Eclogae ex Q. Horatii Flacci poematibus

Portada
1851 - 323 páginas
0 Opiniones
Las opiniones no están verificadas, pero Google revisa que no haya contenido falso y lo quita si lo identifica

Dentro del libro

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Contenido

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 192 - Beatus ille qui procul negotiis, Ut prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis...
Página 315 - Laudavere sales : nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Página 156 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex. Dicar qua violens obstrepit Aufidus Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens, Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos. Sume superbiam Quaesitam meritis et mihi Delphica Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
Página 309 - Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis ; Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, lo vaga, tristis Orestes.
Página 247 - ... sermo oritur, non de villis domibusve alienis, nee male necne Lepos saltet ; sed quod magis ad nos pertinet et nescire malum est agitamus : utrumne divitiis homines an sint virtute beati ; quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos ; 75 et quae sit natura boni summumque quid eius.
Página 101 - Linquenda tellus et domus et placens Uxor, neque harum, quas colis, arborum Te praeter invisas cupressos Ulla brevem dominum sequetur.
Página 51 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor?
Página 113 - ODI profanum vulgus et arceo : Favete linguis : carmina non prius Audita Musarum sacerdos Virginibus puerisque canto.
Página 280 - Lycamben. 25 ac ne me foliis ideo brevioribus ornes quod timui mutare modos et carminis artem, temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho, temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, nec socerum quaerit quem versibus oblinat atris, 30 nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Página 308 - Descriptas servare vices operumque colores Cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor? Cur nescire pudens prave quam discere malo ? Versibus exponi tragicis res comica non vult; Indignatur item privatis ac prope socco 90 Dignis carminibus narrari coena Thyestae. Singula quaeque locum teneant sortita decenter.

Información bibliográfica