Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore discors,
Vix fibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut fi fors dederit tandem non afpera votis,
İllum inopina dies quâ non fperaveris horâ
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire

per aëreas rupes, Alpemque nivofam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse fepultam?
Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas & oves & rura reliquit;
Ut te tam dulci possem caruiffe fodale,
Poslem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot faxa tibi, Auviosque sonantes.
Ah certé extremùm, licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse vale, nostri memor ibis ad astra,

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam veftri nunquam meminiffe pigebit
Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atq; Lepos & Tufcus tu quoq; Damon.
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.

[ocr errors]

O ego quantus eram, gelidi cum ftratüs ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipfe etiam tentare ausus fum, nec puto multùm
Displicui, nam funt & apud me munera vestra
Fiscellæ; calathique & cerea vincla cicutx,
Quin & nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, erant & vocibus ambo
Et studiis noti; Lydorum fanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni,
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum folus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon
Vimina nunc texit, varios sibi quod fit in usus;
Et quæ tum facili sperabam mentè futura
Arripui voto levis, & præsentia finxi,
Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardar,
Imus? & argutâ paulùm recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ad jugera Callībelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborúmque, humiléfq;crocos,foliumq;hyacinthi

Quasque

[ocr errors]

Quasque habet ista palus herbas, artesque medentům
Ah pereant herbæ, pereant artesque mcdentům
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro.
Ipfe etiam, nam nescio quid mihi grande fonabat
Fistula, ab undecimâ jam lux eft alcera nocte,
Et tum forte novis admoram labra cicutis,
Disliluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuire fonos, dubito quoque ne fim
Turgidulus, tamen & referam, vos cedite silvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, & Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmq; Arvigarúmque duces,priscúmq;Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Jogernen
Mendaces vultus, assumptaque Gorlóis arma,
Merlini dolus. O mihi tum fi vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fiftula pinu
Multùm oblita mihi, aut patriis murata camcenis
Brittonicum ftrides, quid enim? omnia non licet uni
Non sperâsse uni licet omnia, mi fatis ampla
Merces, & mihi grande decus (fim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)

Si me dava comas legat Ufas & potor Alauni,

antæ, Vorticibufque frequens Abra, & nemus omne TreEt Thamefis meus ante omnes, & fufca metallis Tamara, & extremis mc difcant Orcades undis.

Ite domum impatti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi fervabam lentâ fub cortice lauri, Hæc, & plura fimul tum qux mibi pocula, Mansus, Mansas Chalcidicæ non ultima gloria ripe Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipfe, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, & odoriferum ver Littora longa Arabum, & fudantes balfama filva, Has inter Phoenix divina avis, unica terris Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis furgentem refpicit undis. Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus, Quis putet? hic quoq; Amor, pictæq; in nube phaArma corufca faces, & fpicula tincta pyropo; retra, Nec tenues animas, pestúfque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum fpargit fua tela per orbes Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus, Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.

[ocr errors]

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque fimplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ; Heroúmque animas inter, divósque perennes, Æthereos haurit latices & gaudia potat Ore facro. Quin tu cceli post jura recepta Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, live æquior audis, Diodotus, quo te divino nomine cuncti Calicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon. Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores; Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona, Letáque frondentis geftans umbracula palmæ Æternum perages immortales hym

immortales hymenäos; Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionæo bacchantur & Orgia Thyrsos

[merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »