Q. Horatii Flacci opera omnia

Portada

Dentro del libro

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 219 - Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis.
Página 139 - in me iacis ? est auctor quis denique eorum 80 vixi cum quibus? absentem qui rodit amicum, qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, commissa tacere qui nequit, hie niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Página 239 - Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum. Multa ferunt anni venientes commoda secum, Multa recedentes adimunt : ne forte seniles Mandentur juveni partes, pueroque viriles, Semper in adjunctis aevoque morabimur aptis.
Página 230 - cui sic extorta voluptas et demptus per vim mentis gratissimus error».
Página 94 - Vixere fortes ante Agamemnona Multi ; sed omnes illacrimabiles Urgentur ignotique longa Nocte, carent quia vate sacro.
Página 92 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Página 128 - Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Página 236 - Musa dedit fidibus Divos, puerosque Deorum, Et pugilem victorem, et equum certamine primum, Et juvenum curas, et libera vina referre.
Página 87 - Nutrita faustis sub penetralibus Posset, quid Augusti paternus In pueros animus Nerones. Fortes creantur fortibus et bonis ; Est in juvencis, est in equis patrum Virtus...
Página 246 - et hoc :" melius te posse negares Bis terque expertum frustra, delere jubebat 440 Et male tornatos incudi reddere versus. Si defendere delictum quam vertere malles, Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem Quin sine rivali teque et tua solus amares. Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes...

Información bibliográfica