Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ELEGIA II.

Adde merum, vinoque novos compesce dolores,
Occupet ut fessi lumina victa sopor;

Neu quisquam multo perfusum tempora Baccho
Excitet, infelix dum requiescit amor.

Nam posita est nostræ custodia sæva puellæ,
Clauditur et dura janua fulta sera.

Janua difficilis dominæ, te verberet imber,
Te Jovis imperio fulmina missa petant.

5

Affer vinum, ac mero seda recentes molestias, ut somnus defatigati oculos domitos teneat ; neve ullus expergefaciat me imbutum caput largo Baccho, donec amor infortunatus cessat. Adhibitæ sunt enim crudeles excubia puellæ meæ ; et fores stabiles valido pessulo obserantur. O molesta janua heri, te pluvia feriat, te fulmina

In ed. pr. maj. hæc legitur inscriptio, Queritur de janua clausa et ad ipsam atque amasiam suam multis utitur blanditiis.

1 Ald. 2. Plant. 1569. Gryph. 1573. Gebh. 1621. Vulp. 1. et aliquot ap. Mur. graves; Beroll. omnes Stat. duo Palatt. sex ap. Broukh. quinque Heins. et Exc. Lips. novos, i. e. maximos, mirabiles;' in aliis novos c. furores legi testatur Broukh. et sic in Hamb.-2 Nonnulli codd. exhibent vincta.-3 Par. Guelf. 2. Guarn. omnes Stat. quatuor Heins. duo Broukh. Exc. Lips. omnes Beroll. Angl. 1. et complures ap. H. Voss. percussum, probantibus Heins. et Heyn. quod nulla habet ed. præter Bach: perfusum habent quatuor ap. Broukh, omnes Mur. et Heyn. cum ed. pr. et Venett. 1487. 1491. 1493.4 Colot. Guelf. 3. pro v. 1. Reg. Ald. 2. et Lips. amans; Zwic. 1. Voss. 5. et reliqui omnes codd. cum edd. Rom. Venett. 1491. 1493. 1500. 1520. Vicent. et Ald. 1. amor.-5 In cod. Lips. et uno Broukh, mater pro nostræ : idem Broukh. pro særa exhibet scava.—6 Clauditur, en! conj. Heinsius: in Reg. Par. Beroll. Guelff. 1. 4. septem Palatt. quinque Broukh. et plerisque codd. cum edd. pr. mag. et min. Rom. Lips. aliis, firma; in Colot. duobus Vatt. omnibus Stat. et Mur. cum Exc. Pocc. fulta, quod revocavit Broukh. sed fulcta in Exc. Perr.-7 Ed. pr. min. difficili; Angll. 1. 2. 4. 5. Guarn. Par. quatuor H. Voss. Beroll. 1. 2. 3. et 4. a m. s. Guelf. 4. et 1. a m. pr. ed. pr. maj. Vicent. Rheg. et omnes fere edd. ante Scal. testantur domina; Broukh. Vulp. et Heyn. dederunt domini, addicentibus quibusdam codd. cum Venet. 1.

NOTE

Tibullus hac Elegia queritur appositum esse custodem amicæ suæ Deliæ, docetque qua ratione custodes fallat, ut ipsi inter se possint amores snos conferre, etiam præsente viro.

3 Baccho] Hoc est vino; vinum enim liberaliori modo sumtum somnos conciliat. Antiqui nonnulli codices legunt, percussum, sed melius perfusum.

Unde infra Eleg. 7. Et multo tempora funde mero.'

7 Janua difficilis] Exempla passim apud Poëtas occurrunt amantium, qui sæpius januis conviciantur: ut supra sæpius vidimus apud Catull. et infra videbimus apud Tibull. et Propert.

Janua, jam pateas uni mihi victa querelis,
Neu furtim verso cardine aperta sones.
Et mala si qua tibi dixit dementia nostra,
Ignoscas; capiti sint, precor, illa meo.
Te meminisse decet, quæ plurima voce peregi
Supplice, cum posti florea serta darem.
Tu quoque ne timide custodes, Delia, falle.

Audendum est! Fortes adjuvat ipsa Venus.
Illa favet, seu quis juvenis nova limina tentat,
Seu reserat fixo dente puella fores.
Illa docet furtim molli descendere lecto,

Illa pedem nullo ponere posse sono;

10

15

20

Jovis jussu jacta percutiant. O janua, mihi soli aperiaris exorata querimoniis meis, et ne strideas converso cardine clam reserata; et condones, si qua maledicta locuta est tibi insania mea, opto, ut illa capiti meo eveniant. Equum est te recordari innumera quæ verbis precantibus profudi, dum floreas coronas tuis postibus adhiberem. Tu etiam, o Delia, ne cunctanter excipe excubitores tuos. Venus ipsa audentes sublevat. Hæc auxiliatur, sive juvenis aliquis novas ædes experitur, sive puella clavi inserta aperit ostium. Hæc ipsa erudit clam egredi e tenero cubili, et

[ocr errors]

-8.9 Hi versus desunt in Berol. 4.-10 Nec in Berol. 2. Par. Angl. 1. duobus Broukh. Brix. Rheg. Venet. 2. et Venet. 1487. Neu cod. Lips. Witt. 1. 2. unus Broukh. omnes Stat. Exc. Lips. Colot. duo Heins. et Angli. 2. 3. 4. 5. Non Scal. rec. aperta soles Berol. 3. et unus Heins.-12 Ignosces Corv.-13 Stat. edidit, Et meminisse: Bern. juvet: Par, in textu quidem voce habet; at in marg. ab eadem manu, quæ cod. descripsit, adjectum, alii nocte; et sic Bern. a m. sec.-14 Witt. 1. quom: Par. et omnes Broukh, et Heyn. cum edd. pr. maj. et min. habebant florida; Bronkh. revocavit florea ex codd. Stat. florida s. dabam Sfort. dabam recepit H. Voss.-16 Aberat hic vs. a Colot.; in Ald. 2. lacuna stellulis insignita est: damnavit eum quoque Stat.-17. 18 Pro juvenis in multis codd. juvenum, teste Stat. negante Sant. quod recepit H. Vossius; certe juvenum exhibet Par. juvenis sen quis Berol. 2. et sic Sant. ad Balbum; Morell. ad Bartholinum legit, seu quis juvenis n. l. tentet, Seu reseret; ed. pr. min. etiam servat tentet et reseret: Par. pro fixo habet falso.19 Vulg. descendere primus recepit Broukh. e conj. Dous. P. et sic in Firm. Mon. et Voss. 3. decedere cod. Lips. Berol. 2. ed. pr. maj. Vicent. Rheg. et Venett. 1487. 1491. 1493. sed discedere in Par. Beroll. 1. 3. et 4. in quo a m. sec. decedere; H. Voss. derepere e cod. Fris. probante Heins. in textum

NOTE

14 Cum posti florea [florida] Mos erat amatorum, ut serta et coronas amicarum januis appenderent. Ovid. Art. Am. 11. Postibus et duræ sup. plex blandire puellæ, Et capiti demtas in fore pone rosas.'

16 Fortes adjuvat] Ita fere Ovid.

in Fastis, Audentes forsque Venusque juvat.' Et Virg. 'Audentes fortuna juvat.'

18 Fixo dente] Hoc est, clave ; partem enim pro toto posuit Poëta, qui dentem vocat clavem, quia clavis dentata est.

Illa viro coram nutus conferre loquaces,

Blandaque compositis abdere verba notis.

Nec docet hoc omnes; sed quos nec inertia tardat,

Nec vetat obscura surgere nocte timor..

Nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro
Vulneret, aut rapta præmia veste petat.
Quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque
Qualibet insidias non timuisse decet.

25

nullo strepitu posse passum figere, et communicare nutus loquaces marito præsente, et tegere mollia verba pactis signis. Neque cunctos ea de re erudit: at quos nec segnities remoratur, nec metus prohibet expergisci nocte tenebrosa: nec patitur ut ullus obsistat, qui corpora gladio lædat, vel detracto indumento pretium poscat. Quicumque amore occupatur, ille securus abeat et inviolabilis quacumque voluerit ;

intulit.-21 Cod. Lips. quoram: Guelf. 2. et unus Broukh. vultus; sic etiam in Berol. 4. sed a marg. nutus: Stat. pro conferre laudat ex vett. codd. proferre, quod exhibent Exc. Ital.-22 Nonnulli Stat. reddere, glossema lect. addere, quam cum multis cod. Lips. omnes Beroll. et edd. pr. maj. et min. exhibent: abdere jam Mureto, Pulm. et Scal. revocatum, sequentes Edd. tenuerunt; tuentur idem Reg. Guelf. 2. Witt. 2. Colot. tres Vatt. Exc. Perr. aliquot Stat. et sex H. Voss. item Berol. 1. superscr. et Berol. 4. a m. sec. pro notis unus Broukh. habet modis; Guarn. jocis.-23 Berol. 1. Hæc docet hoc; Berol. 2. Par. Witt. 2. Angll. 4. 5. Colin. ed. pr. min. Brix. et Ald. Nec decet; Berol. 3. Hoc decet hoc omnis; et in Berol. 4. quoque decet; Rheg. et Venet. 2. docet: unus Broukh. sed quas, quod non improbat Heyn.-24 Post hunc in codd. et edd. pr. sequitur distichon, ab aliis rejectum, En ego cum tenebris tota vagor anxius urbe, Securum in tenebris me facit ipsa Venus: sic quoque in Guelff. 1. 3. 4. Angll. Beroll. 2. 3. 4. Voss. 1. 2. 3. 4. Reg. Exc. Pocc. Mon. sex Palatt. et Commel. In primo vs. pro cum quod exhibent ed. pr. min. et Vicentina, ed. pr. maj. Rheg. et Venett. 1491. 1493. habent quum; ed. Rom. quin, forte, inquit Heyn. pro qui in; Huschk. accipit pro quum in: cod. Lips. En ego 9 tenebris: sed Pentameter variis modis effertur; in aliis, Non mihi norte sopor, non mihi nocte quies; vel etiam, Non mihi nocte quies, non mihi nocte sopor, ut in Corv. Witt. et Guelf. 3. a marg. vel, Ille deus certæ dat mihi signa viæ, ut in Par. vel, Usque meum custos ad latus hæret amor, ut in Guelf. 2. quem Pontano ascribunt ; vel, Præsidio noctis sentio adesse deam, ut in quibusdam Mur. Beroll. 1. 3. Sfort. et Guelf. 3. a marg. et notatus est in Reg. qui habet etiam, Securum in tenebris, &c. sed in marg. ab eadem manu ad priorem, Seneca sic supplevit ;' ad alte. rum,' Aurispa vero sic :' in nonnullis aliis Securum in tenebris me facit esse Venus, ut in cod. Lips. Berol. 4. et edd. pr. maj. min. et Ald. 2. sed in Berol. 2. Securus: Frut. legit, Securum tenebris, &c. astipulante H. Voss. In Guarn. et Mur. codd. solus prior versus legitur; ambo desiderantur in duobus Vindob. et Bern, at Scal. Broukh. Vulp. et Heyn. hos tanquam spurios proscripserunt.-25 Reg. accurrat.—26 Ut veret Goth. Verberet in Angl. 3. totum distichon abest ab Angl. 5. pro præmia Reg. habet vulnera: duo codd. Broukh. pro petat exhibent ferat, sed alter in marg. petat.-28 Quolibet duo ap. Broukh.

NOTÆ

26 Rapta præmia veste] Nonius ait prædones nocturnos a veteribus præmiatores dictos. Forte quod veste

6

capta, quo præmio eam redderent, paciscerentur.

Non mihi pigra nocent hybernæ frigora noctis,
Non mihi, cum multa decidit imber aqua.
Non labor hic lædit, reseret modo Delia postes,
Et vocet ad digiti me taciturna sonum.
Parcite luminibus, seu vir, seu fœmina fias

30

Obvia: celari vult sua furta Venus.

Neu strepitu terrete pedum, neu quærite nomen,
Neu prope fulgenti lumina ferte face.

35

Si quis et imprudens aspexerit, occulat ille,
Perque Deos omnes se meminisse neget.

Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam,

Is Venerem e rapido sentiet esse mari.

40

par est non metuisse pericula. Mihi non officit tardum gelu noctis hyemalis, nec quando pluvia crebra aqua delabitur: hæc molestia non angit me, dummodo Delia mihi januam aperiat, et ipsa tacens accersat me ad digitorum strepitum. Abstinete lucernis, sive homo, sive mulier, mihi occurras: Venus cupit abscondi furta sua. Nec me pedum sonitu perterrefacile, nec rogate nomen, nec admovete mihi propius lucernas claro lumine. Si aliquis incogitans me viderit, is rem celet, et per cunctos calites inficietur se recordari. Quisquis enim garrulus extiterit, ille experietur Venerem e cruore procreatam esse, et e truculento pelago. Neque tamen maritus

cum uno Heins. Qualibet quinque Broukh. et Exc. Gebh. Quaslibet Corv. nee pro vulg. non ex Dat. Angll. 4. 5. Sfort. Beroll. 1. 3. et Voss. 3. probantibus Heyn. et Wund. receperunt H. Voss. et Bach; non tenuisse Gebh. non timuisse Par. pro decet Berol. 2. Colot. et Exc. Lips. (et pro v. 1. Guelf. 3.) juvat.—29 Reg. sidera noctis; Hamb. frigora bruma.-31 Dat. hinc: Berol. 3. hinc l. reserat: Reg. lædet r. m. Lydia; Heyn. conj. lædat.-32 Berol. 4. tacitura.— 33 In Par. Beroll. 2. 4. Exc. Perr. Witt. 1. 2. duobus Broukh. uno Stat. Dat. Laud. Angll. 1. 2. 3. 5. Rheg. Rom. Lips. et Venet. 2. fiat; in Thuan. et ed. pr. fiet, unde fies Guyetus; Heins. conj. sitis; Reg. habet fias.—35 Ne testantur codd. Stat. Witt. 1. 2. quatuor Palatt. Reg. Angl. 1. 3. Berol. 4. Zwic. 1. edd. pr. maj. et min. Venet. 2. Rheg. et Ald. 1. et sic edidit Bach. Nec in uno Broukh. Brix. Rom. et Venet. 1491. quod recepit H. Voss. Neu Mur. Pulm. Scal. Ne strepitu terere in Par.-37 Siquid codd. Stat. Gebh. Passer. et Angl. 1. Si quis Witt. 1. 2. cum tribus Broukh. ipse pro ille in Angl. 2.-38 Berol. 4. dies: ed. pr. min. omnis.-40 Exc. Pocc. et tres Heins.

NOTE

34 Celari sua furta] Furtivos coitus vult celari Venus. Unde et in eam sententiam Ovid. Art. Am. 11. 'Præcipue Cytherea jubet sua sacra taceri. Admoneo, veniat ue quis ad illa loquax. Condita si non sunt Veneris mysteria cistis, Nec cava vesanis ictibus æra sonant; Attamen inter nos medio versantur in usu, Sed sic, inter nos ut latuisse velint.'

39 Is sanguine natam] Poëtæ, ait Gellius, præstantissimos virtute et prudentia viros, Jovis filios appellaverunt ferocissimos autem et alienos ab omni humanitate, tanquam e mari genitos, Neptuni filios dixerunt. Aiunt autem illi Venerem ex testiculorum Cœli Patris in mare projectorum spuma procreatam esse.

Nec tamen huic credet conjux tuus; ut mihi verax
Pollicita est magico saga ministerio.
Hanc ego de coelo ducentem sidera vidi:
Fluminis hæc rapidi carmine vertit iter.
Hæc cantu finditque solum, Manesque sepulcris
Elicit, et tepido devocat ossa rogo.
Jam tenet infernas magico stridore catervas,
Jam jubet aspersas lacte referre pedem.

45

tuus isti adhibebit fidem, ut promisit mihi maga veridica officio suo sortilego. Ego ipsam spectavi ab æthere astra devocantem; ipsa cantibus retorquet cursum velocis amnis. Ipsa carminibus terram disrumpit, umbrasque e tumulis excitat, et ossa deripit e bustis calidis. Modo concitat magico sonitu turbas Tartareas; easque modo lacte permulsas gradum reportare imperat. Quando vult, ipsa ex aëre obscuro

rabido, probante Heyn. quod H. Voss. Bauer. Wund. et Bach receperunt : vulg. testantur Par. Witt. 1. 2. tres Broukh, edd. pr. maj. et min. Venet. 2. et Brix. sed e præpositio abest ab uno Palat. et Witt. 2. Mitsch. emend. Is V. erabido s. isse mari: Berol. 1. 3. 4. Witt. 2. Statiani, Dat. Brix. et Venet. 1487. sentiat.-44 Unus Broukh. Beroll. 1. 3. 4. Ask. quatuor, Voss. Guelf. 2. pro v. 1. cum edd. Aldd. Pulm. Basil. Plaut. Gryph. Broukh. Voss. Wund. et Bach, Fulminis; Par. Corv. Guelf. 1. 2. 3. 4. et maxima pars codd. cum ed. pr. min. Venet. 2. Rheg. et Venett. 1491. 1493. Fluminis: Berol. 2. Hamb. et unus Broukh. sistit pro vertit, quod reposuere Broukh. et Bach; Fulminis h. r. c. vertit Vulp.-46 Ellicit Par. rapido Reg. trepido Berol. 1. devorat Exc. Perr. Guelf. 4. Brix. et Venet. 1487.-47 Hæc tenet Exc. Lips. ciet exhibent codd. Heyn. quinque H. Voss. Angll. 2. 3. 4. Zwicc. 1. 2. edd. pr. maj. et min. et sic ediderunt H. Voss. et Bach.; tenet Stat. Par. Angll. 1. 5. duo Broukh. Dat. Venet. 2. magico sermone Witt. 1. Angll. 3. 4. et pro v. 1. Guelf.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »