Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus;
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras;
Nec dum aderat Thyrsis: pastorem scilicèt illum
Dulcis amor Musæ Thuscâ retinebat in urbe,
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub almo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Cæpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon !
Siccine nos linquis? tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, digoumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentùm.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè, nisi me lupus ante videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro;
Constabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit,
Inter pastores: illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque,
Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon.

two passages in which this river is named by Theocritus are the following: Ιμέρα ανθ' ύδατος δείτω γάλα. Idyll. v. 124.

και ως δρύες αυτον εθρήνευν Ιμέρα αίτε φύοντι παρ' όχθησιν ποταμοίο. Idyl. vii. 74.

N

At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas,
Frigoribus duris, et per loca fota pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ?
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit
Mordaces curas? quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus Auster
Miscet cuncta foris, er desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cùm Pan æsculeå somnum capit abditus umbra,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus;
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risús,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro;
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ,
Hìc serum expecto; suprà caput inber et Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.

1 The idea in this line is beautifully conceived and expressed, The broken and agitated shadows of the shaking wood are placed in strong representation before our eyes; and we are reminded not only of our author's “chequered shade,” but of a fine expansion of the same image in the Task. The reader will thank me perhaps for giving him the entire passage.

How airy and how light the graceful arch,
Yet awful as the consecrated roof
Re-echoing pious anthems; while, beneath,
The chequer'd earth seems restless, as a flood
Brush'd by the wind. So sportive is the light,
Shot through the boughs, it dances as they dance,

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu, quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo;
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mærent, inque suum convertunt ora niagistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos,
Ad salices Ægon, ad Aumina pulcher Amyntas;
“ Hic gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
“ Hic Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas."
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat,
(Et callebat avium m linguas, et sidera Mopsus)
“Thyrsi, quid hoc?" dixit, " quæ te coquit improba bilis?
Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum :
“ Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum,
“ Intimaque obliquo figit præcordia plumbo."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, et “ quid te, Thyrsi, futurum est ?
“Quid tibi vis?" aiunt; “ non hæc solet esse juventæ
“ Nubila frons, oculique truces, vultůsque severi;
« Illa choros, lususque leves, et semper amorem
“ Jure petit: bis ille miser qui serus amavit."

Ite donum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Ægle,
Docta modos citharæque sciens, sed perdita fastu;
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti: n

Shadow and sunshine intermingling quick;
And dark'ning and enlight'ning, as the leaves
Play wanton, every moment, every spot.

Task, Book 1. m Avium, cannot with any authorised license be contracted into a dissyllable.

* The river Chelmer in Essex is called Iduminium fluentum near its influx into Black-water bay.

WARTON.

Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla uturi.•

Ite domuin impasti, domino jam not vacat, agni.
Hei mihi! quàm similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales!
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege : sic densi veniunt ad pabula thoes;
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri.
Lex eadem pelagi: deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat; vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, sero sua tecta revisens;
Quem si sors Jetho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinùs ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum:
Aut si sors dederit, tandem non aspera votis,
Illum inopiņa dies, quâ non speraveris horâ,
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras,
Ire per aëreas rupes Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,”
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit,)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale!

• Doctor Parr has suggested to me, (and his suggestions on subjects of philological disquisition are always of moment) that “ futurum,” without an adjunct, never means future time, but a future event; and that Milton in this place is consequently wrong in his latinity.

p The allusion is to the first eclogue of Virgil, in which the poet describes himself, under the name of Tityrus, as allured from his farm and native Mantua by the beauty and grandeur of Rome.

Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot silvas, tot saxa tibi, fluviosque sopantes !
Ah certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et benè compositos placidè.morientis ocellos,
Et dixisse, “ Vale, nostri memor ibis ad astia."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus;
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cùm stratus ad Arni
Marmura, populeumque nemus quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum; nec, puto, multùm
Displicui; nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ.
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo9
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus !
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi:
“ Heus bone! numquid agis? nisi te quid fortè retardat,
“ Imus ? et arguiâ paulùm recumbamus in umbrâ,
“ Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?"

9 Of Carlo Dati and Antonio Francini, two of our author's warm friends and panegyrists at Florence, we have spoken in the preceding part of our narrative. The Lydian origin of the Tuscans is known to every reader of Horace, without any reference to more recondite authorities.

" The Colne is a river of Buckinghamshire which flows near Horton, the residence of Milton's father. The town of Colo

« AnteriorContinuar »