Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

5

AUDIVERE, Lyce, di mea vota, di
Audivere, Lyce: fis anus, et tamen
Vis formosa videri

Ludisque et bibis impudens
Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis et
Doctae psallere Chiae

Pulchris excubat in genis. Importunus enim transvolat aridas Quercus, et refugit te quia luridi Dentes, te quia rugae

Turpant et capitis nives.

Nec Coae referunt jam tibi purpurae

Nec clari lapides tempora, quae semel
Notis condita fastis

Inclusit volucris dies.

Quo fugit venus, heu, quove color? decens

Quo motus? quid habes illius, illius,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

25

Vexare turmas et frementem

Mittere equum medios per ignes.
Sic tauriformis volvitur Aufidus,
Qua regna Dauni praefluit Apuli,
Cum saevit horrendamque cultis
Diluviem meditatur agris,
Ut barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu

Primosque et extremos metendo
Stravit humum sine clade victor,

Te copias, te consilium et tuos
Praebente divos.

Nam tibi, quo die

Portus Alexandrea supplex

Et vacuam patefecit aulam,

Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus,
Laudemque et optatum peractis
Imperiis decus arrogavit.

Te Cantaber non ante domabilis

Medusque et Indus, te profugus Scythes

Miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae.

Te fontium qui celat origines

Nilusque et Ister, te rapidus Tigris,
Te beluosus qui remotis

Obstrepit Oceanus Britannis,
Te non paventis funera Galliae
Duraeque tellus audit Hiberiae,
Te caede gaudentes Sigambri
Compositis venerantur armis.

CARMEN XV. '

PHOEBUS volentem proelia me loqui

Victas et urbes increpuit lyra,

[blocks in formation]

100

CARMINUM LIB. IV. CARM. XV.

Ne parva Tyrrhenum per aequor
Vela darem. Tua, Caesar, aetas
Fruges et agris rettulit uberes
Et signa nostro restituit Jovi
Derepta Parthorum superbis
Postibus, et vacuum duellis

Janum Quirini clausit, et ordinem
Rectum evaganti frena licentiae
Injecit, emovitque culpas,

Et veteres revocavit artes
Per
quas Latinum nomen et Italae
Crevere vires famaque et imperi
Porrecta majestas ad ortus

Solis ab Hesperio cubili.

Custode 1erum Caesare non furor
Civilis aut vis exiget otium,

Non ira quae procudit enses

Et miseras inimicat urbes.

Non qui profundum Danubium bibunt
Edicta rumpent Julia, non Getae,
Non Seres infidive Persae,

Non Tanain prope flumen orti.
Nosque et profestis lucibus et sacris
Inter jocosi munera Liberi

Cum prole matronisque nostris,

Rite deos prius apprecati,
Virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis

Trojamque et Anchisen et almae
Progeniem Veneris canemus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CALI

Q. HORATII FLACCI

CARMEN SAECULARE.

5

10

PHOEBE silvarumque potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi

Semper et culti, date, quae precamur
Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis quibus septem placuere colles
Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere majus.

Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,

Sive tu Lucina probas vocari

Seu Genitalis.

[blocks in formation]

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro totiesque grata
Nocte frequentes.

Vosque veraces cecinisse, Parcae,
Quod semel dictum est stabilisque rerum
Terminus servat, bona jam peractis
Jungite fata.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »