Q. Horatius Flaccus

Portada
L. Hachette et cie, 1869 - 422 páginas

Dentro del libro

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 406 - Conversis studiis aetas animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori, Commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod Quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, 170 Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum.
Página 406 - ... tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Página 403 - Vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dictu. Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum ; juvat aut impellit ad iram Aut ad humum maerore gravi deducit et angit ; 110 Post effert animi motus interprete lingua.
Página 404 - Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis ; Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, lo vaga, tristis Orestes.
Página 208 - Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Página 377 - Numae carmen qui laudat et illud, quod mecum ignorat, solus vult scire videri, ingeniis non ille favet plauditque sepultis, nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
Página 410 - Syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus, Pes citus ; unde "etiam trimetris accrescere jussit Nomen iambeis, cum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem, Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures, 255 Spondeos stabiles in jura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter.
Página 402 - Musa dedit fidibus divos puerosque deorum Et pugilem victorem et equum certamine primum Et juvenum curas et libera vina referre.
Página 346 - Caelum non animum mutant qui trans mare currunt. Strenua nos exercet inertia : navibus atque Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est, Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.
Página 411 - Idcircone vager scribamque licenter ? an omnes ?(.$ Visuros peccata putem mea, tutus et intra Spem veniae cautus ? Vitavi denique culpam, Non laudeni merui. Vos exemplaria Graeca Nocturna versate manu, versate diurna.

Información bibliográfica