Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fendere tamen, et ab hujus importuni literatoris infolentia, et profefforiæ linguæ intemperiis, vindicare haud mihi difficile futurum fpero. Peffimè enim vel naturâ vel legibus comparatum foret, fi arguta fervitus, libertas muta effet; et haberent tyranni qui pro fe dicerent, non haberent qui tyrannos debellare poffunt: miferum effet, fi hæc ipfa ratio, quo utimur Dei munere, non multò plura ad homines confervandos, liberandos, et, quantum natura fert, inter fe æquandos, quàm ad opprimendos et fub unius imperio malè perdendos, argumenta fuppeditaret. Caufam itaque pul cherrimam hac certâ fiduciâ læti aggrediamur; illinc fraudem, fallaciam, ignorantiam, atque barbariem; hinc lucem, veritatem, rationem, et feculorum omnium optimorum ftudia, atque doctrinam nobifcum stare.

Agè nunc jam, fatis præfati, quoniam cum criticis res eft, tam culti voluminis titulum imprimis videamus quid aît; Defenfio regia pro Carolo I. ad Car. II.' Magnum fanè præftas, O quifquis es! patrem defendis ad filium; mirum ni caufam obtineas. Verùm ego te falso aliàs sub nomine, nunc fub nullo latitantem, Salmafi, ad alia voco fubfellia, ad alios judices, ubi tu illud euge et fophus, quod in palæstra tua literaria captare miferè foles, fortaffe non audies. Sed cur ad regem filium defenfio hæc regia? non opus eft tortore, confitentem habemus reum; "Sumptibus inquit regiis." O te venalem oratorem et fumptuofum! Siccine defenfionem pro Carolo patre, tuâ fententiâ, rege optimo, ad Carolum filium regem pauperrimum noluifti, nifi fumptibus regiis? Sed veterator etiam haud irridicu Jus effe voluifti, qui regiam defenfionem dixeris; non enim ampliùs tua quam vendidifti, fed legitimè jam regia defenfio eft; centenis nimirum Jacobæis emta, ingenti pretio ab egentiffimo rege: non enim ignota loquimur; novimus qui illos aureos domum attulit tuam, qui crumenam illam teffellis vitreis variatam, novimus qui te avaras manus porrigentem vidit, in fpeciem quidem ut Sacellanum regis miffum cum munere, re vera ut ipfum munus amplecterere; et una tantùm mercede accepta totum penè regis ærarium exinanires. Sed eccum ipfum, crepant fores, prodit histrio in profcenium.

Date operam et cum filentio animadvertite,
Ut pernofcatis quid fibi Eunuchus velit.

Nam

[ocr errors]

Nam quicquid eft, præter folitum cothurnatus incedit. 'Horribilis nuper nuntius aures noftras atroci vulnere, fed magis mentes, perculit, de parricidio apud Anglos in perfona regis facrilegorum hominum nefaria confpiratione admiffo.' Profectò nuntius ifte horribilis aut gladium multò longiorem eo quem ftrinxit Petrus habuerit oportet, aut aures iftæ auritiffimæ fuerint, quas tam longinquo vul nere perculerit: nam aures non ftolidas ne offendiffe quidem potuit. Ecqua enim vobis fit injuria, ecquis veftrum læditur, fi nos hoftes et perduelles noftros, five plebeios, five nobiles, five reges, morte multamus? At ifta mitte, Salmafi, quæ ad te nihil attinent: ego enim de te etiam horribilem habeo quem apportem nuntium; quíque om nium grammaticorum et criticorum aures, modò teretes habent et doctas, atrociori vulnere fi non perculerit, mis rabor; de parricidio apud Hollandos in perfona Aristarchi, nefariâ Salmafii audaciâ, admiffo: te magnum fcilicet criticum fumptibus regiis conductum, ut defenfionem regiam fcriberes, non folùm putidiffimo exordio, præficarum fu nebribus nugis et næniis fimillimo, nullius non fatui mentem miferatione permoviffe, fed primâ ftatim claufulâ rifum penè legentibus multiplici barbarifmo concitâffe. Quid enim, quæfo, eft parricidium in perfona regis admittere quid in perfonâ regis? quæ unquam latinitas fic locuta eft? nifi aliquem nobis fortè Pfeudophilippum narras, qui pèr fonam regis indutus, nefcio quid parricidii apud Anglos pa traverit; quod verbum verius opinione tuâ ex ore tibi ex cidiffe puto. Tyrannus enim, quafi hiftrionalis quidam rex, larva tantùm et perfona regis, non verus rex eft. Cæ terùm ob hujufmodi noxas Gallicolatinas, quibus paffim fcates, non tam mihi, neque enim eft otium, quàm ipfis tuis grammatistis poenas dabis; quibus ego te deridendum et vapulandum propino. Hoc multò atrocius; quod à fummis magiftratibus noftris de rege ftatutum eft, id facrilegorum hominum nefaria confpiratione admiffum ais. Túne, furcifer, potentiffimi nuper regni, nunc reipub. eo potentioris, acta et confulta fic nominas? quorum de factis nè rex quidem ullus ut quicquam gravius pronuntiaret, aut fcriptum ederet, adduci adhuc potuit. Meritò itaque am→ pliffimi Ordines Hollandiæ, liberatorum olim patriæ vera progenies, defenfionem hanc tyrannicam, populorum om

nium libertati peftilentiffimam, edicto fuo tenebris damnârunt; cujus et ipfum authorem omnis libera civitas fuis prohibere finibus, aut ejicere, deberet: eáque præcipuè quæ tam ingratum támque tetrum reipublicæ hoftem fuo ftipendio alit; cujus ille reipublicæ, haud fecùs atque noftræ, fundamenta ipfa atque caufas oppugnat; necnon utramque unâ et eâdem operâ labefactare et fubruere conatur; præftantiffimófque illic libertatis vindices noftrorum fub nomine maledictis profcindit. Reputate jam vobifcum, illuftriffimi fœderatorum Ordines, et cum animis veftris cogitate, quis hunc regiæ poteftatis affertorem ad fcribendum impulerit, quis nuper apud vos regiè fe gerere incœperit, quæ confilia, qui conatus, quæ turbæ denique per Hollandiam fecutæ fint, quæ nunc effent, quàm vobis parata fervitus, novúfque dominus erat, atque illa veftra tot annorum armis atque laboribus vindicata libertas, quàm propè extincta apud vos nunc foret, nifi opportuniffima nuper temerarii juvenis morte refpirâffet. Sed pergit ifte nofter ampullari, et mirabiles tragoediasfingere, "Quo fcunque infandus hic," parricidialis nimirum barbarifmi Salmafiani, "rumor attigit, haud fecùs ac fi fulmine afflati effent, derepente his arrectæque horrore comæ et vox faucibus hæfit." Quod nunc primitùs auditum difcant phyfici, comas fulmine arrectas. Verùm quis hoc nefcit, viles et imbelles animos, magni cujufpiam facinoris vel rumore, obftupefcere; quódque priùs fuerunt, tum fe maximè ftipites indicare. Alii" lacrymas non tenuerunt," mulierculæ credo aulicæ, aut fiqui his mol liores; inter quos et ipfe Salmafius nova quadam metamorphôfi Salmacis factus eft; et fonte hoc fuo lacrymarum fictitio, et nocte parato, viriles animos emollire conatur. Moneo itaque et cavere jubeo,

infamis ne quem malè fortibus undis

Salmacis enervet. ne vir cùm venerit, exeat indè Semivir, et tactis fubitò mollefcat in undis.

[ocr errors]

"Fortiùs verò," inquit, "animati," (nam fortes puto et animofos ne nominare quidem nifi putidè poteft,) tantâ "indignationis flammâ exarferunt, ut vix fe caperent. Furiofos illos non flocci facimus; vera fortitudine fuíque compote iftos minaçes pellere, et in fugam vertere, confuevimus.

2

"Nemo

"Nemo certè non diras imprecatus eft tanti fceleris au thoribus." Vox tamen, ut tu modò aîebas, "faucibus hæfit;" atque hæfiffet utinam in hunc ufque diem, fi de noftris duntaxat perfugis hoc vis intelligi, quod nos etiam pro comperto habemus, nihil illis frequentius in ore effe, quàm diras et imprecationes, omnibus bonis abominandas quidem, non tamen metuendas. De aliis credibile vix eft, cùm fupplicii de rege fumti fama illuc perveniffet, repertum in libero præfertim populo fuiffe ullum, tam ad fervitutem natum, qui nos dicto læderet, aut factum noftrum crimini daret; immo potiùs omnes bonos omnia bona dixiffe ; quinetiam Deo gratias egiffe, qui exemplum juftitiæ tam illuftre et excelfum edideret, quódque cæteris regibus tam falutari documento effe poffit. Iftos itaque "feros ac ferreos cædem," nefcio cujus, "miferabilem ac mirabilem" plorantes, cum fuo tinnulo oratore, "poft regium in orbe nomen natum notúmque," frigidiffimo, etiam atque etiam plorare jubemus. At quis interim è ludo ferè puer, aut è cœnobio quovis fraterculus, cafum hunc regis non multò difertiùs, immo latiniùs, hoc oratore regio declamitâffet? Verùm ego ineptior fim, fi infantiam hujus et deliramenta hunc in modum toto volumine accuratè perfequar; quod tamen libens facerem, (quoniam fuperbiâ et faftidio, ut ferunt, fupra modum turget,) ni mole tantùm libri inconcinna atque incondita fe protegeret, et veluti miles ille Terentianus poft principia lateret: callido fanè confilio, ut defeffus fingula notando etiam acerrimus quifque, tædio priùs conficeretur, quàm omnia redargueret. Nunc ejus quoddam fpecimen dare hac veluti prolufione duntaxat volui; et cordatis lectoribus à principio ftatim deguftandum hominem præbere, ut in hac paginæ unius promulfide experiamur quàm lautè nos et luculenter cæteris ferculis excepturus fit; quantas ineptias atque infantias toto opere congefferit, qui tam denfas, ubi minimè decuit, in ipfâ fronte collocavit, Exinde multa garrientem, et fcombris concionantem, facilè prætereo; ad noftras autem res quod attinet, haud dubi, tamus quin ea, quæ authoritate parlamenti fcripta publicè et declarata funt, apud omnes bonos et prudentes exteros plus ponderis habitura fint, quàm unius impudentissimi homuncionis calumniæ, et mendacia; qui ab exulibus noftris, patriæ hoftibus, pretio conductus, quolibet eorum

dictante

dictante quibus operam fuam locaverat, aut rumufculum fpargente, falfiffima quæque corradere, et in chartam conjicere, non dubitavit. Utque planè intelligant omnes quàm non illi religio fit, quidlibet fcribere, verum an falfum, pium an impium, haud alius mihi teftis adhibendus erit, quàm ipfe Salmafius. Scribit is in Apparatu contra primatum Papæ,"maximas effe caufas cur ecclefia redire ab epifcopatu debeat ad apoftolicam "prefbyterorum" inftitutionem ; longè majus ex epifcopatu introductum in ecclefiam effe malum, quàm illa fchifmata quæ priùs metuebantur : peftem illam, quæ ex eo ecclefias invafit, totum ecclefiæ corpus miferabili tyrannide peffundediffe; immo ipfos re ges ac principes fub jugum mififfe; majorem in ecclefiam utilitatem redundaturam hierarchiâ totâ extinctâ, quàm folo capite Papa." p. 169. "Poffe epifcopatum cum papatu tolli cum fummo bono ecclefiæ; fublato epifcopatu ruere ipfum papatum, fuper illo utpote fundatum." P. 171.

Cur removeri debeat in illis regnis, quæ jam papatui renuntiârunt, proprias habere caufas. Cur ibi epifcopatus retineatur fe non videre; non integram videre reformationem quæ hac in parte imperfecta fit; nihil afferri poffe rationis aut caufæ probabilis, cur fublato papatu retineri debeat aut poffit epifcopatus." p. 197. Hæc et multò plura cùm ante annos quatuor fcripferit, tanta nunc vanitate et impu dentia eft, ut parlamentum Angliæ graviter incufare hoc loco audeat, quòd epifcopatum "non folùm fenatu ejiciendum, fed etiam penitùs abjiciendum, cenfuerint." Quid? quòd ipfum etiam epifcopatum fuadet atque defendit, iisdem ufus argumentis et rationibus, quas libro illo priore magno impetu confutaverat; "neceffarios" nempe "fuiffe epifcopos, et omnino retinendos, ne mille peftiferæ fectæ et herefes in Anglia pullularent." O vafrum et verfipellem! adeóne te etiam in facris non puduit defultorem agere, propè dixeram, ecclefiam prodere; cujus tu ideò fanctiffima inftituta tanto ftrepitu afferuiffe videris, ut quoties tibi commodum effet, eo majore cum infamia ea ipfa ludificari atque fubvertere poffes. Neminem hoc latet, cùm regni ordines, ecclefiæ noftræ, ad exemplum cæterarum, reformanda ftudio flagrantes, epifcopatum funditùs tollere ftatuiffent, primò regem interceffiffe, dein bellum nobis eâ potiffimùm caufà intuliffe; quod ipfi tandem in perniciem vertit. I

nunc,

« AnteriorContinuar »