Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Jam penè totis finibus Angligenûm;
Immundafque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetrâ,

Phinéamque abigat peftem procul amne Pegaféo.

Antiftrophe.

Quin tu, libelle, nuntii licet malá

Fide, vel ofcitantiâ

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forfan unde vili

Callo teréris inftitoris infulfi,

Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget poffe profundam
Fugere Lethen, vehique Superam

In Jovis aulam remige pennâ;

Nam te Roüfius fui

Strophe 3.

Optat peculî, numeròque jufto
Sibi pollicitum queritur abeffe,
Rogatque venias ille cujus inclyta

[blocks in formation]

Sunt data virum monumenta curæ:
Téque adytis etiam facris

Voluit reponi quibus & ipfe præfidet

Æternorum operum cuftos fidelis,
Quæftorque gazæ nobilioris,

Quàm cui præfuit Iön

Clarus Erechtheides

Opulenta dei per templa parentis
Fulvofque tripodas, donaque Delphica

Ion Actæ genitus Crëufâ.

Ergo tu vifere lucos

Antiftrophe.

Mufarum ibis amœnos,

Diamque Phœbi rurfus ibis in domum

Oxoniâ quam valle colit

Delo pofthabitâ,

Bifidòque Parnaffi jugo:

Ibis honeftus,

Poftquam egregiam tu quoque fortem

Nactus abis, dextri prece follicitatus amici,
Illic legéris inter alta nomina

Authorum, Graiæ fimul & Latina

Antiqua gentis lumina, & verum decus.

Epo

Epodos.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc fterile fudit ingenium,
Jam ferò placidam fperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, fedefque beatas
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit folers Roüfi,

Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atq; longè Turba legentum prava faceffet;

At ultimi nepotes,

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forfitan

Adhibebit integro finu.

Tum livore fepulto,

Si quid meremur fana pofteritas fciet
Roüfio favente.

Ode tribus conftat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo claufis, quas, tametfi omnes nec verfuum numero, nec certis ubique locis exactè refpondeant, ita tamen fecuimus, commodè legendi potius, quàm ad antiquos concinendi modos rationem fpectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortaffe dici monoftrophicum debuerat. Metra partim funt χέσιν partim ἀπολελυμγία. Phaleucia quæ funt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod item in fecundo loco Catullus ad libitum fecit.

THE

1

[blocks in formation]

Samson Agonistes,

Poems upon feveral Occafions.

Page I

24

46

66

95

181

LYCIDAS. In this Monody the Author bewails a Learned Friend, unfortunately drown'd in his Paffage from Chester, on the Irish Seas, 1637.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »