors obtigerat. Huius autem morbi, sane vel maximi vitae beatae impedimenti, praecipuam causam hanc esse dicit, quod insigni quadam stultitia abrepti permulti totam per vitam nihil aliud agant, quam ut quocunque modo pecuniam corradant, conquisitis tamen nunquam fruantur, illud nimirum causati, se placidae senectutis quieti nunc, cum tempus sit, prospicere. Maecenati autem hanc satiram inscribens vel hoc ipso demonstrat potentem amicum longe remotum esse a vitio, quod tam acriter insectatur. Haud inconsulto Satiram HORAT. VOL II. ED MAI. II.

ad Maecenatem scriptam ceteris praemisit, ut Epodum I., Carmen I. Libri I. et Epistolam I. Libri I. eidem fautori inscripsit.

Propter transitus aliquos abruptiores ac minus fortasse quam alibi callida iunctura occultatos (cfr. vv. 13. 23. 108.) et propter totius sermonis exitum (v. 120.), qualis aequo iure cuilibet huius generis scriptiunculae assui poterat, nonnulli hanc satiram inter prima Lucilium et imitandi et superandi experimenta ab Horatio facta referendam esse censuerunt. Primus autem annus, quo componi potuit, fuit u. c. 716.; Kirchnerus tamen et Franke referunt ad a. u. c. 719.

13. Similes sunt huic exordio loci Maximi Tyrii Diss. 21. et Himerii Ecl. 20. p. 272. W., quoscomparationis causa exscribemus; nec

1

« AnteriorContinuar »