Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EPITAPHIUM

DA MO N I S.

H Η

[Hylan, Imerides nymphæ (nam vos & Daphnin &

Et plorata diu meministis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus affiduis exercuit antra qucrelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca fola pererrans. Et jam bis viridi furgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo fumma djes tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrfis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Mufæ Thusca retinebat in urbe.

ALE

[ocr errors]

Aft ubi mens expleta domum, pecorisque reli&ti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Cæpit & immensum fic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina coelo,
Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon;
Siccine nos linquis, tua fic fine nomine virtuş
Ibit, & obfcuris numero sociabitur umbris?
At non illc, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ifta velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumquc procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Conftabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota fecundo Solvere poft Daphnin, poft Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit : Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque, Palladiásque artes, fociúmque habuiffe canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon,

At

At mihi quid tandem fier modo? quis mihi fidus
Härebit lateri comes, ut tu fæpe solebas
Frigoribus duris, & per loca foeta pruinis,
Aut rapido sub folé, fiti morientibus herbis?
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis;
Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacat,agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm fibilat igni

[auster Molle pyrum, & nucibus ftrepitat focus, at malus Miscet cuncta foris, & desuper intonat ulmo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeà fomnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ. Paftoresque latent, stertit sub fepe colonus, Quis mihi blanditiàsque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultofque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam folus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ denfantur vallibus umbræ,

Hic serum expecto, supra caput imber & Eurus Triste fonant, fractæque agitata crepuscula silyæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, & ipsa situ seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit & uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Morent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, Hîc gelidi fonces, hîc illita gramina musco, Hîc Zephiri, hîc placidas interstrepiť arbutus undas; Ista canunt furdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopfus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat (Et callebat avium linguas, & fydera Mopsus)? Thyrsi quid hoc? dixit, quæ tecoquit improba bilis Aut te perdit amor, aut te malè fascinat aftrum, Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquio figit præcordia plumbo. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, & quid te fit Thyrsi futurum?

[ocr errors]

Nil me,

Quid tibi vis aiunt, non hæc foler effe juventä
Nubila frons, oculiqué truces; vultusque feveri,
Illa choros, lususque levés, & femper amorem
Jure petit, bis ille miser qui ferus amavit.

Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Aegle
Docta modoss citharæque sciens, fed perdita fastu,
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;
Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,

fi quid adest, movet, aut spes ulla futuri.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni
Hei mihi quam fimiles ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi fecùm fibi lege fodales,
Nec magis hunc alio quisquam fecernit amicum
De grege, fic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirfuti paribus junguntur onagris
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer haber femper quicum fit, & omnia circumi
Farra libens volitet, ferò sua tecta revisens,
Quem si fors lecho objecit, feu milyus adunco
Fata tulit noftro, feu strávit arundine fosfor,
Protinus ille alium focio petit inde volatu.

Nos

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »